~  NOV. LXXI  ~
  
UT AB ILLUSTRIBUS ET QUI SUPER EAM DIGNITATEM SUNT OMNIMODO
  
SUPER PECUNIARIIS CAUSIS SED E'I` INIURIARUM CRIMINALITER PER PROCURATOREM
  
DICATUR ; CLARISSIMIS AUTEM IN PECUNIARIIS LICERE CAUSIS ET PER
  
PROCURATOREM ET PER SE LITIGARE.
  
( AD 538 )
 

 
Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Idem Aug. Iohanni pp. secundo et cons.
     <Praefatio> Quaecumque procedunt quidem quasi honoris causa et schematis melioris sunt, quod autem hinc evenit non honorem, sed forsan etiam quandam laesionem inferens, hoc bene habere iudicamus brevi mederi lege. Fertur enim quibusdam constitutionibus, ut nulli clarissimorum liceat per se litem exercere, sed per procuratorem omnino. Sed haec quidem antiquitas pro dignitatum honore scripsit, multos autem conspicimus dignitates quidem adeptos et inter clarissimos inscriptos aut comites aut tribunos vel si qui alii consistunt huiusmodi, substantiae vero minoris dominos, ut penitus non sufficiant ad procuratores ordinandos et propter hoc agendas expensas.
CAPUT I.
     Sancimus igitur usque ad magnificentissimos illustres haec valere, et modis omnibus eos per procuratores pecuniarias exercere causas, nec non etiam iniuriarum per procuratorem criminali modo movere secundum quod datum est eis super hoc privilegium, ne cogantur aut sedere cum iudicibus cum iudicant aut stare rursus tamquam litigantes: ex utroque enim causa videtur incauta, aut dignitatibus iniuriam sustinentibus aut iudiciali schemate indigne procedente. Post magnificentissimos igitur illustres omnibus licentia sit volentibus procuratores ordinare et per se lites exercere, nulla ex hoc neque prohibitione neque damno neque poena inferenda eis.
     <Epilogus> Tua igitur eminentia quae visa sunt nobis et per hanc sacram declarata sunt legem omnibus faciat manifesta, quae moris sunt super his agens.
     Dat. prid. non. Iunias CP. imp. dn. Iustiniani pp. Aug. anno XII. Iohanne v. c. consule.
 

  
►  
Sources : Auth. LXXI ; Coll. V, tit. 18 ; Ep. Theod. 71 ; Ath. 22, 5 ; Iul. const. CXXI.