~ NOV.
LXX ~ UT ORDINARIAE PRAEFECTURAE URBANAE DUAE ET PRAETORIANAE PRAEFECTURAE QUAE IN CINGULO ET IN ACTU SUNT SOLAE, NON ETIAM HONORARIAE LIBERENT A CURIALI FORTUNA. ( AD 538 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Idem Aug. Iohanni pp. Orientis secundo et consuli ordinario. |
<Praefatio> Plurima
horum quae olim sancita sunt neglecta et non facile in republica tractata
omnino visa sunt absque lege [sine legislatione] consistere. Novimus
enim quia antiquitus erat, quaedam praefecturae figura quam honorariam
vocabant, codicillis ab imperio super ea collatis; hanc autem ita nominabant,
ut nihil aliud nisi purum honorem his quibus praebebatur conferret:
quae curiales non liberabat fortuna curiali, nisi quis eam ipso opere
ministrasset. Et sicut de gloriosissimis magistris militum videbimus,
quia nullus ex magisterio armorum eripitur fortuna curiali nisi eum
opere gesserit (nam etiam magisterium militiae praefecturam esse nostrae
dicunt leges, puri vero magistrorum militiae codicilli solam praebent
dignitatem fortuna non liberantes), sic etiam in ipsa praefectura, si
futurus sit aliquis liber huiusmodi fieri fortuna, necesse est ipso
cingulo designatum ab ea curiae vinculis liberari. |
CAPUT I. |
Renovamus
igitur huiusmodi legem sancientes, si quando visum fuerit imperio honorare
curialem, ut etiam liberet fortuna, dare ei codicillos administrationis
<et> praeparare eum in talibus constitui sedibus aut cinguli urbanae
praefecturae senioris Romae et novae videlicet huius nostrae, aut in
praetorianis tribunalibus et Orientis et Hesperiae et Libyae nec non
et Illyrici, quos omnes sub nobis fecit deus, et ita libertate frui,
quatenus magno promeriti honore, et in carpentis vecti et clamores praeconum,
audientes, insuper iudiciales conscendentes sedes, huiusmodi fortuna
liberi constituantur. Si vero solo eos participare voluerit honore,
fieri quidem codicillos et hos dari, tantum vero valere huiusmodi imperialem
largitatem, ut ille honoratus quidem sit et maximae curiae pars esse
videatur, non tamen neque provinciali curia neque eius albo liberetur,
sed maneat sub antiqua fortuna solum lucratus honorem et ita gratias
agens deo et imperio, quia migravit eum ad meliora prioris tranquillitatis
educens. Sitque etiam hoc additamentum imperialium praemiorum, quod
neque publicum minuit, neque fortuna neque consuetis ei functionibus
privans curialem, et ei qui hoc promeruit etiam praesentem addens fortunam
et ostendens honoratiorem et aliis curialibus dignitate solummodo praecedentem. |
<Epilogus> Quae
igitur placuerunt nobis tua celsitudo servare festinet, sciens quia
neque curiales minuimus et honoratiores eos omnibus demonstravimus,
ut sciant haec civitates per tua praecepta, quatenus ..... imperio. Dat. prid. non. Iun. CP. imp. dn. Iustiniani pp. Aug. anno XII. Iohanne v. c. consule. |
|