~  NOV. LXIX  ~
  
UT OMNES OBOEDIANT IUDICIBUS PROVINCIARUM ET IN CRIMINALIBUS
  
ET IN PECUNIARIIS, ET IBI NEGOTIA EXAMINENTUR, NULLO EXCEPTO PER PRIVILEGIUM,
  
NEC HUC CONVENTI DEDUCANTUR NISI SACRA PRAGMATICA FORMA EXHIBERI
  
QUEMPIAM IUSSERIT.
  
( AD 538 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Idem Aug. Constantinopolitanis.
     <Praefatio> Unam quidem esse omnium perfectissimam virtutem arbitrandum est hominibus quae iura omnibus distribuit, hoc est ex causa cognominata iustitia. Etenim unamquamque aliarum virtutum nisi subsequantur huius bona, fiet nihil horum quae competent. Itaque nec fortitudinem quae non est cum iustitia laudabimus, cum scilicet patria lingua fortitudinem in armis virtutem appellet solum; et si quis ab ea iustitiam subtrahat, delictorum occasio solummodo, non quorumdam bonorum fiet. Quam in nostris provinciis intuentes contemni lege placenti deo eam corroborare et ad fortitudinem decentem deducere iudicavimus oportere. Plurimorum namque alii quidem litteras sacras alii privilegia alii pragmaticas formas alii praecepta iudicum quidam alias ex aliis adinvenientes occasiones sibi peragunt peccandi quidem ut in provinciis et extra eas litigare simulent. Qui enim in quolibet loco male patitur aut aliquid suorum amittit aut de terminis terrae litigat aut de proprietate aut de possessione aut de hypotheca aut de alio quocumque, quomodo valebit in alio loco probationes horum quae pertulit exhibere? haec enim agentes ostendentesque potentiam solam et fortitudinem, ita iuste credentes talia machinantur, et haec homines perpetrant tamquam perpetuam virtutem habituros se confidentes, et non respiciunt ad multa et decies milies exempla, quia sero tandem et in personis numerabilibus ex potentibus vidimus potentes procedere, ex divitibus divites, in omne autem paene ex potentibus processerunt inanes, ex divitibus autem pauperes, dum patrum iniustitia sobolem est secuta, et non cogitant neque reputant, quoniam quod ipsi quasi pro se machinantur potestatibus utentes, hoc forsan contra eos qui ex eis procreantur agunt, non eadem potentia sequente sobolem quae illos.
CAPUT I.
     Haec considerantes praesentem ponere legem aestimavimus oportere. Et praecipimus omnibus in provinciis iudicibus quicumque nostris oboediunt sceptris in universa dicione et quae ascendentem videt et quae occidentem solem et quae ex utroque est latere; ut unusquisque in qua provincia delinquit aut in qua pecuniarum aut criminum reus fit, sive de terra et de terminis sive de proprietate sive de possessione aut hypotheca vel de qualibet alia occasione, illic etiam iuri subiaceat (hoc enim apud praecedentes legislatores varie quidem, tamen dictum est, licet non pure et sicut nos illud consideravimus), et ultra terminos litigare non quaerat.
     1. Sive enim magna delicta [sint] sive contractus consistunt, oportet omnibus modis super eis et conventionem esse et scripturam, si opus fuerit, et examinationem provincialem propter facilem probationem; sive in parvo quispiam similiter delinquat, sive maius adhuc peccatum fiat, quale est si nec in parvis iure potiatur, sed expectet venire in extraneae terrae provinciam, ibique eum convenire et de talibus litigare, quem neque praesentem neque in provincia forsan propter virtutem illius aut infirmitatem suam convenire poterat competenter. Quid enim erit durius quam laesum forsan circa sublationem bovis aut equi aut iumentorum alicuius aut pecudum aut (ut exiguum dicamus) domesticae gallinae, hunc cogi non in qua aufertur provincia litigare, sed alibi currere et illic probationes horum quae pertulit exigi, et aut plures expensas pati quam rei aestimationem, aut inopiam ingemiscentem ferre? Hinc nobis multitudo plurima est interpellantium cotidie, et crebro in talibus causis inquietamur parvarum gratia occasionum, et ipsi multas sustinentes importunitates et videntes plurimam quidem multitudinem virorum plurimamque mulierum ex propriis locis agitatas et ad hanc venientes felicissimam civitatem, quorum plurimi etiam mendicantes et afflicti hoc agunt, interdum quoque hic moriuntur.
CAPUT II.
     Si igitur fuerint ambo in provincia et actor et reus, nequaquam ad aliam provinciam causa trahatur neque ad hanc felicissimam civitatem, neque ex privilegio cuiuspiam neque ex iussione, sed illic decidatur. Si vero alter quidem adest alter autem abest, qui vero praesens est ex domo absentis iniustitiam patiatur, conveniatur omnibus modis ipse qui iniustitiam egit, sive curator sive conductor sive quicumque sit eius, et liceat ei secundum provinciae spatium et secundum legem communem antiquitus positam indutias accipientem nuntiare quae de his gesta sunt illi ad quem causa retertur.
     1. Sed si quidem vicina provincia est in qua hoc agitur, una aut duabus mansionibus in medio provinciarum constitutis, quattuor ei mensium dare indutias; si vero maius sit spatium, sex; si vero ex Palaestina forsan aut ex Aegypto aut ex gentium longinquarum, menses octo ad hoc sufficient; si vero ex hesperiis gentibus aut septentrionalibus aut in Libya, tunc quod etiam praecedentibus legislatoribus sufficiens visum est esse tempus determinatum, hoc est novem mensium: ut ille, si quidem ipsi nuntianti credit, litem illi eam committat, si vero aliud aliquid de illo sapit, alium dirigat suscepturum modis omnibus actionem et completurum omnino quae decernenda sunt, nisi appellatio fuerit subsecuta, sive in maiori sive in minori causa. Sin autem ille quidem nuntiet ille vero non ordinet, et statutum transeat tempus, tamquam firme agentem eum qui conventus est et pro absente persona etiam invitum praesentet negotii iudex apud suum tribunal et causam examinans praesente eo qui conventionem suscepit condemnet etiam eum, in quo obnoxius apparuerit, insuper et illum post huiusmodi admonitionem mittere in provinciam non volentem, si tamen omnino obnoxius apparuerit. Et si quidem locuples sit, ipse exigatur quae decreta sunt; si vero minus sit quod habet aut non sufficiat in ista condemnatione, tunc et de absentis rebus compleatur victori damnum huiusmodi.
CAPUT III.
     Si vero neque ipse apparuerit qui dominum litis praesentare iussus est aut qui pro eo legitime cogantur, tunc vocetur quidem legitima voce, non autem oboediens condemnetur et absens secundum schema quod appellatur eremodicium (id est desertae causae). Nam qui per contumaciam deserit, in nullo minor praesente putabitur. Si vero ille quidem forsan advenerit aut miserit quempiam, accusator autem desit, tunc et absolvere reum et damna eius mederi calumniatorem cogat. Sic erunt temperati omnes, sic peccare cessabunt, sic non putabunt potentiam divitiarum iustitiae praevalere.
     1. Nec latet nos quia forsan neque hoc sufficiet ad perfectissimam causae medelam, cum iudicantes potentioribus magis quam iustiora volentibus et ad provincias venientibus praestent. Sed tamen novimus plurima iniustitiarum curata ab hac legislatione, magis autem, quantum ad nos est, totum erit sanatum. Nam qui non aliter tradimus cingula, nisi prius iusiurandum subierint haec accipientes iuste omnibus iudicare et puras servare manus, non puto post praesentem legem altero quolibet egebimus augmento, si illi quidem iuste iudicent ad legem simul et iusiurandam respicientes.
CAPUT IV.
     Abripiat autem nullus provincialibus cingulis violentos, nullo utens privilegio aut potestate aut forma, nisi forte sacra nostra pragmatica forma occasione publicae causae procedens exhibitum hic quempiam fieri praecipiat, aut lex hoc faciat quale est super appellationibus, licet etiam hoc ex multa parte curavimus, plurimos maiorum iudicum in provinciis appellationum constituentes, ut apud illos magis appellatio, quando non de maximo negotio fuerit quaestio, quam in hac examinetur maxima civitate.
     1. Hanc dicantes iustitiae legem adhuc potius faciemus eam iustiorem, si nulli permittamus habere contra eam quaedam privilegia, neque excipi ab hac lege quolibet privilegio, nec si cuilibet sanctarum ecclesiarum largitum est aut alicui venerabilium xenodochiorum aut aliis reverentissimis domibus, aut cuilibet ipsarum imperialium domuum aut sacro patrimonio aut sacris privatis, quae merito post supernum honorem secundo loco sunt posita, nec si aliquibus iudicibus aut in potentatu positis aut omnino sub nos constitutis hominibus: sed omnes oboediant legi et succumbentes iustitiae sanctioni honorent eam et per omnia habeant fortem, non solum in semet ipsos respicientes, sed etiam in futuras successiones, et scientes quia nihil paene in semet ipso manet, sed currit natura semper multas evolvens mutationes, quas neque providere facile est neque praedicere, deo solummodo et imperatore sequente deum haec gubernare mediocriter et mansuete valente.
     2. Si vero quisquam utatur aliquibus sacris formis sive pragmaticis sive aliis de tali quodam sibi largitis, erunt omnino infirmae, iudicibus maximam solventibus poenam, si omnino susceperint. Et non hoc quod fit solum medebuntur, sed et quod faciendum est. Etenim si posthaec tale aliquid impetretur ab aliquibus nostrorum subiectorum aut ab alio quolibet quibus prius interdiximus, inter quos complectimur, sicut dictum est, ecclesias et venerabilia monasteria et sacras nostras domos et sacra privata et sacrum patrimonium, neque hoc omnino valebit. Erit autem lex haec ubique suam iuste extendens virtutem et simul quidem futura caute constituens, simul autem quod praeteriit curans.
     3. Scitote igitur omnes subiecti, quos deus et nostris progenitoribus et nobis donavit, quoniam hanc vobis damus legislationem omnem vobis cautelam conferentes, et neque itinere fatigabimini longiore neque adversus maximos lacrimabitis neque nos culpabitis tamquam haec non corrigentes, sed unusquisque de proximo respiciens poenam in quibus forte damnificabitur aut laedetur, et hanc curam videns magnum et bonum laudabit deum, qui haec nos sancire bene et iuste illuminavit. Sit ergo poena talia committentibus aut suscipientibus iudicibus et cinguli casus et decem librarum auri damnum.
     <Epilogus> Gloriosissimi igitur praefecti sacrorum nostrorum praetoriorum qui per omnem subiectam terram consistunt legem hanc cognoscentes proponant et per dioecesis sub se constitutas et in omni Italia et Libya et insulis et Oriente et quodcumque in Illyrico est, et scient omnes quomodo eorum curam habemus, deo qui tanta nobis contulit offerentes legem, qui magnam nobis pro eis repensationem dabit, dum talia pro causa subiectorum salutis sanciverimus.
     Proponatur Constantinopolitanis civibus nostris.
     Dat. kal. Iun. CP. imp. <dn.> Iustiniani pp. Aug. anno XII. Iohanne v. c. consule.
 

  
►  
Sources : Auth. LXXIII ; Coll. V, tit. 20 ; Ep. Theod. 69 ; Ath. 4, 13 ; Iul. const. LXIII.