~  NOV. LXVIII  ~
  
<UT CONSTITUTIO PIISSIMI IMPERATORIS QUAE IN SUCCESSIONIBUS
    
IN LUCRA NUPTIALIA EX ORBITATIS CASU LUCRA INTRODUCIT VALEAT
   
IN FACTIS QUAE POST CONSTITUTIONEM CONTIGERINT, IN IIS AUTEM
     
QUAE ANTE EAM FUERINT LEONIS CONSTITUTIO LOCUM HABEAT.>.
  
( AD 538 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Idem Aug. Iohanni pp. secundo et cons. ordinario.
     <Praefatio> Novimus Leonis piae memoriae constitutionem scriptam de his qui ad secundas veniunt nuptias sive viris sive mulieribus ex [illo] matrimonio lucrum ex illis nuptiis filiis venerande servantem, solius ususfructus eum, qui lucratur, dominum facientem, dominium autem illis servantem, si filii et nepotes moriantur, non existente iam ullo propter quem is, qui ad secunda vota pervenit, proprietate privatur, manere volentem inavulsibilem ac totam apud eum, qui lucratur, et proprietatis utilitatem.
CAPUT I.
     Hanc nos nuper correximus alia disponentes et volentes heredes morientium filiorum aut nepotum, sive parentes sint sive alii quidam, habere inde solacium, solo pacto quod ex morte filiis non existentibus contrahitur manente etiam secundum proprietatem apud lucrantem, reliquis autem ad heredes deficientium filiorum aut nepotum venientibus, in nullo a nobis ususfructus ratione novata.
     1. Haec igitur et nunc in omne tempus valere volumus; nisi tamen contigit filios antequam poneretur nostra constitutio mori. Si enim contigit quidem lucrum totum ante nuptias iam factum eius qui ad secunda vota migravit, filiis ante legem defunctis, nequaquam nostra lex illa perscrutabitur quae praecedens lex Leonis piae memoriae sub sua constituit potestate: quapropter non solum filiis aut nepotibus non existentibus secure habebunt quae lucrati sunt, sed etiam vel si quid horum apud alios est, secundum modum competentem dominis vindicabunt.
     2. Haec igitur brevi lege comprehendentes tales dubitationes perimimus, ut non assidue ab interpellantibus molestemur; sed lege haec statuentes communi importunitatibus huiusmodi liberabimur, figuram quae ante nostram legislationem erat posita servari volentes ei qui ante eam beneficium meruit.
     <Epilogus> Tua igitur eminentia quae secundum hunc nobis placuerunt modum omnibus manifesta propriis edictis ac praeceptis efficiat.
     Dat. VIII. kal. Iunii Constantinopoli <imp.> dn. Iustiniani pp. Aug. anno XII. Iohanne v. c. consule.
 

  
►  
Sources : Auth. LXX ; Ep. Theod. 68 ; Ath. 10, 4 ; Iul. const. LXII.