~  NOV. LXVII  ~
  
UT NULLUS FABRICET ORATORII DOMUM PRAETER VOLUNTATEM EPISCOPI,
   
ET UT DEPUTET PRIUS QUAE CIRCA DILIGENTIAM ET STATUM FABRICATI ORATORII
  
SUFFICIANT. ET UT EPISCOPI NON DESINT SUIS ECCLESIIS. ET DE ALIENATIONE
   
ECCLESIASTICARUM IMMOBILIUM RERUM.
  
( AD 538 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Imp. Iustinianus Aug. Menae archiepiscopo Constantinopolis.
     <Praefatio> Ea quae de sanctissimis ecclesiis sunt multis comprehendentes legibus adhuc etiam alia egemus ad exorta negotia et rursus emergentia sufficiente. Plurimi namque nominis causa ad opus sanctarum ecclesiarum accedunt, deinde eas aedificantes nequaquam curam ponunt ut expensas quoque ei deponant decentes et ad luminaria et ad observantium alimenta et ad sacrum ministerium, sed deserunt eas in nudis aedificiis constitutas et aut destruendas aut omni sacro ministerio defraudandas.
CAPUT I.
     Sancimus igitur prae omnibus quidem illud fieri, et nulli licentiam esse neque monasterium neque ecclesiam neque orationis domum incipere aedificare, antequam civitatis deo amabilis episcopus orationem in loco faciat et crucem figat publicum ibi processum faciens et causam manifestam omnibus statuens. Multi enim simulantes fabricare quasi orationis domos suis medentur langoribus, non orthodoxarum ecclesiarum aedificatores facti, sed speluncarum illicitarum.
CAPUT II.
     Deinde non aliter quempiam ecclesiam ex novo aedificare, priusquam loquatur ad deo amabilem episcopum et definiat mensuram quam deputat et ad luminaria et ad sacrum ministerium et ad incorrumpendam domus custodiam et observantium alimenta: et si sufficienter habere videatur, faciat prius donationem eorum quae futura sunt deputari, et ita domus aedificetur. Si autem non sufficiat quidem aliquis ad hoc, nomen vero forte habere desiderans, quo et ipse fabricator ecclesiae vocetur, vult aliquid tale facere, multae et in hac regia civitate et in provinciis ecclesiae sunt, in quibus competenti quidem administratur modo, periculum vero ruinae patiuntur per vetustatem aut etiam parvae constitutae et inordinastae secundum desiderium horum qui eis deputati sunt: licebit ei unam talium ecclesiarum accipienti hanc aedificare ; et hic voluntate deo amabilis orthodoxorum episcopi res agenda est. Sic enim poterit et sacrae domus fabricator vocari et nihil de suo superexpendere, deputatis iam circa haec expensis oblatis ab eis qui etiam prius has expendebant.
CAPUT III.
     Illud quoque sancimus, quatenus secundum iam a nobis prolatam legem deo amabiles episcopi in suis ecclesiis maneant, et non relinquant quidem eas, tempus vero multum hic morentur et cogant per provincias oeconomos expensas sibi transmittere ex sanctissima ecclesia, <et> expendat quidem ipse inde eique observare non patiatur. Sancimus igitur, a nobis iam posita lege in sua manente virtute, si defuerit deo amabilis episcopus ecclesiae suae amplius tempus, nullam ei mitti expensam de provincia, sed illam quidem circa actus pios et sanctissimam ecclesiam expendi, ipsum vero hic errantem non expensis sanctissimam ecclesiam praegravare: cum certum sit quia, si plurimo tempore defuerit, quae iam a nobis super eis sancita sunt valebunt.
CAPUT IV.
     Quoniam vero contigit nos iam sanxisse ut, si qua in provinciis alienatio rei immobilis facienda est, secundum decretum hanc procedere, sicuti dudum prolata a nobis constitutio dicit, agi vero decretum non solum praesente deo amabili episcopo civitatis eiusque clero, sed etiam metropoleos episcopo, nec non et illud insuper est sancitum ut, si metropoleos sanctissimus episcopus futurus est venumdare sive eius ecclesiae sanctissimi oeconomi, quid oportet fieri: etiam hoc adicimus, ut duo ex synodo quae sub eo est deo amabilium episcoporum quoscumque elegerit ipsi intersint, et alia omni observatione custodita, quae iam sancita est. praesentia duorum deo amabilium episcoporum adiciatur, ut secundum se videatur cum sua synodo rem agere, et sicut ipse rem facit credibilem et sufficientem ei qui sub eo constitutus est, dum praesens est, ita et ipsi quae sub eo est synodus praesens per duos deo amabilium episcoporum videbitur rem praebere cautissimam, sumentem ex huiusmodi synodo testimonium.
     <Epilogus> Hanc itaque nostram legem et ad sedem tuae beatitudinis et ceteros sanctissimos patriarchas missam ipsi per litteras proprias sub vos metropolitis facietis manifestam, et illi palam facient sub se constitutis episcopis, ut nullum lateant quae a nobis constituta sunt.
     <Dat. k. Mai. CP. imp. dn. Iustiniani pp. Aug. ann. XII. Iohanne v. c. cons.>
 

  
►  
Sources : Auth. LXIX ; Coll. V, tit. 17 ; Ep. Theod. 67 ; Ath. 1, 7 ; Iul. const. LXI.