~  NOV. LXVI  ~
  
UT FACTAE NOVAE CONSTITUTIONES POST INSINUATIONEM EARUM POST DUOS MENSES
    
VALEANT. PARCIT AUTEM NON CUSTODIENTIBUS SUBTILITATEM CONSTITUTIONUM
   
SUPER TESTAMENTIS IN RELINQUENDO QUADRANTE AUT NON SCRIBENDO
   
AUT NON DICENDO NOMEN HEREDIS.
  
( AD 538 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Imp. Iustinianus Aug. Iohanni glorioso pp. Orientis secundo et consuli.
     <Praefatio> Semper legum nobis occasiones motorum negotiorum praebuerunt causae. Plurimis enim nobis aditionibus factis occasione nostrarum constitutionum quas super successionibus scripsimus, quale est ut oporteat propria manu testatorem heredis scribere nomen, ex quantis unciis reputari oporteat Falcidiam quam filiis parentes relinquunt, sive ex tribus sive ex quattuor sive etiam ex pluribus, et multis propter hoc periclitantibus testamentis cadere, ne complerentur quae in eis scripta sunt, quia licet factae sint leges, tamen non sunt cognitae aut provincialibus aut etiam hic nondum forte propositae nullique manifestatae, necessarium aestimavimus talia lege brevi corrigere.
CAPUT I.
     Sancimus igitur, ex illo nostras constitutiones quae pro testamentis sunt valere, ex quo manifestae in commune factae sunt, ..... manifestae, in provinciis autem ex quo directae per metropolis palam factae sunt vel postea factae fuerint, ne legum ignoratione secundum quod dudum tenuit testamenta homines facientes videantur praevaricari legem. Ut autem apertius adhuc causa declaretur, sancimus, si scripta fuerit huiusmodi lex, hanc post duos menses dati ei temporis valere et in republica tractari sive in hac felicissima civitate sive in provinciis, post insinuationem sufficienti hoc tempore omnibus manifestam eam constituere, et tabellionibus eius cognoscentibus virtutem et subiectis agnoscentibus legemque servantibus. Sic nulli omnino erit declinatio, ut nostram custodiant legem. Non enim volumus deficientium infringi voluntates, omnibus siquidem studemus modis ratas eas constituere. Cur enim culpabimus eos qui positas nostras ignoraverunt constitutiones, vel si forte post paululum quam scripta lex est et adhuc ignorata, processerint testatores et propterea in testamentis aut non scripserint propria manu heredum nomina aut etiam tres uncias solum reliquerint filio et non quattuor, in quo legem aut non positam contigit aut positam et eo quod nondum proposita fuerit iuste ignoratam.
     1. Igitur etiam hactenus, licet antiqua constitutio sit et in cognominis nostri posita constitutionum Codice, quae scribi propria manu heredis nomen disposuit, tamen plurimi praeter eius testati sunt virtutem ignorantes eius legislationem, et hactenus talia praetermissa denuntiantur nostrae potestati; et omnibus semper talia poscentibus veniam dedimus, quoniam nondum fieri has manifestas evenerat, et sacras super his fecimus formas iustam eis largientes veniam. Ne igitur inportunitatem patiamur de his per singulos dies et formas scribere cogamur, propterea sancimus, sicuti dictum est, seniorem quidem in Iustiniano positam Codice valere hic quidem ex quo insinuata est, in provinciis autem ex quo directa et palam facta est in unaquaque metropoli aut alia civitate: tempore namque plurimo transeunte et nostro Codico ubique directo non recte ignorabitur.
     2. Alteram vero novellam, quae inter constitutiones post Codicem posita est, decernentem quod filiis relinquatur, valere et in hac felicissima civitate et in provinciis post duos menses insinuationis, sicuti praediximus: eo quod factis a nobis uniformibus constitutionibus de mensura institutionis filiorum, alia quidem Graecorum lingua conscripta propter multitudinis frequentiam, alia vero Latina, quae etiam firmissima propter reipublicae figuram est, illa quidem kalendarum Martiarum habet conscriptionis tunc diem, non autem insinuata tunc, alia vero Latina voce conscripta ad Solomonem gloriosissimum apud Afros sacrorum praesulem tunc praetoriorum kalendas Aprilis:
     3. quia neque Graeca lingua conscripta mox palam facta est ..... et directa, denique etiam quae hic ad gloriosos praefectos sacrorum nostrorum praetoriorum scripta est, id est Graeca, Maio mense insinuata est in eadem sede atque directa. Ideoque sancimus oportere eius legislationem quae de mensura institutionis filiorum eloquitur valere hic quidem ex kalendis tunc Maiis, ut duos menses ei servemus, in provinciis autem ex quo haec palam facta est, etiam ibi duobus mensibus post insinuationem servandis. Si vero nondum hactenus in omnibus provinciis destinata est, velociter et eam et alias quae forte non missae sunt adhuc aut etiam postea comitante deo a nobis faciendas mitti nunc vel mittendas esse, quatenus nostrae constitutiones in metropolitanis civitatibus fiant vel faciendae sint manifestae; provinciarum vero praesides ipsos mittere eas et missuros esse per omnes civitates sub unaquaque provincia constitutas, ut nullus de cetero occasionem sumat cuiuslibet ignorationis.
     4. Unde praeteritum omne iustam habet veniam, valeantque defunctorum dispositiones, vel si nuper factae sint, sicut eas illi tecerunt, vel si secundum prius tenentem legislationem litteris propriis non scripserunt heredum appellationes aut testibus eas non fecerunt manifestas aut tres uncias et non amplius reliquerunt filiis. Non enim infringi sicuti praediximus defunctorum volumus dispositiones, sed et ratas eas per omnia declaramus, ut vel si proxime scripta sunt testamenta post positionem legis, nondum vero contigerat constitutiones factas innotuisse, et superviventibus forte testatoribus non sunt mutata, maneant etiam sic institutiones quae ab initio secundum tunc certas extantes factae sunt leges propriam virtutem habentes, et non accusandae eo quod tempore quo supervixerunt illi eas non mutaverunt. Non enim omnia sunt in nobis nec semper quibusdam tempus fit testandi, repente plerumque incidunt hominibus mortes testandi eis potestatem auferentes. Quamobrem ab initio factum recte eo quod non fuerit mutatum non arbitramur postea mutari aut aliquo modo infringi, sed immutilatam manere quae tunc placuit testatori sententiam valideque servari. Erit namque absurdum, ut quod factum est recte ex eo quod tunc non erat factum postea mutetur.
     5. Collective igitur dicendum percipiant filii relictas sibi, si ita contigerat, a patribus tres uncias ex testamentis ita factas aut ante legis positionem aut post positionem legis, antequam haec tamen apud iudices innotesceret. Si vero adiectum sit testamentis, oportere quod reliquum est eis impleri secundum quod tunc legibus debebatur, hoc percipiendum secundum antiquas leges, ut si deest tribus unciis, secundum illud supplementum fiat et non in quadriuncio, quod postea quidem sancitum est, nondum tamen tunc agnitum.
     <Epilogus> Quae igitur placuerunt nobis et per hanc sacram declarata sunt legem, praeceptis propriis tua eminentia omnibus faciat manifesta et qui in hac maxima civitate et qui foris inhabitant, quatenus omnibus fiant palam quae a nobis pro omnium cautela sancita sunt.
     Dat. kal. Maias Constantinopoli imp. dn. Iustiniani pp. Aug anno XII. Iohanne v. c. cons.
 

  
►  
Sources : Auth. LXVIII ; Coll. V, tit. 16 ; Ep. Theod. 66 ; Ath. 9, 5 ; Iul. const. LX.