~  NOV. LXV  ~
  
DE ALIENATIONE RERUM ECCLESIAE MYSIAE RELICTARUM
   
PRO CAPTIVORUM REDEMPTIONE ET PAUPERUM ALIMENTIS.
  
( AD 538 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Idem Aug. Iustiniano v. c. rectori Mysiae.
     <Praefatio> Scimus antea legem promulgasse, per quam omnes alienationes ecclesiasticas inhibuimus. Sed postea alia lege perspeximus, quatenus liceat pro soluto res ecclesiasticas vel alias quae piis domibus deputatae sunt persolvere.
     1. Sed etiam hoc in nostram venit memoriam, quod Martino viro sanctissimo episcopo Odissitanae civitatis formam et ante legem nostram dedimus prohibentem eum ecclesiasticas res vendere, ne qui ex potentioribus ei necessitatem imponant secundum suum propositum res ecclesiasticas alienare.
     2. Sed etiam in nostram venit memoriam alia res quam pro divinis fecimus vasis, pro quibus omnibus abdicavimus, ne cui liceat sacrosancta vasa vel venumdare vel obligare, nisi tantummodo in redemptionem captivorum, quia animae redemptio aliis omnibus rebus pretiosior est.
CAPUT I.
     Sed haec quidem antea subsecuta sunt: quae narratio necessaria nobis fuit ad praesentis specialis legis memoriam. Venit etenim in praesenti memoratus sanctissimus vir in hanc sacratissimam civitatem et edocuit nos, multos terras sine certo reditu vel domunculas vel vineas relinquere ad redemptionem captivorum vel pauperum alimonias, et alienatione prohibita memoratos actus licet piissimi sint attamen inhiberi: iam petivit sibi permitti per legem specialem hoc facere.
     1. Sancimus itaque, si quis reliquerit ad redemptionem captivorum vel sustentationem pauperum res immobiles, si quidem certus reditus est ex relictis rebus colligendus, manere legatum vel hereditatem vel donationem nulla alienatione mutilanda, cum possit ex reditibus redemptio vel sustentatio fieri.
     2. Sin autem vel certus reditus non est, vel domus paene diruta et longe ab ecclesia posita, vel vineae quarum fructus non semper similes sed varii colliguntur et incursionibus forsitan barbaricis dediti: in his tantummodo speciebus permittimus et venditionem hac speciali lege in memorata provincia fieri, si tamen domus intra fines ecclesiae vel vineae iuxta muros civitatis minime positae sint; ita ut in venditionis instrumento ipsa verba testatoris exprimantur, ubi ei placuit venditionem fieri et redemptionem ex his captivorum vel alimonias pauperum celebrari.
     3. Et si hoc ita subsecutum fuerit, habeat venditio firmitatem et liceat sine metu alterius legis et oeconomis ecclesiasticis et viro sanctissimo episcopo vendere et emptoribus habere easdem res firmo iure.
     4. Habebunt autem dei omnipotentis crimen oeconomi ecclesiae, si pretia quae acceperint in aliam causam consumpserint, licet piissima sit, et non in praedictas duas tantummodo causas, ad imitationem legis quae super sacrosanctis vasis alienandis lata est.
     5. Sic etenim et venditio necessaria procedat et actus piissimi non defraudentur et animae hominum non depereant, cum et terrarum possessio et rerum mobilium non talem habeat curam nec ita sint necessariae ut captivorum redemptio et vita egentium, quae et animas salvant et deo omnipotenti placabiles sunt.
     <Epilogus> Gravitas itaque tua quae per hanc specialem legem nostra decrevit aeternitas tam effectui mancipare quam observari procuret.
     Dat. X. kal. April. CP. imp. dn. Iustiniani pp. Aug. anno XI. Iohanne v. c. consule.
 

  
►  
Sources : Auth. LXVII ; Ep. Theod. 65 ; Ath. 2, 10 ; Iul. const. LIX.