~  NOV. LXIV  ~
  
DE HORTULANIS CONSTANTINOPOLITANIS.
  
( AD 538 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Idem Aug. Longino praefecto urbis regiae Constantinopolis.
     <Praefatio> Multae undique querelae nobis ex tempore plurimo contra felicissimae huius urbis et eius suburbanorum hortulanos deteruntur laborantium omnium adversus eorum malitiam. Quae vero deferuntur huiusmodi sunt.
CAPUT I.
     Aiunt ex corpore hortulanorum et aestimatores hortorum plerumque esse et causam fieri pessimam. Dum enim horti dominus hunc tradit hortulano conductionem subeunti, nihil aliud quam plantatum in eo olus aestimant et huius aestimationem imponunt accipienti hortulano seu conductori; cum vero futurus est tradere post transactionem temporis conductor, fieri tunc quidem ab eis scrupulosam oleris aestimationem, eam autem in sextuplum aut multiplicem ferri, et si ei quinquaginta aureorum sit olus, non minus trecentum, interdum autem et amplius hoc aestimari. Et non usque hoc solum causae avaritiam stare, sed etiam maiorem multo eam facere, dicentes quia stercus immiserint terrae et alios quasi habeant labores, et ex hoc extendere in quantum voluerint pretium, et pro aestimatione insertarum forsan arborum alia augmenta facere, dum utique, cum perceperint a dominis, nulla talis penitus aestimatio facta sit, sed plerumque in pactis profiteantur hortulani, quia et plantatas servant arbores et alias plantabunt. Sed aestimator et in semetipso similiter causam post paucum tempus futuram putans merito pro se talem avaritiam infert, unde si infelix patiatur dominus ex imperitia tanta dare damnum et sua recipere, alioque tradat hortum et rursus in illo hoc patiatur, <insuper et ex tertio forte aut quarto similem patiatur> nimietatem, periclitabitur et ipso penitus cadere horti dominio et extraneus suis rebus fieri. Facere quoque eos agnovimus et quandam maiorem absurditatis adiectionem. Si enim qui postea subintrat hortulanus adiciat aliquid priori possessioni, et hac ipsa conductione completa exigit aestimationem tamquam ex laboribus suis factam, cum utique non omnino augmentum ex illius diligentia factum sit, sed forte principio aut per proditiones aestimantium aut per neglegentiam, dum in minus quam debeat traditio facta sit. Quae nobis omnia ultra omnem videntur esse calliditatem et asperitatem, quam reprimi volumus a tua celsitudine hanc sacram nostram pragmaticam respiciente legem. Et sicut hortulanus suscepit hortum a possessore, ita eum recontradat; si quidem olus habet, cum hortulanus eum suscepit, et aestimatio fiat huius, similiter et in restitutione scrupulosam aestimationem oleris solius percipiat; si vero non habet, sed purum percipiat hortum, sive habentem stercus sive etiam non, sic etiam restitutionem fieri, et simpliciter ita servari causae ordinem super tradente hortulano qualis fuit cum perciperet, nulla alia inferenda domino laesione. Aestimationem vero olerum non solum ab hortulanus fieri, sed etiam ab his qui vocantur summarii et qui talia noverunt, quippe propositis sacris eloquiis. Non enim volumus possessoribus inutiles esse usus propter eorum qui sortiuntur nequitiam et avaritiam. Propterea igitur congregans eos determinabis et non sines iniuriam ullam inferri possessoribus, sed undique eos illaesos indemnesque servabis. Volumus enim aequam mensuram et a dominis <ad> hortulanos et ab hortulanis ad dominos fieri, eo quod undique nobis aequitas curae sit et ut neutra laedatur pars.
CAPUT II.
     Si vero aliquis incultam terram tradat, <at> ille eam colat, pro cultura percipiat mercedem et existentis in eo oleris aestimationem, et ita sine lite discedat, nulla avaritia neque maligna arte nec super hoc facienda, quatinus per hanc sacram nostram pragmaticam legem et futuram super ea dispositionem per tuam celsitudinem de cetero maneamus pro talibus non inquietandi, et non etiam reliquis nostris pro republica curis tales quaedam subeant sollicitudines, eo quod non parva non grandis pars nostrae reipublicae absque nostra sollicitudine est, dum cuncta circumeamus mentis oculis et nihil incompositum, nihil inordinatum neque dubium relinquere velimus. Interminabis autem etiam poenam quinque librarum auri contra eos qui de cetero tale aliquid egerint aut agi permiserint.
     Dat. XV. kal. Feb. Constantinopoli imp. dn. Iustiniani pp. Aug. <anno XI> Iohanne v. c. consule.
 

  
►  
Sources : Auth. LXV ; Ep. Theod. 64 ; Ath. 21, 1 ; Iul. const. LVIII.