~  NOV. LXIII  ~
  
DE NOVI OPERIS NUNTIATIONE MARINI ASPECTUS.
  
( AD 538 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Imp. Iustinianus Aug. Longino praefecto urbis Constantinopolis.
     <Praefatio> Causam quae dolose fit in hac regia civitate circa domuum aedificia cohibere et emendare iustum credimus. Quia enim certis mensuris distare domos ab invicem Zenonis piae memoriae constitutio dicit, sed et nos aliquid tale sancivimus, sequitur autem in hac regia urbe non posse aliquem intra centum pedes prohibere maris aspectum, rem gratissimam: oportebat quidem forsan et ex ampliori mensura aspectus eis patere et non eos prohibere, sed tamen et in hoc inopinabili quadam machinantur arte. Quidam enim centum pedum relinquentes mensuram aut etiam parvum aliquid huic addentes deinde aedificant ibi nihil aliud habentes, sed tamquam aliquod velum tendunt, et cum abstulerint maris aspectum per omnem potestatem, et non repugnantes legi propter centum pedum spatium, interius aedificant sine prohibitione; et dum quod quaerunt potiuntur, deponunt illud quod propter utilitatem ab eis adinventum est, et ita schema circumvenientes omni voluptate extraneas possessorum constituunt domos. Quod de cetero fieri nullo volumus modo.
CAPUT I.
     Sed si quis voluerit tale aliquid excogitare et malignari, non taliter ludat, sed si hoc eguerit pro veritate, domum totam aedificet et usque ad spatium totum (centum dicimus pedum) tendat, aedificia faciens tamquam necessaria sibi et inevitabilia futura, non autem propter vicini laesionem construat parietes et velut ex quadam pictura talem extendens machinationem privationem aspectus arripiat. Sicut enim eos qui aliena diripiunt recte aversamur et poena dignos putamus, ita et hoc molientes nihilo minores malitia eorum qui etiam alienas res arripiunt aestimamus. Unde si parvam aliquam rem per modum arreptionis auferre praesumenti bene faciens vi bonorum raptorum cum quadrupli minatur poena, quomodo non et hunc necesse est, qui tale aliquid egit, et cogi deponere quod ab eo factum est et alia maiori poena multari, hoc est decem librarum auri inferendaram theatralibus tuae celsitudinis, ut non malus vicinus (hoc quod in sermone est) constitutus vadat deridens legem tamquam non valentem eum propriis inhibere dispositionibus.
     <Epilogus> Quae igitur placuerunt nobis et per hanc sacram declarata sunt legem, tua celsitudo in hac felicissima civitate operi terminoque contradere et in perpetuum una cum oboedienti officio servare festinet, eadem hoc est decem librarum auri imminente poena contra haec praevaricantes aut praevaricari sinentes.
     Dat. VII. idus Mart. Constantinopoli, imp. dn. Iustiniani pp. Aug. anno XI., <Iohanne> v. c. cons.
 

  
►  
Sources : Auth. LXVI ; Coll. V, tit. 15 ; Ep. Theod. 63 ; Ath. 21, 2 ; Iul. const. LVII.