~ NOV.
LXII ~ DE SENATORIBUS. ( AD 537 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Idem Aug. Iohanni pp. <II.> |
<Praefatio> Antiquissimis
temporibus Romani senatus auctoritas tanto vigore potestatis effulsit,
ut eius gubernatione domi forisque habita iugo Romano omnis mundus subiceretur,
non solum ad ortus solis et occasus, sed etiam in utrumque latus orbis
terrae Romana dicione propagata: communi etenim senatus consilio omnia
agebantur. 1. Postea vero quam ad maiestatem imperatoriam ius populi Romani et senatus felicitate reipublicae translatum est, evenit ut ii, quos ipsi elegerint et administrationibus praeposuerint, omnia facerent quae vox imperialis eis iniunxisset, et militiae sub eis constituerentur et cetera eorum dispositionibus oboedirent, reliquis senatoribus in quiete degentibus, et posteaquam administratores causas sibi mandatas deposuerint, in principali maneat voluntate, utrum velit eos laborioso cingulo liberatos ad senatus securitatem remittere an aliis actibus destinare. |
CAPUT I. |
In
praesenti itaque multis variisque actibus urgentibus, quos nostra maiestas
bello ac pace indefesse gerere noscitur, pars vacantium senatorum in
nimiam deminutionem pervenit hocque summam putavit iniuriam et non curiosae
conversationis remedium. 1. Ideoque et eam quibus oportet modis ampliare nostro molimento visum est et homines nobilitate et summa opinione egregios ei adsignare, quatenus una quidem nostri senatus pars per administrationes suam ostendat sagacitatem, altera vero, quae in quiete degit, alio modo suum ingenium reipublicae valeat exhibere. 2. Et quia magna utilitas ex iudicandi sinceritate reipublicae nostrae cedit, quaedam autem causae post appellationes iudicibus porrectas in sacrum nostri numinis consistorium inferuntur et a nostris proceribus examinantur, idcirco nobis <placuit> non solum iudices nostros, sed etiam senatores ad examinandas lites in consultationibus convenientes una cum aliis florentissimis nostris proceribus litium facta trutinare, et quemadmodum, si quando silentium ob alia una cum conventu fuerit nuntiatum, omnes colliguntur et proceres et senatores, ita et nunc, quando silentium tantummodo propter alicuius causae examinationem pronuntietur, etsi non addatur conventus vocabulum, tamen eos convenire et omnes consedentes quod eis visum fuerit sub sacrosanctorum evangeliorum praesentia et statuere et ad nostram referre scientiam et augustae maiestatis dispositionem expectare: a solis senatoribus, sed ab utroque ordine, huiusmodi litibus exercendis. Melius enim et perpensius amplioribus quam paucis examinantibus ius merum et iustitiae lumen invenitur. 3. Eo certissimo constituto, quod et in ludis circensibus et quando conventus fuerit nuntiatus, solito more et senatores colligi necesse est et suum officium exercere. Et hunc quidem praesentis legis articulum ita disponimus et hac constitutione in perpetuum valitura constringimus. |
CAPUT II. |
Aliud
autem capitulum propter honorem dignitates comitantem praesenti lege
discernendum esse perspeximus. Cum enim inter florentissimos nostri
palatii proceres et gloriosissimos senatores quasi quaedam medietas
sublimis est praefecturae, sancimus praesulem quidem amplissimi senatus
(secundum <quod> sibi antiquissimae series memoriae vindicat)
urbicariam esse praefecturam et primam sedem ei dedicari, postea autem
omnes eminentissimos senatores patricios numerari, videlicet ut, si
qui ex his et consulatus insignibus decorantur, secundum consulatus
ordinem habeant inter se emergentem praerogativam; his procul dubio
qui in ipso actu consulatum gesserunt aliis omnibus consularibus in
suo ordine anteponendis. 1. Quemadmodum enim inter proceres nostros moris est patriciatus infulas consulari fastigio anteponi, et in amplissimo senatu idem exemplum observandum est. 2. Cetero omni post patricios consortio tam consularium quam praefectoriae dignitatis, quibus etiam magistros militum connumeramus nec non viros magnificos illustres, secundum suae dignitatis tempora in magnam curiam tam convenientibus quam consedentibus et sententiam ferre habentibus licentiam. 3. Si quem autem utentem cingulo ex nostra iussione deponere cingulum contigerit, non ex hoc fieri eum deteriorem censemus vel ad inferiorem gradum deduci, sed suam tenere etiam in amplissimo senatu praerogativam, quam antea cum cingulo uteretur habuisse noscebatur; et si quidem altiore loco condonare voluerimus, hoc eum et in maxima curia beneficio perpotiri. Quos enim honoratos vocamus, eos nullam iniuriam perpeti concedimus, ne quod eis pro labore per quietem praecipuum praemium indulgemus, hoc in deminutionem honoris eorum detrahatur. 4. Gaudeat ita unusquisque sine aliqua laesione beneficio nostro, sive ut agat sive ut requiescat fuerit in eum collatum, cum neque semper laborare neque semper vacare hominibus libitum esse videtur, sed permutatio et varietas et usus rarior mentes humanas delectant. 5. Si qui autem illustri dignitate decorati sunt, liceat eis patriciatus codicillos accipere, etsi non consulares vel praefectorii existant, quod constitutio divae memoriae Zenonis irrite postulabat. Sufficit etenim in patriciatus honorem capiendum, ut tantummodo illustri dignitate quidem decoretur. Sed etsi hoc iam in quibus praetermissum est, nullam praeiudicium eis qui provecti sunt generare. 6. Sin vero dignitate donare quosdam voluerimus, illa tamen voluntate ut ilico in senatum eos transferamus, eos tantummodo tertiam partem sportularum praestare sancimus, ut et dignitate gaudeant et magnum non sentiant detrimentum; aliis videlicet omnibus in provectionibus suis in solidum consuetudines praestantibus. |
<Epilogus> Quae
igitur per hanc divinam legem nostra sanxit aeternitas, sublimitas tua
et tuae sedis successores et officium tuum in omne aevum conservare
festinent, poena quinquaginta librarum auri eis imminente qui hoc violare
temptaverint vel a quoquam violari concesserint. Dat. ..... kal..Ianuarias CP. imp. dn. Iustiniani pp. Aug. anno XI., post cons. Belisarii v. c. <anno II.> |
|