~  NOV. LXI  ~
  
UT IMMOBILIA ANTENUPTIALIS DONATIONIS NEQUE HYPOTHECAE
  
DENTUR NEQUE OMNINO ALIENENTUR A VIRO NEC CONSENTIENTE UXORE,
  
NISI POSTEA SATISFIERI POSSIT UXORI ; HAEC VERO VALERE ETIAM IN DOTE.
  
( AD 537 )
 

 
Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).
 

 
Imp. Iustinianus Aug. Iohanni pp. Orientis secundo.
     <Praefatio.> Causam miserandam fieri cognoscentes coram nobis ipsis negotio moto illud quidem correximus competenti modo, lege autem generali emendamus huiusmodi negotia, hoc quod moris est nostri.
CAPUT I.
     Et sancimus, si quis conscripserit antenuptialem vel propter nuptias donationem (sic enim eam oportere magis vocari decrevimus), sive ipse pro se hoc faciens sive etiam altero scribente, aut patre aut matre aut cognatis aut extraneis forte, si quis igitur tale aliquid fecerit et scripserit donationem, in qua etiam aliquid immobilium est, interdicimus ei aut supponere de cetero rem conscriptam in antenuptiali donatione aut alienare omnino. Quod enim semel vinculis sponsaliciae largitatis obligatum est, non erit conveniens alienari, ut mulier veniente forsitan lucro quod ei confert antenuptialis donatio, difficultatem patiatur non inveniens rem in viri substantia, cum sit alienata aliis aut supposita, et potentibus forte personis, quatenus illi propter huiusmodi causas aut sit modis omnibus inadibilis vindicatio aut difficilis et litibus egeat, dum ex hoc ipso sit adiuvanda.
     1. Quapropter hoc observetur, et qui post haec contraxerit sciat quia, sive emptionem sive hypothecam habeat, nihil horum utilitatis habebit omnino, sed aequalia erunt non scriptis nec dictis quae super hoc scripta sunt aut convenerunt, et servetur uxori lucrum. Non enim videntur nobis immoderate fecisse quidam nostrorum iudicum, qui etiam ipsam in rem mulieribus post matrimonii transactionem in sponsalicia largitate dederunt, quod recte incohatum deinde a posteris iudicibus quasi pro supervacanea quadam subtilitate contemptum est. Et non quaslibet vias inveniant artificiosas sumentes hypothecas praeparando mulieres consentire et ita proprio cadere iure. Consensus enim in talibus aut in hypothecam aut in venditionem aut in aliam alienationem conscriptus percipienti omnino non proderit, si semel consensus fiat, sed sicut in intercessionibus scripsimus, ut oporteat biennii tempore existente rursus aliam professionem scribi confirmantem consensum, et tunc ratum esse quod factum est, sic et in hoc fiat,
     2. et si consentiat mulier, secundum speciem in intercessionibus sit omnino idemnis, nisi etiam secundum, sicuti praediximus, celebraverit consensum. Plurima namque ex primo mox auditu delinquuntur, muliere quippe mariti seductionibus facile decepta et propria neglegente iura, cum vero in plurimo tempore cogitaverit pro negotio, fiet forsitan cautior.
     3. Verumtamen neque hoc simpliciter damus, sed tunc mulierem ex secundo consensu damno summittimus, dum sunt aliae res, ex quibus possibile est ei satisfieri pro re vel rebus immobilibus quae in antenuptiali donatione continentur et quae ab alio detinentur propter alienationis aut suppositionis modum : alioquin si nihil aliud supersit, neque sic laesionem sustinere mulierem permittimus, sed licet secundo vel si frequenter consentiat, causa ad intercessionis feratur rationem, et sit omnino ei lucrum sub cautela positum, nisi apparuerit relictum aliud sufficiens ad antenuptialis largitatis quantitatem. Et haec dicimus non solum parcentes mulieribus, sed multo potius viris talia facientibus, siquidem ex multis et paene plurimis casibus communibus filiis antenuptialis donationis servantur res, et rursus eae manent apud substantiam viri eiusque successionem ex hac observatione, ideoque utilis lex est et uxori et marito secundum has satisdationes. Et multo potius haec in dote valebunt, si quid dotis aut alienetur aut supponatur : iam enim haec sufficienter delimata atque sancita sunt.
     4. Sed neque ipsos contrahentes omnino negleximus. Nam si etiam super his obligationem quantum ad mulieres neque dictam neque scriptam esse volumus, et ipsos viros in aliis eorum rebus obligari volumus occasione alienationis aut hypothecae, mulieribus quidem servantes in ipsis immobilibus rebus sponsaliciae largitatis ius innovatum, viris autem competens ius ex documentis, quantum in aliis rebus suis, omnibus privilegiis doti datis iam a nobis in sua firmitate manentibus, quando mulier moverit. Aliis enim omnibus praeter mulierem huiusmodi privilegia nec ex antiquo dedimus neque nunc damus.
     <Epilogus.> Tua igitur eminentia quae placuerunt nobis et per hanc sacram declarata sunt legem omnibus faciat manifesta secundum sollemnem modum praeceptis per provincias utens, ut nullam gentium lateat, quae a nobis sancita sunt. In hac enim felicissima civitate gloriosissimus praefectus urbis haec proponet
     <Dat. k. Dec. CP. imp. dn. Iustiniani pp. Aug. ann. XI., post cons. Belisarii v.c. ann. II.>
 

  
►  
Sources : Auth. LXII ; Coll. V, tit. 14 ; Ep. Theod. 61 ; Ath. 10, 3 ; Iul. const. LV.