~ NOV.
LX ~ UT DEFUNCTI SEU FUNERA EORUM NON INIURIENTUR A CREDITORIBUS. ET UT CONSILIARII NON SUSCIPIANT COGNITIONES ABSQUE IUDICIBUS. ( AD 537 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Imp. Iustinianus Aug. Iohanni pp. Orientis secundo. |
<Praefatio> Qui
veritatem causarum coniciunt, non facile ad culpam veniunt, si veritatem
examinent: quosdam namque veri simile est multitudinem legum quae per
singula a nobis adiciuntur culpare, non considerantes, quia opere semper
vocante consonas causis ponere leges compellimur, cum semper inopinabile
emergat et ab his quae iam posita sunt mederi non valeat. Quale quiddam
nuper est agnitum. Deberi sibi quidam dicens ab aliquo, dum hominem
in morte cognovisset esse constitutum, milites congregans et servos
alios plurimos ingressus est super morientem; verum ille anxiatus clamare
coepit, donec eum violentia compressum reliquisset spiritus. At ille
etiam signacula imposuit rebus sua potestate, praesente nullo in cingulo
constituto aut quolibet omnino legali et civili officio observato. Et
neque ita recessit, sed etiam defunctum iniuriare non eum piguit, primum
quidem insistens non fieri exequias, deinde, cum vix cessisset de domo
deponi mortuum, instabat publice portari lectum non sinens neque deducendum
dicens nisi debitum perceperit; donec sponsorem accepit et ita iam defunctum
tradi terrae permisit. Negotium siquidem quo haec commissa sunt competenter
dispositum est: oportere autem iudicamus etiam generali lege haec emendare,
non sinentes haec rursus committi semper sine legislatione manentia. |
CAPUT I. |
Sancimus
igitur, si quis illo superstite adhuc quem putat debere sibi ascendat
domum eius et molestus sit superstiti homini aut qui eius sunt, uxori
forte vel filiis aut domui omnino, aut etiam signacula per propriam
potestatem imponere praesumat non prius decreto et officio legali servato
post eius, qui dicitur debere, mortem, actione quidem modis omnibus
cadat, sive iustam habeat hanc sive non, quantum vero deberi sibi dicit,
tantum aliud superexigatur et detur iniuriati heredibus; confiscationem
quoque in tertiam substantiae sustineat (sicut et Marcus philosophissimus
imperatorum in suis conscripsit legibus) et infamia feriatur. Qui enim
hominis naturam non erubuit, dignus est et pecuniis et gloria et aliis
omnibus condemnari. 1. Si vero etiam moriente quodam circa funus peccetur aliquid morientis quod exequias prohibeat, scripta quidem iam lex est et a nostro patre super hoc, tamen simul etiam ex nostris maior sequatur delictis poena, et iisdem subiaceat quae praesens infert lex eis qui in vivente tale aliquid quale diximus committunt: huius rei providentiam habente praecipue quidem gloriosissimo praefecto huius felicissimae civitatis, cui talium emendationum cura est, nihilo minus autem et gloriosissimo sacrorum nostrorum praetoriorum praefecto et gloriosissimo magistro sacrorum officiorum, et semper his oboedientibus officiis. Oportet enim communibus existentibus contra naturam iniuriis communem esse iudicibus super his prohibitionem atque vindictam. His non in sola hac felicissima civitate valentibus, sed etiam in omnibus gentibus, quarum nobis principatum alium quidem ab initio dedit deus alium vero adiecit et adhuc etiam dabit (sicut ait quidem ante nos): provinciarum quippe iudicibus sive militaribus sive civilibus huius rei providentiam habentibus. Sequitur enim hic quidem iudices eorumque officia viginti librarum auri poena, si quid horum neglexerint, provinciales autem quinque, si neque ipsi ad hoc institerint, denuntiatione qualibet aut hic aut per provincias facta. |
CAPUT II. |
Illud
etiam recte se habere perspeximus non permittere (sicut Zenonis piae
memoriae dicit constitutio et nostra quoque) consiliarios iudicum ipsos
per se causas audire, quae apud administratores aut datos a nobis iudices
agitantur: multo namque melius atque perfectius coram ipsis administratoribus,
praesentibus illis quorum causas moventur, terrore imminente exhibitis
testibus et omnino causa propriam habente honestatem, quam si apud pedaneos
iudices talia decernantur, in nullo consiliariorum officio distante
ab illis. Sed quoniam nobiscum statuti semper administratores occupationibus
rerum nostrarumque iussionum comprehensi ad hanc necessitatem deponuntur,
oportet consonam congruamque legem rebus imponere. 1. Sancimus igitur, contestationes quidem litium omnibus modis apud ipsos fieri administratores, sive maiores sive minores sint, sed etiam in mediis litibus introduci rursus apud eos semel negotium, quatenus ea quae examinantur agnoscant. Cum vero novissima sententia proferenda est, nullo modo praesumere consiliarios absque administratoribus audire, sed cum competenti honestate, quam dudum disposuimus, propositis sacrosanctis eloquiis ipsos administratores et audire quae examinata sunt omnia consequenter, et iudicare eos negotia et suscipere appellationes, si quis appellaverit, sine ulla dilatione, ubi lex haec fieri permittit. Et rursus appellationes iudices modis omnibus per se audire negotia, nullo aliter agere praesumente; sed si quid tale fiat, ipsis quidem administrantibus viginti librarum auri formidantibus poenam, consiliariis autem qui tale aliquid agere praesumpserint, si quidem advocati sint, expellendis ab eloquentissimorum advocatorum collegio, si vero advocati non sunt sed alii quidam, etiam cingulo, si quid habeant, privandis et decem librarum auri castigandis poena. Non enim oportet eos, qui Zenonis piae memoriae contempserunt legem et dudum nostram et praesentem, arbitrari, ut falsitate huius fugiant poenas. Erit enim curae per tempus gloriosissimi comitis sacrorum nostrorum privatorum huius rei habere providentiam et exigere poenam et inferre aerario, dum tale aliquid commissum fuerit; cognoscente etiam ipso, quia de suo fisco compleret, nisi huius rei habuerit competentem providentiam. 2. Sed haec quidem in administratoribus decernimus, quibus publicae et circa nostras iussiones occupationes, ut non per se audiant causas, concedunt veniam. Alios autem omnes, qui nullam administrationem habent, causas autem ex iussionibus nostris audiunt aut in hac felicissima civitate aut in aliis, si tale aliquid egerint, et eos qui in officio consiliariorum cum eis audierint, adhuc vehementioribus affligimus poenis, nisi per omnem consequenter litem ipsi cum suis consiliariis audiant causam. Nam et dignitatum casum eis interminamus et poenam vicenarum librarum auri, et eorum consiliarios ex ipsa pelli civitate in qua haec egerint, insuper et ipsos proprio cadere honore. |
<Epilogus> Tua
igitur eminentia quae visa sunt nobis et per hanc divinam declarata
sunt legem, omnibus faciat manifesta secundum sollemnem modum edictis
per provincias utens, ut nullam gentium lateat aliquid quod a nobis
sancitur. In hac enim felicissima civitate gloriosissimus praefectus
urbis haec proponet. Dat. kal. Decemb. CP. imp. dn. Iustiniani pp. Aug. anno XI., p. c. Belisari v. c. anno secundo. |
|