~ NOV.
LIX ~ DE EXPENSIS QUAE FIUNT CIRCA DEFUNCTORUM EXEQUIAS. ( AD 537 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Imp. Iustinianus Aug. Iohanni pp. secundo. |
<Praefatio> Singula
bonorum operum a nobis dei consilio oportet accipere principium aut
si qua ea quae ab aliis facta sunt bona secuta est corruptio, hanc emendari
a nobis et ad antiquum reduci ordinem, ut nos aut factione rei aut correctione
ad bonos actus studeamus habere semper participium. Quale videlicet
aliquid super exequiis defunctorum factum non recte perspeximus emendare,
et donare hominibus, ne duplicem sustineant difficultatem, simul quidem
ut quae sua sunt amittant, simul autem pro se damnificandi. Sed quod
Constantinus piae memoriae retractans disposuit et post haec Anastasius
piae memoriae firmavit adiciens etiam reditus causae, hoc nos ipsi,
cum periculum patiatur cadere, reparare et dare cum omni cautela et
terminis competentibus cogimur, durare illud facientes inmortale. Constantino
enim piae memoriae nongenta octoginta <ergasteria> ex diversis
corporibus felicissimae huius urbis sine tributis dante sanctissimae
maiori ecclesiae, Anastasio vero piae memoriae non solum ergasteriis
illis quinquaginta et centum adiciente, et reditum certum largiente
per duas pragmaticas formas, quatinus quod ex ipso reditu colligitur
aurum proficiat ad ea, quae dantur a deo amabilibus oeconomis his qui
ad hoc laborant, plurimi plerumque adierunt nos dicentes non similiter
causam procedere neque sine mercede fieri defunctorum exequias, sed
exigi amare, et inveniri plurima foris nomina et corpora, quae etiam
invitos exigunt lugentes et cogent dare non habentes. Haec omnia iustum
iudicavimus competenti correctione digna facere. |
CAPUT I. |
Primum
itaque ea quae per ergasteria plurimam susceperint laesionem et deminutionem
ad plenem restituimus sanctissimae maiori ecclesiae, sacram propter
hoc scribentes formam ad urbis praefecturam, quatinus ipsa cum oboediente
sibi officio traderet mille centum ergasteria omnibus modis deo amantissimis
ecclesiae defensoribus et oeconomis memoratae sanctissimae ecclesiae,
octingentis quidem in corporibus ergasteriorum praebendis deo amantissimis
ecclesiae defensoribus, trecentis autem dei cultoribus oeconomis, ut
deo amabiles oeconomi habeant quadringenta ergasteria et reditum ab
Anastasio divae memoriae donatum, nequaquam querentes tamquam minor
sit, sed supplementum ex trecentorum ergasteriorum donatione habentes
facere menstruorum expensas et decanis et aliis ordinibus, deo amabiles
autem defensores habentes octingenta ergasteria et appellatos decanos
praebere et aliud ministerium facere, quod defunctorum exequiae volunt,
quatinus per hoc damna auferantur lugentium. |
CAPUT II. |
Oportet
igitur supradicta mille centum ergasteria custodiri et deo amabilibus
oeconomis et defensoribus semper sine tributis et sine deminutione,
supplenda a gloriosissimo praefecto felicis huius urbis, si quis fiat
casus quolibet modo aut mutatio horum faciei aut mercationis, ut deo
amabiles quidem oeconomi habentes praediorum gubernationem quae sepulturis
deputata sunt, habentes quoque etiam sine tributis trecenta ergasteria,
defensores autem octingenta, circa funus defunctorum faciant gubernationem.
Ea quidem quae ex praediorum reditu accedunt a deo amabilibus oeconomis
dari sepulturis, sicut descendentes dicimus, adiecto etiam ex trecentis
ergasteriis cremento, quod etiam ipsum in ipso opere percipere petierunt.
Quia mille igitur centum ergasteriorum in hac existentium felici urbe
plurima ceciderunt, praecipimus ut secundum praesens tempus repleantur
haec, et mille centum ergasteriorum numerum imminutum et sine tributo
divisum secundum dictum a nobis modum servari et deo amabilibus oeconomis
et dei cultoribus defensoribus, ut tamen non minus sint decani seu laboratores
octingentis deputati deo amabilibus defensoribus, pro vero trecentis
datis deo amabilibus oeconomis licentiam esse eisdem deo amabilibus
viris, si voluerint, in corporibus accipere trecenta ergasteria aut
omnia aut quaedam ex his, aut percipere occasione appellatorum excusatorum
pecunias pro cunctis aut pro aliquibus ergasteris, ipsasque pecunias
quas hactenus non habebant (sicut et ipsi nostram docuerunt potestatem),
eas expendere circa defunctorum exequias, ut et ex his pecuniis et ex
reditibus praediorum distributio fiat et decanis et ascetriis et canonicis
et acoluthis, sicut descendentes ordinavimus. Eisdem enim deo amabilibus
oeconomis docentibus, quia iam impossibile est ex praediis de cetero
eundem reditum salvari, recte nos trecentorum ergasteriorum crementum
distribuimus huic parti, quatinus inculpabiliter quod hactenus datum
est laborantibus circa funerum exequias deinceps detur, hoc est per
singulum mensem quadringentos solidos dividendos decanis et acoluthis
et ascetriis et canonicis secundum. quae hactenus apud eos tenuit consuetudo,
hoc est decanis quidem pro singulo mense centum octoginta duos solidos,
ascetriis autem nonaginta unum solidos, et acoluthis nonaginta unum
solidos, et canonicis triginta sex solidos, congregandos quidem ab eisdem
deo amabilibus oeconomis, solvendos autem in eis qui consueverunt accipere
per sex menses. |
CAPUT III. |
Oportet
autem competentem quidem auri partem reverentissimis ascetriis dari
a deo amabilibus oeconomis secundum dictas indutias Eugenio deo amantissimo
diacono et xenodocho secundum Sampson sanctae memoriae xenodochii et
quod a nobis constitutum est, et qui post eum fuerint deo amantissimi
xenodochi memoratorum xenodochiorum, eo quod ascetriae ad hoc ministrantes
opus sub xenodochis per tempus memoratorum venerabilium xenodochorum
constitutae sint; quod autem contingit acoluthos et reverentissimas
canonicas similiter dari ab eisdem deo amabilibus oeconomis et qui nunc
praesunt eis et quibus per tempus praesulatus earum committitur, ut
per eos distributio fiat praedeclaratis et sub eis constitutis ascetriis
et canonicis nec non et acoluthis. Si vero retro fecerint circa talem
solutionem deo amabiles oeconomi, et hoc palam fiat intra sex menses
in secundo semestre venientes, si nullum fecerint solutionem, tunc omne
quod post primum semestre debetur exigi semper a deo amabilibus oeconomis
cum usura tertiae partis legitimae centesimae post semestre tempus;
providentiam huius ponente per tempus sanctissimo episcopo et patriarcha
felicis huius urbis sanctissimae maioris ecclesiae. |
CAPUT IV. |
Si
autem etiam alter annus transeat et neque sic aliquid exsolvant deo
amabiles oeconomi reverentissimis mulieribus aut memoratis decanis,
licentiam esse per tempus sanctissimo patriarchae non solum exigere
deo amabiles oeconomos debitum cum dicta usura, sed etiam cogere eos
dare omnia quaecumque decreta sunt et, si voluerit sanctissimus patriarcha
expellere eos a gubernatione praediorum, exigere horum faciem puram
ab eis qualis est; horum omnium sollicitudinem ponente pro tempore beatissimo
archiepiscopo et universali patriarcha, sub quo sunt et deo amabiles
oeconomi et omnis clerus et universus sanctissimae ecclesiae status. 1. His ita factis nullum penitus ab invito percipere pro mortuo corpore curato quicquam. Ut autem discreta sint omnia, sancimus singulo lecto gratis dato unum asceterium dari ascetriarum aut canonicarum, non minus octo mulierum praecedentium lectum et psallentium, et tribus acoluthis, qui nihil penitus accipient. Si tamen aliquis voluerit competentium defuncto et exequias facientium ipse sponte cogente nullo et aliud asceterium unum vel duo aut etiam amplius assumere, hoc sit quidem eius munificentiae, tamen nec hoc indefinitum relinquimus, et hic eandem mensuram esse volumus harum quae per munificentiam assumuntur ascetriarum seu canonicarum et acoluthorum, quam superius definivimus, non minus octo ascetrias seu canonicas esse quae ex unoquoque asceterio assumuntur, et tres acoluthos per singulum asceterium. |
CAPUT V. |
Dari
autem asceteris seu canonicis his quae citra unum quod gratis ministrat
assumuntur, si quidem intra novos muros felicis huius urbis sint exequiae,
usque ad ternos solidos, nihil ex hoc penitus acoluthis accipientibus
neque dividentibus haec cum reverentissimis asceteris aut canonicis;
acoluthis autem qui post tres gratis ministrantes sumuntur, si quidem
alii tres fuerint, contentis siliquis <tribus>, si autem sex,
siliquis sex, et deinceps secundum hunc modum etiam de his gubernari.
Certum vero est quia, si et spatium plus consistat et qui lecto ministrant
decani plures sint <et> asceteria plura, propter huius onus parvum
etiam aliquid ipsis dabitur secundum similitudinem ad asceterii disciplinam
laborantium, ut differentia laboris videantur aliquod et ipsi habere
hinc solacium. Videtur autem intra novos muros et transitus Iustinianarum
seu Sycorum, quoniam non longe consistit nec eget ampliore tempore vel
labore ad veniendum ibi. Si vero foris novos muros felicis huius urbis
exequiae fiant, aut etiam in alios transitus citra qui dictus est, tunc
asceteris quidem seu canonicas dimidiam partem solidi accipere, neque
hic communicantibus penitus ullo modo eis acoluthis, ipsis autem acoluthis
in singulo asceterio quattuor accipientibus siliquas et ultra haec nihil,
secundum memoratam divisionem. Asceterio sequente gratis datum lectum
cum tribus acoluthis et ipso omnino veniente per octo ascetrias vel
canonicis et tres, sicut dictum est, acoluthos, et nihil penitus accipientibus
neque per cereorum dationem exigentibus et aliam mensuram adinvenientibus
sub alio velamine. |
CAPUT VI. |
Haec
itaque omnia definimus super his qui non per munificentiam quaerunt
duos maiores lectos in venerabili vasorum custodiario positos, diximus
autem Studii gloriosae memoriae et Stephani magnificae memoriae. Si
quis enim illos voluerit accipere, utpote et plurimis hominibus egentes
et custodia potiori et omnino quadam curiositate opus habentes, hoc
non coniungimus his quae prius diximus, sed tamquam munificam exhibens
voluntatem, quantumcumque pro labore decanis aut reverentissimis ascetriis
vel canonicis dare pactus erit, tantum et praebeat, non tamen valens
transcendere duodecim solidorum quantitatem in duobus lectis Studii
et Stephani, in deaurato autem posito in sanctissima maiore ecclesia,
vel uno solo pro eo forsan faciendo, quattuor solidorum; ascetriis autem
et canonicis et acoluthis duplicia accipientibus quam prius de eis definivimus,
quippe et ipso asceterio (seu canonicis) gratis in aliis lectis praecedente
eandem accipiente quantitatem quam etiam reliqua asceteria; hoc ipso
et super acoluthis observando quod praediximus, ut et isti duplum horum
quae iam a nobis ordinata sunt accipiant. Quando tamen unus horum trium
fuerit lectus in quo funus agitur, id volente qui hoc celebrat, quippe
deo amabilibus defensoribus necessitatem habentibus corpora decanorum
praebere <e> quibus eis deputavimus octingentis decanis et lectos,
non tamen expensam facere aliquam; deo amabilibus oeconomis cogendis
vel ex reditu ab Anastasio divae memoriae relicto vel ex trecentis ergasteriis
omnem memoratam expensam fieri circa dictas personas secundum in omnibus
ordinatam a nobis divisionem. Sic nihil indefinitum erit, sed et mediocres
sepulturas fieri volentes hac fruentur dispositione et ad munificentiam
respicientes non magis damnificabuntur, sed erunt cum mediocritate munifici. |
CAPUT VII. |
Haec
igitur nos decrevimus et super ergasteriis <et super reditibus>
et super exequiis, vel quae gratis vel quae per munificentiam fiunt.
Custodes quoque ponimus, ut inminutus semper custodiatur ergasteriorum
numerus, non solum gloriosum praefectum <felicis> huius urbis
et ei oboediens officium, sed multo potius tuam celsitudinem et qui
semper cingulo sunt addendi cui nunc ipse praesides. Insuper et poenam
definivimus et adversus officium tuum, si neglexerit, quinquaginta librarum
auri, et adversus eos, qui semper tuam perceperint sedem, duplicem,
ut non cedatur aliquando memoratorum mille centum ergasteriorum numerus
deficere secundum dictam a nobis divisionem. Sed si docearis hoc ipse
aut qui post te, huius omnem ponere providentiam et procurare eum inminutum
per omnia perdurare et inonustum et sine adinventione et a tua celsitudine
et ab omni alia persona, ut non haec fiat occasio quatinus, contra quod
definitum est a nobis, detur aliqua merces pro funere alicuius personae.
Nulla discretione facienda personarum defunctarum, sive divites sint
sive pauperes, nisi tamen, sicuti praecedenter diximus, unum trium lectorum
elegerint, in quibus competentia disposuimus. Et volumus etiam illa
tenere secundum hunc modum et esse per omnia inmutilata et inmortalia,
hac sacra pragmatica lege per omnia tenente, donec sunt homines, donec
magnum et valde laudandum Christianorum nomen in hominibus est et cotidie
per dei clementiam augetur. Providente quippe huius ante alios omnes
ipso sanctissimo patriarcha huius felicis urbis, ut cum pontificali
dignitate ipse causa utens non sinat ab ulla persona neque sacerdotali
neque iudiciali neque aliorum ulla praevaricari quae a nobis ordinata
sunt. Sed ipsum imperium coniuramus ad magnum respiciens deum, ut semper
sceptrorum dominos huic rei provideat. Non enim hoc pro solis est mortuis,
sed etiam pro viventibus et maxime imperantium salute, pios actus omnino
ad effectum adduci, et non laborantium bonum opus a subsequentium desidia
deperire. Sicut autem mille centum ergasteria inminuta et sine tributo
servari disposuimus, ita reliqua ergasteria omnia sub tributis constitui
sancimus, nullo penitus licentiam habente excipere ea tributis, neque
venerabilibus domibus neque xenodochiis neque asceteriis vel monasteriis
aut alio quolibet, sed neque ipsa imperiali nostra domo aut qui in cingulo
aut qui in potestatibus sunt; sed omnibus ergasteriis similiter agnoscentibus
tributa, nec paulatim singula excursare et proprium levigare et reliquis
paucis existentibus totum inponere onus, et ex hoc magnum sustinere
dispendium ferre hoc non valentes. |
<Epilogus> Tua
igitur celsitudo et qui post <te> eandem administrationem acceperint
et parens tibi officium, quae placuerunt nobis per praesentem divinam
pragmaticam formam, nunc et in reliquum omne tempus servabunt. Dat. III. non. Novemb. CP. imp. dn. Iustiniano pp. Aug. anno XI. p. c. Belisarii v. c. |
|