~ NOV.
LVIII ~ UT IN PRIVATIS DOMIBUS SACRA MYSTERIA NON FIANT. ( AD 537 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Imp. Iustinianus Aug. Iohanni pp. secundo. |
Et
priscis sancitum est legibus nullam penitus esse licentiam domi quae
sacratissima sunt agere, sed publice sinere procedere incredulitatem
et dei culturam secundum sanctiones de his sacratis actibus traditas,
et nos autem hanc in praesenti ponimus legem, quam cum cautela omni
tenere volumus. Omnibus enim interdicimus magnae huius civitatis habitatoribus,
magis autem etiam totius dicionis, in domibus suis habere quasdam quasi
orationum domos et in his sacra celebrare mysteria, et hinc fieri quaedam
catholicae atque apostolicae traditioni extranea. Sed si quidem domos
ita simpliciter aliqui habere putant oportere in suis sacras orationis
videlicet solius gratia et nullo celebrando penitus horum quae sacri
sunt ministerii, hoc eis permittimus. Invidia enim nulla est, si volunt
citra haec habere habitacula quaedam et in eis tamquam in sacris orare,
aliis autem omnibus, abstinere, tamen nisi in eis voluerint aliquos
invitare clericos, hic quidem sanctissimae maioris ecclesiae et sub
ea sanctissimarum domuum, voluntate et probatione sanctissimi archiepiscopi
ad hoc deputatos, in provincia vero deo amabilium episcoporum (nulla
novitate sedi eius beatitudinis ex praesenti nostra facienda lege circa
existentia ei quolibet modo in ordinationibus aut gubernationibus hic
aut in provinciis iura, sed omnibus competentibus ei quolibet modo et
tempore ratis nunc et in reliquum omne tempus servandis). Sancimus tuam
haec conservare gloriam et manifesta omnibus per litteras proprias constituere,
quatenus per omnia valeat lex. Hoc enim et gloriosissimo praefecto felicis
huius urbis et sanctissimo archiepiscopo et universali patriarchae praecepimus,
ut et ex civili et sacerdotali virtute haec perpetue custodiantur. Sciant
autem et ipsi domuum domini, quia si non haec custodierint, ipsi quidem
sub imperiali fient motu, domus autem, in quibus aliquid tale agitur,
et publicae fient et sub sacratissimum nostrum aerarium deducentur.
Si autem et aliquos contingit tale aliquid in suis habere domibus, sciant,
<quia> nisi intra tres menses ex quo haec lex insinuata fuerit
haec correxerint et ad figuram a nobis ordinatam deduxerint, sub praedictam
poenam fient. Haec autem agi cum veritate, non per aliquam calumniam
volumus: veracium enim solummodo sumus amatores. Haec sancimus tuam
custodire celsitudinem et nihil tale fieri concedere. Scito enim, quia
si didicerimus, quia tibi tale aliquid nuntiatum deinde non prohibuisti
aut tu aut successores tui cinguli futuri, ipse quidem quinquaginta
librarum auri expones poenam et qui successores cinguli fuerint, parens
autem tibi officium idem sustinebit damnum, quia rem nobis studiosam
et sanctissimae ecclesiae custodientem unitatem et prohibentem quae
aperte interdicta sunt agi latenter passum est despicere commissum,
et circa ipsam cingulum periclitabitur; insuper et ipsam domum, in qua
aliquid tale agitur, fieri publicam et sub sacratissimum venire aerarium. Scriptum autem est a nobis et sanctissimo patriarchae felicis huius urbis, ut et ipse huius ponat rei providentiam. Volumus enim sacerdotaliter et iudicialiter haec servata durare in reliquum tempus inmutilata. |
Dat.
III. nonas Novemb.CP.imp.dn.Iustiniano pp. Aug. anno XI., p. c. Belisarii
v. c. anno secundo. |
|