~  NOV. LVII  ~
UT CLERICI QUI RECEDUNT ALIIS PRO EIS SUBROGATIS PRAEBERE SUBROGATIS EMOLUMENTA, RECEDENTES AUTEM REMEARE VOLENTES NON SUSCIPI. ET UT SI QUIS AEDIFICANS ECCLESIAM AUT ALITER IN EADEM SERVIENTIBUS MINISTRANS EMOLUMENTA VOLUERIT ALIQUOS CLERICOS INSTITUERE, NON FORTUITE EOS SED PROBATIONE SANCTISSIMI PATRIARCHAE SUSCIPIAT.
( AD 537 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Imp. Iustinianus Aug. Menae archiepiscopo Constantinopoleos.
     <Praefatio> Plurimi saepe clerici quibusdam oratoriis observantes domibus aut etiam forte ab aliquibus prius instituti ministrantur eis [ab aliquibus] sollemnes expensae, deinde separant semet ipsos divinis omnino sacramentis propter quas ipsi noverunt causas, aut pro qualibet occasione recedant omnino a sanctissima in qua constituti sunt ecclesia.
CAPUT I.
     Sancimus igitur, non hoc fieri prohibitionem sacro ministerio, sed alios subrogari a deo amantissimis episcopis sub quibus ipsae constitutae sunt ecclesiae, et eos haec accipere. Non enim volumus aliquibus dari lucrari quae iam [eis] per ipsos aut propter ipsos expendebantur sanctissimis ecclesiis (quoniam nolumus per quamlibet occasionem lucrum aliquos facere ex aliorum fraudatione), sed quae ab initio ministrabantur semper dari, et non sacrum ex hoc ministerium corrumpi: non existente licentia, postquam statuti fuerint aliqui pro prioribus clericis aut a sanctissimo patriarcha aut a provincialibus episcopis, rursus recedentes denuo remeare velle et expellere subrogatos, et cogi duplicia ministrare eos qui faciunt talem expensam, dare et subrogatis et denuo remeare volentibus, sed illos quidem revertentes non suscipi qui vero post discessum priorum statuti sunt, eis dari emolumenta; nullo lucro hinc ministrantibus accessuro, talia lucrari nitentibus ex sua substantia omnino praebentibus his qui ab eis statuti sunt emolumenta et omnes expensas, heredibusque eorum et successoribus, scientibus quia, si etiam post haec fraudaverint, certa possessio deputabitur ex eorum substantia sacris nostris privatis, ut hinc ministratio eis fiat.
CAPUT II.
     Illud quoque ad honorem et cultum sedis tuae decernimus, ut si quis aedificans ecclesiam aut etiam aliter expendens in ea ministrantibus alimenta voluerit aliquos clericos statuere, non esse ei fiduciam ullam quos vult per potestatem deducere tuae reverentiae ad ordinandos eos ..... examinari a tua sanctitate, sententiaque tua et qui pontificalem sedem rexerit semper hos suscipere ordinationem, qui et tuae beatitudini et qui postea opportuni videbuntur existere et dei ministerio digni: ut non profanentur sancta dei (hoc videlicet quod sacris sancitur eloquiis), sed intacta haec et ineffabilia tremendaque constituta sancte et deo amabiliter et venerande tractari.
     <Epilogus> Quae igitur placuerunt nobis et per hanc sacram declarata sunt legem, beatitudinem tuam servare perpetue sancimus, cognoscentes quia non minus nobis cura est sanctarum ecclesiarum utilitatum quam ipsius animae.
     Dat.III. nonas Novembres CP.imp.dn. Iustiniani pp. Aug. anno XI., post cons. Belisarii v. c. anno secundo.
 

  
►  
Sources : Coll. V, tit. 10 ;
Ep. Theod. 57 ; Ath. 1, 12 ; Iul. const. LI.