~  NOV. LVI  ~
  
UT EA QUAE VOCANTUR INSINUATIVA SUPER CLERICIS IN MAIORI
  
QUIDEM ECCLESIA DENTUR, IN ALIIS AUTEM ECCLESIIS PENITUS NON DENTUR.
  
( AD 537 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Imp. Iustinianus Aug. Menae archiepiscopo regiae civitatis Constantinopolis.
     <Praefatio> A plurimis aditiones suscipientes hanc legem dirigere ad tuam beatitudinem iustum aestimavimus. Qui enim ordinantur a tua reverentia clerici in sanctissimis ecclesiis (absque tamen sanctissima maiore ecclesia) omnium patiuntur crudelissima, non suscipientibus eos illic clericis ante quam quantum voluerint accipiant aurum. Et novamus haec ex frequentibus aditionibus de hoc factis nobis.
CAPUT I.
     Sancimus igitur beatitudinem tuam hoc validissime custodire, et si quid quidem consuetudo est dare eos qui ordinantur in sanctissima maiore ecclesia, hoc eos praebere (nihil enim de his quae dantur in sanctissima maiore ecclesia novamus), praeterea vero in aliis omnibus nulli in eis clericorum licentiam esse penitus pro his quae vocantur insinuativa aliquid ferre. Sed si quis tale aliquid egerit, illum quidem privari sacerdotio, in illius autem officium introire qui missus est, et hanc eum avaritiae ferre mercedem. Custodire vero haec etiam deo amantissimos ecclesiae defensores sanctissimae maioris ecclesiae, poenam formidantes decem librarum auri, si quid horum neglexerint. Sed gratis omnia procedere: domini etenim dei functiones et ministeria non per venditionem neque per mercationem fieri aliquam volumus, sed pure et citra redemptionem. Sic enim rei digni fient, nulla venditione ac mercatione facienda.
     <Epilogus> Tua igitur beatitudo et qui post eam in pontificalibus accesserit sedibus, quae a nobis ordinata sunt et per hanc sacram declarata sunt legem, operi effectuique tradere festinet.
     Dat. III. nonas Nov.CP.imp.dn.Iustiniani pp. Aug. anno XI., p. c. Belisari v. c. anno II. ind. I.
 

  
►  
Sources : Coll. V, tit. 9 ;
Ep. Theod. 56 ; Ath. 1, 11 ; Nomoc. XIV, tit. 1, 24 ; Iul. const. L.