~  NOV. LV  ~
UT DE CETERO COMMUTATIONES ECCLESIASTICARUM RERUM NON FORTUITE FIANT AD PIISSIMUM IMPERATOREM ET HOC MODO AD ALIAS PERSONAS TRANSEANT RES, SED HAEC TANTUMMODO FIANT AD IMPERIALEM DOMUM. ET UT LICEAT PERPETUAM EMPHYTEUSIN AGI AB ORATORIIS IN ORATORIA DECRETO VIDELICET INTERPOSITO, EXCEPTA HAC MAIORE ECCLESIA, NE TAMEN IN PRIVATAM PERSONAM TRANSEAT EMPHYTEUSIS.
( AD 537 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Imp. Iustinianus Aug. Menae archiepiscopo Constantinopoleos.
     <Praefatio> Legem scripsimus dudum ecclesiasticas quidem alienationes prohibentem, solam autem commutationem permittentem sanctissimis ecclesiis nec non sanctissimae maiori ecclesiae huius felicissimae civitatis, dum imperium accipere aliquid ab aliqua venerabilium domuum voluerit. Postea siquidem aliam scripsimus legem, qua excepimus sanctissimam maiorem ecclesiam, permittentes quasdam alienationes, quas illa lex dicit. Quia vero cognovimus, eo quod aliqui prioris constitutionis capitulum, quod de permutatione competentium rerum sanctissimis domibus ad imperium scripsimus, ad artem legi contrariam converterunt postulaveruntque nos quidem a sanctissima ecclesia accipere, his autem haec dare, hinc adgressi sunt multi quidam similibus petitionibus utentes sacram circumvenire constitutionem. Quaecumque igitur gesta sunt a nobis usque ad praesentem diem, haec sub schemate quo nunc est valere volumus, nullo permutando horum quae iam a nobis cum sanctissima ecclesia in talibus contractibus gesta sunt aut cum his qui haec a nobis perceperunt.
CAPUT I.
     De cetero autem sancimus nulli penitus ullam esse licentiam aliquid tale agere, sed illas solas valere permutationes quae in imperialem domum in hoc factae sunt, ut perpetuo apud imperium maneant et non transferantur ad privatum neque illarum ius per medium imperium ad eos proficiscatur. Sed si quid tale fiat, licentiam damus reverentissimis oeconomis res apprehendere huiusmodi et trahere eas rursus ad sanctissimam ecclesiam, tamquam si nec ab initio contigisset permutationes harum ad imperium factas. Sed servari hoc schema in perpetuum ex praesenti die incohatum; omnibus quae dudum, sicuti praediximus, post priorem legem secundum modum praedictum gesta sunt, ratis manentibus, eo quod illa quidem quae sic facta sunt a viris gesta sunt ....., nunc autem quidam volunt illorum exemplo utentes et nobis esse molesti et sanctissimam maiorem ecclesiam huius felicissimae civitatis circumvenire. Quod per omne tempus nullo modo fieri volumus: sed et si quolibet fiat schemate, hoc etiam infirmum esse et a sanctissima maiore ecclesia in perpetuum vindicari, nulla ei temporis praescriptione in hoc obicienda.
CAPUT II.
     Illud quoque sancimus, ut aliis omnibus de iure emphyteoseos sancitis et in sanctissima maiore ecclesia et in aliis omnibus venerabilibus domibus proprium robur habentibus licentia sit sanctissimis ecclesiis et venerabilibus domibus adinvicem emphyteosim agere perpetuam, decreto quippe hic faciendo; excepta quidem hic sanctissima maiore ecclesia, in hoc autem celebrata emphyteosi, ut non ad privatam personam extendi omnino possit.
     <Epilogus> Tua igitur beatitudo quae uisa sunt nobis custodiat, et his qui sub ea metropolitanas sedes habent faciat manifesta, ut et ipsi quae nobis placuerunt cognoscentes nihil horum praevaricari praesumant. Erit enim universis a deo iudicium et exinde poena, si quid praeter haec aut ipsi egerint aut agi permiserint.
     Dat. XV. kal. Nov. CP. imp. dn. Iustiniani pp. Aug. anno XI., post cons. Belisarii v. c. anno secundo indictione prima.
 

  
►  
Sources : Coll. V, tit. 8 ;
Ep. Theod. 55 ; Ath. 2, 9 ; Iul. const. XLIX.