~ NOV.
LIV ~ CONSTITUTIONEM QUAE EX ADSCRIPTICIO ET LIBERA NATOS ESSE LIBEROS VULT NON HIS QUI ANTE CONSTITUTIONEM NATI SUNT SED QUI POST CONSTITUTIONEM PRODESSE. ET UT VENERABILES DOMUS COMMUTATIONES FACIANT ADINVICEM IMMOBILIUM RERUM DECRETO PRIUS INTERPOSITO, EXCEPTA HAC MAIORE ECCLESIA. ( AD 537 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Imp. Iustinianus Aug. Iohanni pp. secundo. |
<Praefatio> In
quadam nostrarum constitutionum nihil obscuritatis habente motae sunt
quaestiones ab aliquibus ex studio et ad suam intenutionem obscuritatem
ei introducentibus. Cum enim libertatis amatores simus, nuper posuimus
legem, ut non secundum antiquitatem, si ex adscripticia et libera persona
processerit soboles, omnino eam sequi adscripticiam fortunam, sed secundum
servilis fortunae observationem, sic etiam super adscripticiis putari,
et secundum ventris statum etiam eius qui nascitur considerari fortunam.
Ex libera namque matre procedere servilem partum nostra bene faciens
noluit lex: quoniam diximus in lege, si quidam coniuncti sunt mulieribus
sive etiam coniuncti fuerint, et filii procreantur, ita legem in his
qui procreantur valere. Quidam autem sic fatue aut callide interpretari
nisi sunt legem, ut etiam si ante constitutionem nati sunt aliqui, vel
si valde sint senes, putent eos liberari tamquam enim modo natos et
non longe praecedentes legem: cum utique nos hunc habuerimus intellectum,
ut si cohaerent iam quidam uxoribus et post legem filii procreati essent,
aut non cohaerent quidem, postea vero nuptiae fierent, post legem nati
haberent ex lege datam libertatem. |
CAPUT I. |
Ne
igitur liceat artibus uti et malignari et possessionum nocere dominis
talibus interpretationibus, propterea sancimus omnes qui nati sunt a
tempore legis hos solos <liberos> esse adscripticia fortuna, si
ex liberis nascantur matribus, omne praeteritum antiquae servandum legi. |
CAPUT II. |
Quia
igitur nuper legem scripsimus medentes his quae de ecclesiasticis alienationibus
fiunt et volentes, si quidem publicum debitum sit, posse eas et alienare
cum omni subtilitate secundum legis observationem, si vero privatum
debitum, pro soluto dare rem immobilem, et in nullo videri offendere
positam legem quae omnem alienationem prohibet: etiam illud adicimus,
et per quandam inevitabilem occasionem et utilem et danti et accipienti
venerandae domui, hoc est aut ecclesiae ad ecclesiam aut ptochio ad
ptochium aut xenodochio ad xenodochium, aut simpliciter venerabili domui
ad aliam venerabilem domum, hoc est aut ecclesiam aut ptochium aut monasterium
aut venerandam domum aut xenodochium aut nosocomium, aut illis ad ecclesiam
aut alterutrum aut unum horum quae prius a nobis dinumerata sunt, aut
alteri cuilibet venerabili domui, licentiam damus praesidibus horum
per hanc legem commutationem facere, et hoc valere, et non solum imperium,
sicuti prior dabat lex, licentiam habere commutare, sed etiam venerabiles
domos quae regi omnium dicatae sunt deo, sic tamen ut etiam decretum
interponatur cum omni subtilitate et iureiurando; et apud locorum metropolitam
haec considerari, et si revera probatum fuerit cum iureiurando, quia
utile est utrique parti hoc agi, ratum esse et valere, et non egere
neque speciali iussione nec divino pragmatico typo: habentibus quippe
his qui ad talia conveniunt magni dei iudicium, si quid praevaricati
fuerint horum quae competunt aut quoddam colludium fiat aut aliquid
praeter utilitatem utriusque geratur partis. Nam etiam maledicta his
omnium terribilia imminebunt et quae inferunt eloquia divina peccantibus,
et quae nunc disposita sunt; si quid autem praetermittatur et postea
demonstretur maligne factum, pro non facto erit. 1. Excipimus etiam hac lege sanctissimam maiorem ecclesiam, sicut etiam priori; illam namque in priori prohibitione alienationum stare volumus, quoniam et hoc ipsis gubernatoribus eius sanctissimis viris videtur. |
<Epilogus> Tua
igitur eminentia quae nobis bene et sancte visa sunt et per hanc sacram
declarata sunt legem, in omnibus gentibus quibus praeest per praecepta
propria sollemniter faciat manifesta. Dat. kal. Sept. CP. imper. domino nostro Iustiniano pp. Aug. anno XI., p. c. Belisari v. c. anno secundo. |
|