~  NOV. LII  ~
  
UT NON FIANT PIGNORATIONES PRO ALIIS PERSONIS. ET UT,
   
SICUT PRINCIPUM DONATIONES NON EGENT GESTIS MONUMENTORUM,
   
SIC NEQUE A PRIVATIS IN IMPERATORIBUS FACTAE DONATIONES INDIGEANT.
  
( AD 537 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Imp. Iustinianus Aug. Iohanni pp. secundo.
     <Praefatio> Inhonestas pignorationes et odibiles super his exactiones plurimae quidem et aliae leges odio habent, praecipue autem a nobis positae; sed nescimus quemadmodum causa licet tantis castigata legislationibus adhuc praesumitur et in republica est et maiorem sui praebet virtutem quam legum necessitas.
CAPUT I.
     Propterea sancimus nullam omnino pignorationem in nostra republica praevalere, neque in mercatis (hoc quod maxime ibi praesumptum invenimus) neque in agris neque in civitatibus neque in vicis, neque in civibus neque in vicaneis neque in agricolis neque alio omnium quocumque modo vel tempore, sed praesumentem alium pro alio secundum pignorationis formam aurum aut aliquid aliud exigere, hoc reddere in quadruplum violentiam passo, et cadere etiam actione quam habuit adversus eum pro quo exactionem fecit. Non enim habet rationem alium quidem esse debitorem alium vero exigi, sed nec alteri molestum esse pro altero quondam tamquam invasionem aut iniuriam committente, et alium quasi vicaneum existentem caedi aut iniuriam sustinere et aliquid pati quod omnino non competit pro alio, et absque legitima occasione quamlibet perferre calumniam, et supplicia sustinere in corpore a praesidibus gentium: scientibus quia, si non hoc egerint, sed in provincia cui praesunt pignorationes praesumantur, nihil erit tale quod eos a nostris eripiat manibus.
CAPUT II.
     Illud quoque perspeximus huic adicere legi, ut sicut ab imperio in alios factae donationes non egent gestis monumentorum, sed ex hoc ipso habent virtutem, ita neque a privatis in imperatoribus factae, si tantummodo pro veritate fiant in publico a tabellionibus completae et subscriptionem habentes et eius qui fecit et testium et aliam donationum observationem, non egebunt gestis monumentorum, cuiuscumque quantitatis sint. Non enim est consequens ut nec his fruatur imperium a privatis quae ab eo praebentur illis. Haec autem inaequalitas facta est ex novitate quam Zenonis piae memoriae introduxit constitutio, ut imperiales donationes non egeant monumentis. Quia igitur imperfectius causa prius apparuit, propterea nos perfectionem imponentes ei ex utroque tenere hoc volumus et in his donationibus quae ab imperatoribus in privatis fiunt et a privatis in imperatore, ut ex aequalitate iustitia causae adiciatur.
     <Epilogus> Tua igitur excellentia quae per hanc divinam nostram constitutionem sancita sunt, praeceptis propriis sollemniter manifesta facere studeat universis.
     Dat. kal. Sept. Constantinopoli imp. Iustiniani pp. Aug. anno XI. p. c. Belisarii <v. c. anno II>.
 

  
►  
Sources : Auth. LI ; Coll. V, tit. 5 ;
Ep. Theod. 52 ; Ath. 6, 1 ; Iul. const. XLVI.