~ NOV.
LI ~ SCENICAS NON SOLUM SI FIDEIUSSOREM PRAESTENT, SED ETIAM SI IUSIURANDUM DENT, SINE PERICULO DISCEDERE. ( AD 537 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Imp. Iustinianus Aug. Iohanni pp. secundo. |
<Praefatio> Novimus
pridem facientes legem interdicentem nulli licentiam esse <in>
scena detentas mulieres fideiussores exigere, quia observabunt et impiam
complebunt operationem paenitentiae tempus non habentes, et poenas interminantes
novissimas his qui tales fideiussiones exigunt, insuper et ipsos fideiussores
sine obligatione recedere et nullam inferri eis necessitatem personarum
harum praesentationis. Sed in praesenti comperimus crudelem quandam
et inportabilem calumniam contra studendam a nobis fieri castitatem.
Quia enim eos fideiussorem accipere prohibuimus, invenisse illos aliam
viam ad impietatem deducentem maiorem: iusiurandum enim eas exigere,
quia numquam ab impia illa et turpi operatione cessabunt, mulieres autem
existentes miseras et sic male seductas pie agere se putare, si impie
egerint, et ut custodiant iusiurandum propterea suam prostituere castitatem:
cum oporteret agnoscere quia huiusmodi transgressiones magis placent
deo quam iurisiurandi observationes. Non enim si quis ab aliquo iusiurandum
acceperit, quia occidet forsan aut adulterabitur aut aliquid aget tale
illicitum, oportet servari iusiurandum, utpote cum sit ita turpe et
illicitum et ad perditionem deducens. Ideoque liceat mulieri, licet
huiusmodi iusiurandum iuraverit, recedere a iurisiurandi huius amaritudine
et caste vivere sine periculo, magis autem deo amabiliter, poena periurii
(si qua omnino est poena) contra eum qui iusiurandum exigit convertenda. |
CAPUT I. |
Unde
etiam nos repente inferimus X. librarum auri poenam exigentes eum qui
praesumpserit omnino tale iusiurandum accipere. Et hanc scilicet quantitatem
ipsi infelici dari mulieri sancimus ad reliquam bonae figurae vitam,
exigendam per administrationem provincialem et dandam ei; sciente iudice
quia. si neglexerit, tenebitur ab ea deponens administrationem, heredesque
eius <et> successores et eius substantia, eo quod actionem piam
agere neglexerit. 1. Si autem ipse provinciae praeses iusiurandum exegerit, ipse etiam memoratam decem librarum auri poenam exigatur, si quidem militaris iudex sit in illa provincia, per illum danda, sicuti dictum est, mulieri; si vero non habet militarem iudicem, metropoleos illius provinciae episcopus hoc provideat, causam etiam ad nos, si probaverit, referens, et insuper ex vicinis maioribus cingulis: et undique hoc agentem, sive iudex sive privatus sit, memorata castigari poena et dari hanc ei quae quantum ad illum neque caste vivere valet ulterius, ut non videatur quasi periurasse. |
<Epilogus>
Quae igitur placuerunt nobis et per praesentem sacram declarata sunt
legem, tua celsitudo praeceptionibus propriis omnibus faciat manifesta,
ut agnoscant nostri imperii circa castitatem studium. Dat. kal Sept. CP. imp. dn. Iustiniani pp. A. anno XI. p.c. Belisarii v.c. |
|