~ NOV.
L ~ APPELLATIONES EX QUINQUE PROVINCIIS CARIA ET CYPRO CYCLADIBUS INSULIS ET MYSIA ET SCYTHIA APUD QUEM OPORTEAT EXAMINARI. ( AD 537 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Imp. Iustinianus Aug. Bono quaestori Iustiniano exercitus. |
Scimus
pridem sacram facientes constitutionem, secundum quam tuae gloriae tradidimus
quinque has provincias, Cariam et Cyprum et in circuitu positas insulas,
insuper et Mysiam ac Scythiam, ad constituendum eas sub tua gloria,
adicientes et sub appellatione factas causas per memoratas provincias
nequaquam ad gloriosissimos nostros praefectos, sed ad tuam remitti
magnificentiam. Quia igitur multi adierunt nos ex Caria et Rodo et Cypro
difficultatem patientes et dicentes cogi se frequenter hiemis tempore
venire ad Scythiam et Mysiam, ubi degis, et ibi appellationes forte
neque pro magnis pecuniis exerceri, et periclitari etiam maria transeuntes
longa et venire ad provincias a barbaris inquietatas, propterea perspeximus
hanc legem scribere ad tuam gloriam: ut ex Scythia quidem et Mysia causas
tamquam ex vicinis existentes tua celsitudo secundum se audiat, aliarum
vero, hoc est ex Caria et praedictis insulis et Cypro (si ab initio
ipsae apud gloriosissimos nostros praefectos exercebantur, ex sacra
iussione nostra traditae provinciae iudici), si quidem affueris huic
regiae civitati, etiam eas apud te moveri et examinari una cum gloriosissimo
quaestore sacri nostri palatii in sacro auditorio, sicut super appellationibus
posita lex explanat; 1. si autem ipse in Mysia et Scythia commoraris, locum implenti tuum in hac felici civitate deferri appellationes, omnino tamen residente eo una cum gloriosissimo nostro quaestore audire negotium secundum talium examinationum schema, et non homines sustinere praedictas difficultates, sed ab eis communiter secundum quod prius a nobis dictum est iudicari, eo quod placuit nobis ita ordinare legem, ut cum plurima et maiori subtilitate et auctoritate negotia exerceantur. 2. Si vero ipse dederis iudicem in memoratis superius provinciis, qui locum optineat tuum in civitate felicissima audiet, secundum quod et gloriosissimis praefectis solitum est. Si vero incohari apud tuam gloriam contingat litem hic forsan inventam, deinde in medio propter militares expensas proficisci, eam sine dilatione compleri apud eum qui tuum optinet locum, sicut eam ipse audiebas. Si autem ab initio non apud gloriosissimos praefectos appellatio ex aliquibus provinciis remittebatur, sed in aliud forum, antiquitatem penitus non novamus. |
<Epilogus>
Quae igitur placuerunt nobis et per hanc sacram declarata sunt legem,
tua gloria operi effectuique contradere et in perpetuum servare festinet. Dat. kal. Sept. CP. imp. Iustiniani pp. Aug. anno XI. p. c. Belisarii v. c. anno secundo. |
|