~  NOV. XLIX  ~
  
DE HIS QUI INGREDIUNTUR AD APPELLATIONEM,
   
ET QUANDO PER SCRIPTURAM MANUS PROPRIAE FIAT COLLATIO LITTERARUM,
  
ET DE IUREIURANDO DILATIONIS UT CONIUNGATUR IURIIURANDO CALUMNIAE.
  
( AD 537 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Imp. Iustinianus Aug. Iohanni pp. secundo.
     <Praefatio> Volubile hoc et humanum et quod manere in idem numquam valens, sed fit quidem semper, manens autem numquam, et legislationibus introducit aliquem tumultum, et quae videntur habere se recte et firme posita iudicantur, sed et ea quae subtilium observatione cauta sunt, plerumque turbavit emergentium varietas causarum. Scimus enim, quia dudum correximus quod male et dolose circa appellationes agebatur, quia hoc solo, ut cognitionem introducerent in iudicium, appellantes contenti et personam facientes firmam aut per unam partem aut etiam per cognitionem (hoc enim indifferens est), relinquebant causam, et victori omnino erat inexplicabilis victoria non valenti neque his quae erant iudicata frui propter appellationem neque appellationem examinari posse propter absentiam appellantis.
     1. Haec nos dudum sancientes correximus, annum quidem deputantes appellationem offerenti, sive ipsi secundum se ingredienti sive communiter, quatenus intra hoc litem exequatur et mereatur quae iusta sunt et non relinquat ea sino provisione, deinde propter clementiam, si per occasionem iudicis appellatio prolongetur aut per aliam quamlibet causam inevitabilem, etiam alium adicientes annum, post quem nisi litem compleverint ratam manere victori sententiam sancimus. Haec itaque placuerunt nobis et in communi lege conscripta sunt, et obtinere legem hanc volumus et illius observationem.
     2. Sed plurimi interpellaverunt nos dicentes se quidem denuntiasse appellantibus et voluisse litem examinari, non tamen ab ipsis iudicibus impetrare valuisse propter quasdam forsan inevitabiles occupationes; alii vero etiam ventorum inmensitatem accusaverunt et quia navigare non licuisset de provincia contrariis flantibus ventis, per terram vero venire non valentes propter inopiam, aut certe quia in insula commanentes aliter nisi per mare venire non poterant, et propterea non valuerunt examinare usque ad finem negotium neque secundo anno, et quidam tempestatum acerbitatem, alii langorem inevitabilem: quae omnia ex ipsis agnoscimus rebus nobis insinuatis. Unde nos haec iuste moverunt et legem transcendere nolentes et his qui per talem quandam fortunae circumventionem laeduntur dare praesidium possibile cupientes. Quid ergo agere oportebat nisi ad legem aliam respicere, quae digne causam iuvaret?
CAPUT I.
     Observatio siquidem reliqua praedictae legis nostrae, sicuti praediximus, per omnia custodiatur; si vero pro veritate inevitabile, quiddam evenerit, et qui appellationis litem exequatur non observet et licet ingressum et fatalem fecerit non occurrerit, et periclitetur biennii comprehendi tempus, tunc victori confirmari sententiam (quod etiam prior nostra dicit lex), sed cum quadam subdivisione, quam in praesenti adicimus. Quia enim victores iuvimus inmensitatem temporis figentes his qui appellationem quidem et per fatalem ingrediuntur, non tamen ulterius examinationem subire volunt, aut etiam in mediis certaminibus relinquunt eam, propterea parvo quodam victores minuentes considerabimus bene forte quod decet. Volumus etenim eum qui vicit causam, si voluerit pro veritate firmari sententiam, non ex circumventione nec ex tempore quodam, sed ex ipsa rerum veritate etiam deserente eo qui appellationem optulit ingredi et hoc ipsum accusare et quaerere desertorem, et sive invenire eum valuerit sive ille non appareat, suas allegationes deducere ad medium, quippe biennio instante, ad finem tamen, ita ut unus forte supersit negotio mensis; et si quidem superior apparuerit, firmam esse sententiam, si vero inferior circa certamina, etiam eo qui appellationem optulit et fatalem ingressus est non observante causa suscipiat ex iure decretum: illo tantummodo adiecto ut, sive optineat causam is qui etiam prius vicit sive circa eam minor inveniatur, expensas ei medis omnibus post appellationis ingressum factas desertor praestet. Sive namque optineat causam occasione expensarum, secundum hoc ipsum quod etiam vincit recte iustum est etiam expensas accipere, sive minor inveniatur, eo quod omnino ille deseruit et contigit eum etiam deserentem vincere, expensas quidem praestet, sententia vero fruatur gratias agens deo et praesenti legi ita iustitiam sibi servanti et tantummodo in expensas damnificanti, quibus non lex, sed ipse <se> absens damnificavit. Si vero neuter occurrerit, neque victor neque victus, qui etiam secundum fatalem ingressus postea deseruit, sententia victores maneat firma, omnibus reliquis super appellationibus scriptis legibus <firmis> existentibus et in spatiis temporum et in aliis. Hanc enim legem specialiter super his qui post ingressum fatalis factum deserunt ponimus, nihil aliarum legum aut temporum appellativorum neque perimentes neque permutantes, firmas igitur eas etiam per hanc ponentes legem.
     1. Illud quoque determinare optimum est, si quidem victores contigit iam sententiam promereri firmas declarantem eorum victorias, his eos frui (nihil enim eorum quae iam determinata sunt commovemus); si vero hactenus pendent, biennio instante et nondum transacto, nondum decreto firmatae, etiam istae eandem mereantur examinationem, et ita potiantur victores sententiis, si eas recte habere monstraverint.
CAPUT II.
     Illud etiam iudicavimus huic oportere adici legi. Quia enim dudum scripsimus legem volentem ex propriae manus scriptura nullam fieri comparationem, sed ex solis documentis publice celebratis, videmus autem causarum experimentum egere competenti correctione in lege, et hoc ex ipso litigantium invenimus experimento, emendare eam secundum hoc volumus schema. Crebro namque proferens quidam cuiusdam manus documentum et ex ea faciens aut conventionem aut suarum allegationum probationem, cum eiusdem manus adversa pars protulisset litteras et legitimam probationem exinde vellet fieri ex quibus ipse adversarius illud optulerat, ille utebatur lege quia oporteret ex publice confectis documentis fieri comparationem et non ex aliis quae a quoquam scribuntur.
     1. Sancimus, si quando aliquid tale contigerit et quispiam voluerit secundum eas quae ab adversario prolatae sunt litteras fieri examinationem, non accusetur hoc tamquam non recte sit factum. Cui enim ipse credidit et quod protalit [is contra quem] et ex quo suas affirmat allegationes, hoc non accuset [accusandum] neque prohibeat comparationem litterarum ad eum fieri, licet contingat esse documentum manu cuiuscumque conscriptum. Non enim ipse sibi resistit et quae affirmavit haec accusabit.
     2. Si vero etiam ex publicis archivis proferatur charta, veluti desusceptum mensae gloriosissimorum praefectorum (novimus enim etiam aliquid tale quaesitum), et quod ex publicis profertur et publicum habet testimonium etiam hoc susceptibile esse ad collationes manuum ponimus. Ubique enim falsitatis peccatum odio habentes et iusiurandum praebere discutientes [eximentes] litteras sancivimus et ex publicis solummodo documentis comparationem permisimus. Quapropter valeat per omnia lex illa, praesenti subdivisione delata ei, iureiurando tamen comparantium modis omnibus perhibendo.
CAPUT III.
     Quia igitur nos pro reverentia litigantium volumus mox in principio litis iurare litigantes, actores quidem quia non calumniantes inferant lites, fugientes vero quia credunt satisfactionem competenter se facere et non causa contentionis, et hanc communem posuimus legem contra omnem personam modia omnibus hoc nulli concedentes; illud quoque adicimus, ut si quis probationem petierit quemquam suorum sermonum aut litterarum, iuret prius, quia non dilationis causa hoc agit (multi namque sola iniuriae causa, et maxime super nobilibus mulieribus, sive litterarum probatio obiciatur sive alia quaelibet causa, ad iusiurandum hoc concurrunt, ut in uno negotio frequenter iusiurandum praebeatur):
     1. sancimus hanc perimentes iniuriam et nolentes crebro in eodem negotio iusiurandum praeberi, <ut> utraque pars, dum una quidem de calumnia sacramentum praebuerit, alia vero quia iustam putans reluctationem esse litis, adiciat quia in tota lite, sicubi quaesierit probationes adversarium suum, non per occasionem dilationis hoc facit, sed pro veritate necessariam sibi a suo adversario exhibendam putans probationem. Et si hoc iuraverit sacramentum, nequaquam penitus, licet crebro requirendae sint probationes, ab alterutra parte expeti sacramentum, sed dari probationes et non crebro cogi quendam sacramenta subire, generaliter semel huiusmodi sacramento perhibito.
     <Epilogus> Quae igitur visa sunt nobis et per hanc sacram declarata sunt legem, tua celsitudo omnibus faciat manifesta edictis a se directis, ut omnes agnoscant quae nobis sunt placita.
     Dat. X. kal. Septembres CP. p. c. Belisari v. c. anno secundo.
 

  
►  
Sources : Auth. LVIII ; Coll. V, tit. 11 ;
Ep. Theod. 49 ; Ath. 7, 3 ; Iul. const. XLIV.