~ NOV.
XLVIII ~ DE IUREIURANDO MORIENTIS PROPTER MENSURAM SUAE SUBSTANTIAE. ( AD 537 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Imp. Iustinianus Aug. Iohanni pp. secundo. |
<Praefatio> Semper
hanc unam habemus intentionem dispositiones morientium esse firmas,
nisi resultent legi et aperte contrariae sint his quae illi placent.
Scimus igitur motum et annuntiatum nobis, quia cum testaretur quidam,
cum iureiurando suam substantiam omnem dixit et quia hanc solam reliquit
suis heredibus, aliqui vero eorum heredum ad haec resultant, non iuste
facientes, quia substantiae quidem illius heredes fiunt et in hoc adquiescunt
his quae ab eo disposita sunt, quae vero dixit cum iureiurando, haec
nequaquam rata manere neque custodire ea secundum competentem modum
volunt; cum utique nostris videtur legibus unam quodammodo esse personam
heredis et qui in eum transmittet hereditatem, ideoque nullus eundem
sibimet dixit reluctari et quod dixit atque iuravit tutum esse, hoc
nolle valere, sed contra proprios reluctari sermones. |
CAPUT I. |
Sancimus
igitur, si quis descriptionem faciens sive propria manu sive per alterius
quidem scriptam, a se autem subscriptam, aut in suis testamentis substantiae
suae mensuram faciat manifestam, heredibus forte aliis quidem absentibus
aliis vero praesentibus aut etiam omnibus praesentibus, non licere heredibus
contra haec resultare neque dicere quia aliquis heredum celavit res
extra ea quae dicta sunt a defuncto. Sed si quidem iusiurandum moriens
praebuerit et iuraverit secundum sua testamenta, quia nihil est aliud
ei praeter haec, hoc amplecti heredes, sive filii sive etiam extranei
sint, et neque tergiversari neque calumniari suos coheredes, neque ob
hoc servos quaerere ad tormenta deducere et alia similia discutere et
perscrutari, quae solius sunt contentionis, alterius autem penitus nullius,
utpote dum substantia videatur tanta esse quantam testator iurans hanc
solam apud heredes invenire voluit. 1. Sed haec quidem inter heredes, qui curiosi videntur in defuncti esse substantia, valere volumus, non tamen hoc ratum esse et inter creditores, eo quod nostris declaratum est legibus, quaecumque quilibet pro se dixerit aut scripserit, haec nihil ei prodesse neque creditoribus praeiudicare. Sed illis licentia sit omnia perscrutari quo volunt modo, heredes autem contentos esse his quae a testatore dicta sunt. Sitque poena negotii inter heredes, ut qui adversatur his quae relicta sunt ei non possit omnino frui, necessitate imminente aut oboedire omnibus aut universa contemnere, et non haec quidem eligere his vero resultare, sed defuncti voluntatem ab eius successoribus ita servari, ut in nullo ei contradici praesumatur. His valentibus in reliquo tempore universo et in omni negotio nondum moto in iudicio neque iudiciali sententia aut amicali interventione transacto. |
<Epilogus> Tua
igitur eminentia quae placuerunt nobis et per hanc sacram declarata
sunt legem cognoscens sollemniter per programmata propria manifesta
faciat universis. Dat. x. kal. Septemb. CP. p. c. Belisarii v. c. anno secundo. |
|