~ NOV.
XLVII ~ UT PRAEPONATUR IMPERATORIS NOMEN DOCUMENTIS, ET UT LATINIS LITTERIS APERTIUS TEMPORA PERSCRIBANTUR. ( AD 537 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Imp. Iustinianus Aug. Iohanni pp. secundo. |
<Praefatio> Illud
omnium esse honestius putandum documentum et gesta et quod omnino pro
temporis memoria hominibus adinventum est, quod ipsa quoque commemoratione
ornatur imperii. Consules etenim et indictiones et quodquod indicium
temporum omnino est apud nos, sunt quidem forsan et haec significativa
horum quae volunt, non tamen nos aliquid horum perimimus, sed maiorem
adiectionem eis inponimus, ut ex maioribus et perfectioribus eis temporum
designetur cursus. Si quis enim respexerit ad vetustissima omnium et
antiqua reipublicae, Aeneas nobis Troianus rex reipublicae princeps
est nosque Aeneadae ab illo vocamur; sive quis etiam ad secunda principia
respexerit, ex quo pure Romanorum nomen apud homines coruscavit, reges
eam constituerunt Romulus et Numa, ille quidem civitatem aedificans,
ille autem eam legibus ordinans et exornans; sive etiam tertia principia
sumat quilibet imperii, Caesarem maximum et Augustum pium et ita rempublicam
nobis inveniet hanc quae nunc est valentem, sitque immortalis ab illis
procedens. Erit ergo absurdum in documentis et his quae in iudiciis
aguntur et absolute in omnibus, in quibus memoria quaedam fit temporum,
non imperium his praeponi. |
CAPUT I. |
Unde
sancimus et eos quicumque gestis ministrant, sive in iudiciis sive ubicumque
conficiuntur acta, et tabelliones qui omnino qualibet forma documenta
conscribunt <sive> in hac magna civitate sive in aliis gentibus,
quibus nos praesidere dedit deus, hoc modo incipere in documentis: "Imperii
illius sacratissimi Augusti et imperatoris anno toto", et post
illa inferre consulis appellationem qui illo anno est, et tertio loco
indictionem, mensem et diem. Sic enim per omnia tempus servabitur, et
pro imperii memoria atque consulatus ordine et reliqua observatione
interposita documentis inadulterata haec valde constituuntur. 1. Si qua vero apud Orientis habitatores aut alios homines observatio custodiatur in civitatum temporibus, neque huic invidemus: sed praescribatur quidem imperium, sequatur vero, sicuti dictum est, consul et indictio atque mensis et dies, secundum quam geruntur et scribuntur quae aguntur, et tunc inferatur etiam civitatis omnibus modis annus. Nos enim auferimus quidem priorum nihil, imperiali vero additamento causam augemus. Et incohetur mox auctore deo a procedente prima indictione, ita quodammodo eis scribentibus: "Imperii Iustiniani sacratissimi Augusti et imperatoris anno undecimo et post consulatum Flavii Belisarii viri clarissimi anno secundo, toto kalendas." Sicque in omnibus nominentur imperii anni et nostri, in quantum eos deus elongaverit, et de cetero imperatorum. Palam namque est quia nunc quidem annum undecimum nostri scribunt imperii, incohante vero Aprile mense et prima die, in qua nos deus Romanorum superposuit rebus, duodecimum annum scribent, et ita de cetero, donec nostrum deus imperium extenderit: ut nobis etiam haec causa super leges et harum celebrationem continue maneat immortalis, dum memoria imperii omnibus simul interfuerit causis atque temporibus. |
CAPUT II. |
Illud
quoque adicimus: quoniam hi qui tempus in iudiciis designant, cum incertis
illis et antiquis litteris hoc declarant, observetur in omni iudicio,
ut post illas litteras antiquitatis alias subdant, id est has communes
et omnibus notas et quae legi ab omnibus facile possint et significare
gestorum tempus: ut non fatigentur requirentes id tempus, deinde errantes
expectent, donec hominem quemcumque comperiant litteras illas pro veritate
lecturum. Sed si quidem reliqua etiam post praescriptionem incertarum
litterarum graecae sint vocis, graecis litteris subdi tempus; si vero
latinus quidam totius chartae consistat ordo, latinis quidem perscribatur
tempus, interpositis illis incertis elementis, clariorem tamen ordinem
habentibus litteris, quas liceat omnibus legere omnino syllabarum latinarum
<non> ignaris. |
<Epilogus> Tua
igitur eminentia quae placuerunt nobis et per hanc sacram declarata
sunt legem, et in hac maxima civitate et in provinciis universis quibus
praeest manifesta constituat, ut nullus praesumat aliter numerare tempus
aut aliud agere, sed ita sicut dudum decrevimus. Dat. pridie kal Septemb. CP. imp. Iustiniani pp. Aug. anno XI. p. c. Belisarii v. c. anno secundo indictione I. |
|