~  NOV. XLVI  ~
  
DE ECCLESIASTICARUM IMMOBILIUM RERUM ALIENATIONE ET SOLUTIONE.
  
( AD 537 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Imp. Iustinianus Aug. Iohanni pp. secundo.
     <Praefatio> Et circa leges studium et alia omnia nobis ideo cotidie cum labore aguntur, ut utilitatem nostris subiectis inveniamus, quod effusum quidem et inmensum est removentes, quod autem optimum et metitum subrogantes. Et saepe quoque ex studio propter priorem inmensitatem etiam ultra mensuram legem constrinximus, ut quod primitus effluebat retinentes ita aequalitatem de cetero introduceremus. Nuper igitur scripsimus legem sanctissimis ecclesiis omnibus et monasteriis et reliquis venerabilibus domibus, nullam eis esse rerum immobilium alienationis licentiam permittentem. Videbamus enim causam effusam, et paulatim ad alios ecclesiasticas migrantes possessiones, neque pretiis solutis dignis neque opere inevitabili inminente alienatis, sed etiam contra positas iam leges decies milies circumventiones factas. Quocirca primam perimentes viam omnibus similiter inaccessibilem contra eas fecimus circumventionem. Sed hinc plerumque quidem sanctissimarum ecclesiarum aliarumque venerabilium domuum utilitatem habuerunt possessiones nullo has minuere praesumente, occurrit tamen aliquid etiam difficile: debita enim aut longo tempore constituta aut etiam postea ex quadam necessitate et maxime per fiscales occasiones eis accedentia ad alienationis necessitatem sacras perduxerunt domos. Mobili enim non extante substantia sufficienti periclitabantur in novissimam venire necessitatem harum praesules, neque vendere potentes neque undo debita solverent valentes. Sed pro talibus quidem debitis posse pro solutione creditoribus dare possessiones ecclesiasticas, tamen cum competenti subtilitate et observatione facienda solutione, iam saepe permisimus, sicut neque palam hoc nostra prius perimimus lege. Si vero non privatus aliquis est creditor, sed imminet fiscus et exiget debita, est autem inopia pecuniarum, accipere vero immobilem possessionem inpossibile est fiscum, hic relaxare aliquid subtilitatis legis competere iudicavimus, et si qua necessitas huiusmodi fiat, etiam alienationem sinere perspeximus.
CAPUT I.
     Sancimus igitur, si sanctarum aliquis ecclesiarum aut reliquarum colendarum domuum fiscales debeat functiones et unde faciat horum redditionem non habeat, convenire omnes in unum et qui ex clero sunt et deo amabilem episcopum et eius civitatis insuper et metropoleos, et sacris propositis eloquiis causam examinari, et si non apparuerit ullus quaestus citra alienationem immobilis rei valens solvere fiscale debitum, tunc licentiam eis esse, sententia tali procedente et decreto celebrato apud provinciae iudicem, etiam possessiones immobiles contingere et eas alienare ad solutionem debiti, ementibus quidem in fiscum solventibus et desuscepta inde percipientibus et subeuntibus fiscale debitum et cautelam inde habentibus et nihil metuentibus primitus positam legem ..... constitutis, et fiscalibus desusceptis insinuatis inter monumenta gestorum, deponentibus his qui fecerunt ea, ut et apud sanctissimas ecclesias salventur clara desuscepta, eo quod et fiscalia soluta sint tributa et omnia secundum nostram gesta sint legem: non potentibus aliquibus fingere fiscale debitum et ita ad alienationes immobilium accedere. Ideo enim et decreti factionem permisimus, ut et fiscale debitum testimonio pandatur et ex quantis descendit temporibus et quoniam non pecuniis solutum est, sed in necessitatem alienationis venit, ut veritas undique protestata sit, omnibus coram sacris evangeliis agendis: scientibus et episcopis et clericis et aliis omnibus, quia deus respiciet quae geruntur ab eis, et si quid egerint per dolum aut lucrum aut machinationem, hoc in suis recipient animabus viventes ac morientes.
CAPUT II.
     Si vero privatus aliquis creditor fuerit, possit secundum pro soluto schema accipere immobiles possessiones, hic quoque decreto faciendo et pro mensura verorum debitorum assignandis eis possessionibus; si vero debitum fiscale fuerit, potentibus eis ad alienationem immobilium accedere secundum priorem observationem, ut nihil desit neque subtilitatis neque communis utilitatis.
CAPUT III.
     His autem universis sanctissimam maiorem ecclesiam felicis huius urbis et eius confinia et orationum domos quarum ipsa curam suscepit omnibus excepimus modis, quae iam de hoc sancita sunt a nobis in sua virtute durantibus. Si autem et aliqua monasteria sub eadem sanctissima maiore ecclesia sunt, nec ea sub praesentem facimus legem, forinsecus provinciis eam constituentes solum, in quibus multa quaedam est inopia pecuniarum, per quam sanctissimae ecclesiae solvere per pecunias debita non valuerint.
     <Epilogus> Tua igitur celsitudo quae placuerunt nobis cognoscens secundum hoc procedere super sacris rebus alienationes custodiat.
     Dat. XVIII. kal.Sept. CP. p. c. Belisarii v. c. anno secundo.
 

  
►  
Sources : Auth. XLVI ; Coll. V, tit. 1 ;
Ep. Theod. 46 ; Ath. 2, 8 ; Iul. const. XIV.