~  NOV. XLV  ~
  
UT HAERETICI CURIALES ET MUNIA IMPLEANT ET OMNES FUNCTIONES EXHIBEANT,
   
PRIVILEGIIS AUTEM NON FRUANTUR. ET DE TESTIBUS HAERETICIS
   
ET UT DE CURIALI FORTUNA TESTIMONIUM PERHIBEANT.
  
( AD 537 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Imp. Iustinianus Aug. Iohanni pp. secundo.
     <Praefatio> Verbo nobis tua retulit eminentia, quosdam inter curiales esse Iudaeos forte aut Samaritas aut Montanistas aut aliter respuendos homines, quibus nondum hactenus recta et immaculata fides illuxit, sed in tenebris sedent animarum vera non sentientes sacramenta: et quoniam haereticos odio habemus, putant per eam occasionem liberi curialium esse functionum et quae competunt his declinare. Nos igitur mirati sumus, si sapientia et acumen tuum tales eorum pertulit rationes, et non repente talia dicentes dilacerasti. Si enim homines quidam sunt qui putant per novissimam absurditatem illa promereri se praemia quae solis maximis dignitatibus reservavimus, quis non eorum habeat exosam vecordiam et stultitiam? Quapropter curiam exerceant huiusmodi omnes etiam nimis ingemiscentes et curialibus subiaceant functionibus, sicut etiam officialibus, ut dudum sancitum est, et nulla religio ab huiusmodi eos excipiat fortuna (hoc enim neque antiquarum quarumlibet legum neque novellarum est), indigni tamen curiali sint honore. Et quoniam leges plurima praebent curialibus privilegia, et ut non caedantur et non exhibeantur neque ad aliam deducantur provinciam et alia plurima, horum nullo fruantur, sed quicquid scriptum est de curialibus quod non confert privilegium, hoc etiam. in his valeat, et compleant corporalia et pecuniaria munia, et nulla ab his eripiat eos lex; honore vero fruantur nullo, sed sint in turpitudine fortunae, in qua et animam volunt esse. Sic igitur eis de hoc dispone.
CAPUT I.
     Illud quoque nuntiasti nobis dignum quaestione tibi natum. Quia enim haereticos testimonium perhibere prohibuimus, ut quando orthodoxi inter alterutros litigant, dantes eis per nostram constitutionem, si quidem inter alterutros misceantur illi et litigent et uterque haereticus sit et actor et reus, posse testimonium <dari>, dignis adinvicem existentibus et litigantibus et testimonium perhibentibus; si vero rursus haereticus sit et orthodoxus, contra haereticos quidem etiam valde posse testimonium dari pro orthodoxo, adversus orthodoxum autem nequaquam; orthodoxis quoque existentibus litigatoribus nullum esse penitus accessum illis ad testimonium ..... ex genere aut etiam aliter quodam modo scientibus eorum fortunam: et quoniam lex suspendit super orthodoxis testimonia haereticorum, propterea iudices pigere haec admittere: cum utique vanum metuant timorem qui huiusmodi repudiant suscipere testimonium. Primum etenim pro orthodoxis fiunt (hoc autem leges agere haereticos non prohibent), deinde si existentes curiales contra fortunam reluctantes trahit quisquam ad curiam et haereticos ad testimonium, quomodo non hoc pro nostra agit republica? ut sit respublica litigantium quidem orthodoxa, et maxime ex quo nos ei dedit deus imperare, qui autem super hoc testantur, pro orthodoxis perhibeant testimonium. Conversatio enim nostra recta est et iam plena orthodoxa fide, omni alia haeresi merito constituta sub odio.
     <Epilogus> Et hoc igitur tua eminentia custodiat nostram cognoscens mentem et quod reipublicae expedit commemorans et sciens per omnia, quia illa nobis et agere et sancire studii est quaecumque nostrae prosint reipublicae.
     Dat. kal. Sept. CP. imp. Iustiniani pp. Aug. anno XI. p. c. Belisarii v. c.
 

  
►  
Sources : Auth. LII ;
Ep. Theod. 45 ; Ath. 8, 2 ; Iul. const. XLI.