~ NOV.
XLIV ~ DE TABELLIONIBUS UT PROTOCOLLA DIMITTANT IN CHARTIS. ( AD 536 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Imp. Iustinianus A. Iohanni pp. |
<Praefatio>
Litem paulo ante audivimus praesenti legi praebentem occasionem. Ex
persona quidem mulieris cuiusdam ferebatur documentum, litteras quidem
eius non habens (erat enim harum ignara), completum autem a tabellione
et <a> tabulario subscriptionem habens eius et testium ostendens
praesentiam. Deinde dum quaedam dubitatio super eo fieret, muliere dicente
non esse a se delegata quae charta loquebatur, qui litem audiebat, quaerebat
a tabellione cognoscere negotii veritatem, denique tabellionem deduxit.
At ille litteras recognoscere dixit completionis tabellionis, non tamen
nosse aliquid horum quae secuta sunt; nec enim sibi ab initio penitus
delegatum, sed commisisse cuidam suorum hoc facere, neque postea venisse
ad completionem, sed rursus alii hoc commisisse. Et is quidem, qui affuit
completioni, venit, nihil nec ipse dicens se nosse (etenim neque scriptor
fuit documenti), sed solum docuit quia praesente se hoc dimissum sit.
Nec cui ab initio delegatum est inventus est: unde, nisi per testes
iudex valuisset agnoscere causam, pure periculum patiebatur undique
negotii cadendi notitia. Et illud quidem competentem meruit examinationem
atque decretum: |
CAPUT I. |
nos
autem credimus oportere universis auxiliari et communem in omnibus facere
legem, quatenus praepositis operi tabellionum ipsis per se omnibus modis
iniungatur documentum, et dum dimittitur intersint, et non aliter imponatur
chartae completio nisi haec gerantur: ut habeant unde sciant negotium
et interrogati a iudicibus possint quae sunt subsecuta cognoscere et
respondere, maxime quando litteras sunt ignorantes qui haec iniungunt,
quibus facilis est et inconvincibilis denegatio horum quae pro veritate
secuta sunt. 1. Ut igitur omnia haec prohibeamus, propterea praesentem scripsimus legem, et haec custodiri modis omnibus volumus a tabellionibus, sive in ipsa felicissima civitate sive in provinciis sint; scientibus quia, si praeter haec aliquid egerint, cadent omni modo his quae vocantur stationibus, et qui ab eis dirigitur ad iniungendum documentum et interest, ipse dominus super stationis auctoritate erit; et mutabitur causa, et ille quidem de cetero hoc obtinebit officium in statione, quale qui in ea primatum tenebat, ille vero cadet ea aut unus erit ministrantium illi. Quoniam ille quidem dedignatus est hoc agere quod erat concessum ei, ille vero secundum illius voluntatem hoc egerit, propterea nos hanc intulimus eis poenam, ut ob timorem fiant circa documenta et iusti et cautiores, et non propter suam requiem et delicias alienas corrumpant vitas. 2. Si vero indignus forte sit potestatem stationis suscipere is cui documentum extra ea, quae a nobis disposita sunt per praesentem legem, iniungitur, tabellio quidem cadet omnibus modis hac causa, alter vero pro eo constituatur; nihil omnino damnificando ex hoc stationis domino, quicumque fuerit extraneorum et non ipse tabellio, neque cadente lucris exinde venientibus, sed illo solo qui talia perpetravit et dedignatus est suum complere opus primatu cadente, omnibus quidem aliis super stationis iure integris dominis eius ab ipsis tabellionibus qui talia peccaverunt servandis. 3. Et non fingant tabelliones occasiones, per aegritudinem forte descendentes aut occupationes huiusmodi. Licebit enim eis, si quid tale fuerit, evocare eos qui contrahunt et per se causam complere; proinde haec quae contingunt raro non impedimentum facient universis, eo quod nihil inter homines sic est indubitatum, ut non possit, licet aliquid sit valde iustissimum, tamen suscipere quandam sollicitam dubitationem: sed nec quaestus eorum minores fieri per hoc propter contrahentium frequentiam occasionem habentes, cum melius sit pauca agere caute quam multis interesse periculose. 4. Ut tamen non vehementer eis dura lex esse videatur, nos conicientes humanam naturam mediocres ei etiam leges nostras ponimus. Propter tales enim eorum forte dubitationes damus eis licentiam singulis unum ad hoc constituere gestis apud clarissimum magistrum census felicissimae civitatis sollemniter celebratis, et licentiam ei dare ut delegentur ei ab his qui veniunt ad eius stationem [et] documenta et dimissis eis interesse, et nulli omnino alteri in statione existenti licentiam esse ut aut delegentur ei initium aut cum dimittuntur intersit, nisi tabellioni qui auctoritatem habet aut qui ab eo ad hoc statutus est. Si vero praeter haec fiat et alter delegetur, tunc subiaceat poenae tabellio qui auctoritatem habet a nobis dudum definitam, ipsis tamen documentis propter utilitatem contrahentium non infirmandis. Novimus enim quia metu legis de cetero et ipsi custodient quae a nobis decreta sunt, et documenta sub cautela iacebunt. |
CAPUT II. |
Illud
quoque praesenti adicimus legi, ut tabelliones non in alia charta pura
scribant documenta nisi in illa quae initio (quod vocatur protocollum)
per tempora gloriosissimi comitis sacrarum nostrarum largitionum habet
appellationem et tempus quo charta facta est et quaecumque in talibus
scribuntur, et ut protocollum non incidant, sed insertum relinquant.
Novimus enim multas falsitates ex talibus chartis ostensas et prius
et nunc: ideoque licet aliqua sit charta (nam et hoc scimus) habens
protocollum non ita conscriptum, sed aliam quandam scripturam gerens,
neque illam suscipiant tamquam adulteram et ad talia non opportunam,
sed in sola tali charta qualem dudum diximus documenta scribant. Haec
itaque quae de qualitate talium chartarum a nobis decreta sunt <et>
de incisione eorum quae vocantur protocolla valere in hac felicissima
solum civitate volumus, ubi plurima quidem contrahentium multitudo,
multa quoque chartarum abundantia est, et licet legali modo negotiis
uti et non dare occasionem quibusdam falsitatem committere, cui se obnoxios
existere demonstrabunt qui praeter haec agere praesumpserint. |
<Epilogus>
Quae igitur placuerunt nobis et per hanc sacram declarata sunt legem,
tua celsitudo operi effectuique tradere festinet. Dat. XVIIII. kal. Septemb. CP. post cons. Belisarii v. c. |
|