~ NOV.
XLIII ~ DE ERGASTERIIS CONSTANTINOPOLIS, UT MILLE CENTUM ERGASTERIA MAIORIS ECCLESIAE EXCUSENTUR ET RELIQUA OMNIA SOLLEMNITER FUNCTIONES EXSOLVANT, CUIUSLIBET DOMINII SINT. ( AD 537 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
In
nomine domini nostri Iesu Christi dei omnipotentis Imp. Caesar Flavius
Iustinianus Alamannicus Gothicus Francicus Germanicus Anticus Alanicus
Uuandalicus Africanus pius felix inclitus victor ac triumphator semper
Augustus Longino praefecto urbi. |
<Praefatio>
Quoniam cura est nostrae potentiae nostrorum subiectorum et viventium
et defunctorum, ut neque sepulturae eis graves sint neque damnosae his
qui ex defuncti sunt domo, propterea et circa sepulturas eorum competentem
disposuimus modum. Et quoniam tam Constantinus divae memoriae magnae
nostrae civitatis conditor quam Anastasius piae memoriae eorum qui vocantur
lecticarii seu decani numerum mensurae determinaverunt, mille centum
esse decanos sive ergasteria tanta constituentes, quatinus in nullo
tempore haec susciperent adiectionem, eo quod etiam subiecta dispositioni
divae memoriae Anastasii mensura ex unoquoque collegio sit competentium
lecticariorum, nos quidem haec firma manere volumus. Adeuntes autem
qui collegiorum sunt felicissimae nostrae huius regiae civitatis, quorum
praecipue nobis cura est, nostram docuerunt potestatem, magnam et importabilem
se sustinere vexationem. Sanctissimam enim maiorem ecclesiam mille centum
ergasteriis frui functione omni liberis, quae satis sponte ipsi darent,
eo quod circa commune omnium hominum funus causa procederet; non tamen
etiam reliqua portare onera posse. Plurimis enim ergasteriis existentibus
in hac felicissima civitate commercii negotiique diversi, non haec esse
sola (mille centum dicimus) praedictae functionis excepta, sed multas
quidem sanctissimas ecclesias, plurimos autem venerabiles xenones et
monasteria et alias venerabiles domos, et aliquos primitus haereticos
introduci, deinde migrantes ad orthodoxam fidem, multas quoque imperiales
domos, insuper et iudicum et senatorum et illustrium et cubiculariorum
excipi tributis, et horum dominos sibi hinc praeparare reditus et communem
rempublicam laedere, dum exceptionis multitudine in angustiam causa
concludatur, et pauci sunt qui functionem solvant, ita gravati tributis,
et priorem sollicitudinem forte triplicem et quadruplicem, iam autem
etiam decuplam fieri, cum Anastasius divae memoriae in typo a se definito
nulli penitus alio tributa relaxaverit circa mille centum ergasteria
sanctissimae maiori ecclesiae occasione defunctorum exequiarum data.
Ideoque et nos aestimavimus praecipere nostris iudicibus et cum eis
beatissimo archiepiscopo felicissimae huius urbis in uno convenire et
causam examinare et ad nos referre quae eis videntur, et praesenti uti
ad tuam celsitudinem lege confirmante quae Anastasio piae memoriae de
hoc placuit. |
CAPUT I. |
Et
sancimus mille quidem centum ergasteria omnibus modus imminuta et omni
datione pura servari sanctissimae maiori ecclesiae occasione decanorum
seu lecticariorum et defunctorum funeri deputata, nullo altero praeter
eam decanum exigere valente ab haereticorum aut alia qualibet sanctissima
ecclesia: sed quod nuper a nobis ordinatum est valere, ut octingenta
quidem ergasteria solvant corpora, trecenta vero in nummo exigantur.
Quod enim hinc colligitur iam sacra nostra pragmatica, definivit lex
ad quid competens est expendi, subrogari vero semper quod cadit: modus
quoque secundum quem erit subrogatio ab Anastasii piae memoriae dispositus
est iussionibus. Haec siquidem sine tributis manere et omni excepta,
functione sancimus, neque ipsis ergasteriis neque praepositis collegiorum
praebentibus ea quodlibet sustinentibus damnum aut tributum agnoscentibus. 1. Reliqua vero omnia ergasteria felicissimae huius urbis quattuordecim regionum, sive sanctissimae ecclesiae sint sive xenodochiorum sive monasteriorum sive orphanotrophiorum sive brephotrophiorum sive ptochiorum sive alterius cuiuscumque dominii, sive imperialium domuum sive iudicum aliquorum maiores aut minores administrationes habentium sive gloriosissimorum senatorum aut magnificentissimorum illustrium aut spectabilium cubiculariorum sive quorundam in militiis conscriptorum, haec omnia solvere imposita eis publica tributa, et omnia alia facere atque complere secundum quod competit unicuique proprii sui collegii, et exsolvere per omnia fisco per praepositos collegii, nullo valente privilegio huius rei gratia incumbere aut tali quadam uti refutatione. Non enim patimur aliorum onus in alios ferri, neque sic crudelem iacere dispositionem, quatinus cotidie augeantur tributa et, sicut edocti sumus, quadrupla et quincupla et alicubi etiam decupla dentur, eo quod studium sit nostrae potestatis nullo novo tributo nullum gravari: novum vero erit non quod nunc primum positum est, sed etiam quod priorem mensuram transcendit. Sed omnia sub eodem sint statu atque fortuna, communisque sit per omnes huiusmodi sacra nostra pragmatica sanctio (quam videlicet etiam legem vocare licet), ut omnibus securitatem largiatur. Non enim aliquis hoc dure habebit, nullum esse exceptum videns nisi pro funeris defunctorum ratione mille centum ergasteria: quae lex et communissima est et omnibus similiter explicata hominibus. 2. Si quis autem temptaverit refutatione qualibet uti et semetipsum levigare tributo, et aut non permittere inquilinos exigi suos aut patrocinium velle tribuere aut militare aut civile aut ecclesiasticum aut quodlibet aliud, cadat modis omnibus ergasterii dominio, et sit hoc publicum illi collegio assignandum. Sic enim <..... sed eo quod> paulatim in omnes extenduntur tributa, breve quidem erit quod ab unoquoque datur, mediocre vero et leve et portabile ac facile quod infertur, quanto a pluribus collectum. Quid enim ineptius erit, viros ex propriis operantes manibus et pascentes uxores ac filios et aliam vitae dispensationem hinc habere compulsos onerare maioribus tributis, et quanto amplius per eos qui laevigantur fit, tanto maiores inde effici passiones? et est aliquod onus infinitum, terminum nullum habere valens. 3. Haec omnia prohibentes hanc sacram ponimus pragmaticam formam, et casus interminantes poenam omnibus similiter subiectis, si prohibuerint uniuscuiusque collegii praepositos legitima et antiquitus ordinata tributa percipere aut temptaverint tributa mutare in pensiones: sed unusquisque fruatur quidem pensionis inlatione, cedat autem ergasteria functionem dare consuetam atque legitimam. Sicut enim unusquisque sui providet, ita et nos necesse est quod commodum est et utile magnae huic regiae defendere civitati. Non enim aliter quae communiter utilia sunt procedunt, si non tali onere liberentur quae hactenus illud ferre coacta sunt. |
<Epilogus>
Tua igitur gloria quae placuerunt nobis et per hanc sacram pragmaticam
sanctionem declarata sunt ipsa servabit et qui post eandem administrationem
susceperint et oboediens tibi officium nunc et in omne deinceps tempus. Dat. kal. Iunii CP. p. c. Belisarii v. c. |
|