~ NOV.
XLII ~ DE DEPOSITIONE ANTHIMI, SEVERI, <PETRI> ET ZOORAE. ( AD 536 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Imp. Iustinianus Aug. Menae sanctissimo et beatissimo universali episcopo et patriarchae. |
<Praefatio>
Rem non insuetam imperio et nos agentes ad praesentem venimus legem.
Quotiens enim sacerdotum decretum aliquos indignorum sacerdotio sacerdotalibus
deposuit sedibus, velut Nestorium, Eutychen, Arium ac Macedonium Eunomiumque
et alios quosdam in malitia non minores illorum, totiens et imperium
condecernens sacerdotium auctoritati fuit, ut diviniora et humana. concurrentia
unam consonantiam rectis facerent decretis. Quale videlicet quiddam
etiam nuper factum circa Anthimum novimus, expulsum quidem regiae huius
urbis sede ab Agapito sanctae et canendae memoriae praesule senioris
Romae sanctissimae ecclesiae, utpote nullo modo sibi competentem contra
omnes venerabiles canones iuvanentem sedem, communi vero decreto et
ipsius sanctae memoriae viri prius et hic celebrati sacri concilii condemnatum
atque depositum, eo quod a rectis recederet dogmatibus et quae primitus
multipliciter videbatur amnlecti postea diversis declinaret opinionibus,
fingens quidem quattuor se sanctas synodos sequi (et trecentorum decem
et octo patrum in Nicaea et quinquaginta et centum in hac felici urbe
et in Epheso prius congregatorum ducentorum et deo amabilium patrum
<in> Calcedone sexcentorum triginta), non tamen horum dogmata
sequens neque nostrae clementiae condescensionem quam propter eius salutem
habuimus suscipere volens nec abdicare et ipse impiorum dogmatum principes
a prioribus sanctis expulsos conciliis, sed aestimans oportere secundum
se sub aequalitatem et condemnatos et condemnantes deducere. Semel enim
extraneis sanctissimae ecclesiae sensibus corruptus et a rectis alienatus
dogmatibus merito remeare ad eorum non valuit rectitudinem, et haec
a nobis etiam invitatus et eruditus omni mutentibus studio ad salutem
eius. |
CAPUT I. |
Propter
haec igitur omnia factum super eo depositionis decretum a sancto concilio
occasione illicitae et non a sanctis canonibus adtestatae pervasionis
regiae huius sacerdotalis sedis et a rectis verisque dogmatibus aversionis
ratum nostrum ponit imperium et super his praesentem scribit legem.
Interdicimus autem ei et in hac felicissima civitate et in confinio
eius [habitationum] commoratione et omni aliarum insignium civitatum,
sancientes sub quiete esse, his contentum quibus se digne subiecit,
et neque aliquibus communicare neque imbuere eos ad interdictorum dogmatum
perditionem. 1. Sed neque iuste prolatam contra Severum sententiam ab omnibus ut dicendum est pontificalibus et patriarchicis cum monachico consensu procedentem sedibus, anathematismum inferentem ei, imperiali extraneam confirmatione relinquimus: qui primitus contra sacras sanctiones apprehendens sedem Theopolitanorum sanctissimae ecclesiae ita perturbavit omnia, ita plena fecit tumultu, quod commune quoddam et abdicandum sanctissimis ecclesiis inmitteret adinvicem bellum. Et hoc etiam a praecedentibus nos sceptris ad eum scriptum est, variis quidem dogmatum et alienis a rectitudine sensibus <et> blasphemiis utentem, omnia vero conturbantem et sola utriusque erroris haeresiarchae abominabilia atque scelesta dogmata defendentem (Nestorii dicimus et Eutychis, utriusque ducis e contrario quidem sibi adinvicem esse aliquo modo putati, ad unum vero terminum impietatis impulsi) et illorum figuratos in se designantem sermones. Duobus enim existentibus contrariis adinvicem dogmatibus, quorum utrumque similiter ad animae perditionem tendit, et Nestorii et Eutychis, sicuti praediximus, quae ex Arianicis et Apollinariis constant pollutionibus, ipse aliquid passus inopinabile similiter in utrumque corruit, et alibi quidem hoc alibi autem illud asserens commune videtur receptaculum semetipsum suosque libros tantorum constituere delictorum. 2. Sit igitur et ipse sub praedicto anathematismo, quem omnis patriarchalis et sacerdotalis et monachica nostrae reipublicae figura iuste intulit ei, Theopoli quidem expulsus, eo quod eum eius removit sedis, utpote nec initio recte eam apprehendentem, sed adhuc vivente et in sanctis ecclesiis praedicato eo qui ante eam sacerdotium habuit, ab eo autem qui post eum fuit sacerdotio cadentem, et nec stantem usque ad hoc solum, sed etiam sub communi anathematismo orthodoxae catholicaeque ecclesiae factum, et multis nobis libris blasphemis et interdictis implentem rempublicam. Unde etiam interdicimus omnibus eius aliquem habere librorum, et sicuti non licet Nestorii scriptare aut possidere libros, eo quod a prioribus nostris imperatoribus in eorum constitutionibus placuit eos et his quae a Porphyrio contra Christianos dicta sunt similes constituere, ita neque Severi dicta et scripta maneant apud aliquem Christianum, sed sint profana et aliena a catholica ecclesia ignique concrementur a possessoribus, si nolunt sustinere periculum qui haec habent; scribanturque.a nullo de cetero, neque ab his qui pulchre neque qui velociter scribunt neque ab aliquo omnium alio, sciente quoniam abscisio manus erit quae illius sunt scribentibus poena. Non enim volumus etiam reliquo <tempore ex illis protrahi blasphemiam. 3. Similiter> autem et huic omnino interdicimus et regiam accedere civitatem eiusque confinia et aliam quamlibet insignium, sed in deserto quodam et quiete sedere et non corrumpere alios neque ad blasphemiam eos producere neque aliquid semper novum contra vera dogmata reperire, per quod rursus nobis conturbare sanctissimas ecclesiae studeat. |
CAPUT II. |
Sed
neque Petrum qui Apamiae fuit episcopus et simul quidem depositus, simul
autem in iisdem in quibus Severus sub anathemate factus est, imperium
recepit, sed sint rata etiam quae contra eum decreta sunt, et sub commune
deductus anathematismum sub eo constituatur, sanctissimorum pontificum
super eis procedente sententia rata manente. Non sinimus autem nec illi
hanc habitare regiam civitatem aut eius confinia aut aliquam insignium,
sed quorum secutus <est> errorem, horum imitetur et conversationem,
exiliatus longissime et celans semetipsum, quando talibus abscondi quam
apparere magis utilius est: dum etenim non videntur, sibi nocent tantummodo,
publicantes vero sua dogmata plurimis simplicioribus occasionem perditionis
impertiunt, quod in nullo fieri modo in Christiano dei ovili et orthodoxo
populo iustum est neque ab imperio concedendum. |
CAPUT III. |
Quia
vero et Zooram dignum habuerunt omnino sub anathemate facere colendissimi
et iuste iudicantes episcopi parvam aliquam interpositionem malorum
talium existentem et in quibus depravatus est omnino mereri aliquam
posse memoriam: sit quoque Zooras malignae huius partis, Anthimi et
Severi et Petri dicimus, interpositio quaedam vilis, <et> inter
anathematos ipse quoque constituatur pontificali eum deponente sententia,
quam ratam et ipsam in se existentem robustiorem adhuc magis imperium
facit et hunc quoque expellens hac regia civitate eiusque confiniis
et in civitatibus habitatione ei modis omnibus interdicens, ut cum illis
solis habitet atque consultet qui primitus a nobis sunt dicti, similia
quidem blasphemantibus, similiter vero circumclusis. Si vero aliquid
etiam aliud sanctissimorum episcoporum continetur decreto quod praedictos
deposuit et anathemavit, ratum etiam hoc ponimus et imperialibus illud
legibus firmamus, tamquam si ab imperiali cubiculo processisset. Si
quis autem eorum capiatur de cetero agens aliquid praeter ea quae definita
sunt, sciat etiam civilibus subcumbere legibus, quae eos qui minores
poenas declinant ad maiores indignationes adducunt. 1. Interdicimus autem et omni catholicam ecclesiam dei dilacerare nitenti sive secundum Nestorii noxiae sectae explanationem sive secundum stultam Eutychis traditionem sive secundum Severi blasphemiam haec eadem cum illis languentis sive illud sequentibus, sanctissimis ecclesiis tumultus inmittere et loqui aliquid de fide: sed sancimus unumquemque talium quietem agere et non convocare ad se aliquos neque accedentes suscipere aut extranea baptismata facere audere aut sacram communionem polluere et eam tradere aliquibus aut interdictas doctrines expanere aut in hac regia nostra civitate aut in alia, sed formidare omne periculum, si quid tale gesserit. 2. Interdicimus autem omnibus hos suscipere, expellere vero sancimus eos de civitatibus ab eis turbatis, scientes poenas quae sacris nostris iam continentur constitutionibus, quae et domos ipsas in quibus tale aliquid agitur et praedia ex quibus alimenta ministrantur sanctissimis ecclesiis assignant, a possessoribus quidem auferentes haec, eo quod laesionis causa simplicioribus facta sint, sub sanctissimas autem et orthodoxas ecclesias haec iuste deducentes. 3. Pro communi pace sanctissimarum ecclesiarum haec decernimus sanctorum patrum sequentes dogmata, quatinus sacerdotium omne inconturbatum nobis de cetero permaneat, per quod etiam [et] reliqua nobis valida sit respublica supernam habens pacem, quam omnibus magnus deus et salvator noster Iesus Christus trinitatis unus existens unigenitum dei verbum praedicat et subministrat germane se et vere colere et adorare promerentibus. |
<Epilogus>
Tua igitur beatitudo quae recte nobis placuerunt custodiat <et ad>
effectum perducat, mittens ea per deo amabiles suas litteras omnibus
sub se constitutis sanctissimis metropolitis, quorum unicuique erit
sollicitudo sub se constitutis sanctissimis ecclesiis haec facere manifesta,
ut nullum omnium lateant et quae pontificatui placuerunt et quae ab
imperio confirmata sunt. Dat. VIII. idus Aug. CP. post cons. Belisarii v. c. |
|