~ NOV.
XLI ~ LEX UT BONUS .... ( AD 536 ) |
|
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
|
Idem Aug. Bono quaestori exercitus. | |
Recte
nobis . . . . . . . . |
|
Haec constitutio quendam virum magnificum
Bonum nomine quaestorem exercitus fecit. Nam et more antiquo duplex
erat quaestorum magistratus, et unus quidem circa latus principis erat,
alter autem quaestor exercitui praeerat. Disposuit autem praesens constitutio
etiam annonas quaestoris et consiliarii eius; apparitionem quoque ei
dedit ad imitationem quandam praefecti praetorio; id est scriniarios
et ad actis et praecones et commentarienses et lamapdarios et omnem
deinceps ordinem. Sed et annonas militum tam comitantensium quam limitatensium
disposuit quomodo distribui debeant. Subiecit autem ei et quinque provincias,
id est Scythiam et Mysiam et Cariam et omnes Cycladas insulas et Cyprum
totam. Causarum quoque auditorium habere ei concessit, ut non obiciatur
ei fori praescriptio. Subiunxit autem et notitiam impensarum. |
|
Et
est promulgata haec constitutio XV. kal. Iun. ind. XIV. p.c. Belisarii |
|
|
|