~ NOV.
XL ~ UT ECCLESIA SANCTAE RESURRECTIONIS POSSIT ALIENARE HABITACULA IN SUA POSITA CIVITATE. ( AD 535 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Imp. Iustinianus Aug. Petro sanctissimo et beatissimo archiepiscopo Hierosolymorum. |
<Praefatio>
Iam quidem de prohibitione ecclesiasticarum alienationum lege communi
declaratum est a nobis, quam etiam valere et ratam in omnibus esse volumus.
Quia vero utilitati totius ecclesiae prospicere competit, praecipue
autem sanctae Resurrectionis et loci in quo mundi creator dignatus est
in humana constitui generatione, propterea credidimus praesentem scribere
legem, non pro mutatione horum quae iam a nobis sancita sunt, sed ad
quandam competentem et necessariam rebus utilitatem. Omnibus enim est
hominibus manifestum sanctissimam Resurrectionem ex omni orbe terrarum
ibi confluentes, quorum multitudo inopior est, et suscipere et alere,
et facere expensas inmensas et citra omnem spem congregatis ibi sufficientes,
et miraculum magni dei et salvatoris nostri Iesu Christi, qui multitudinem
innumerabilem ex paucis satiavit panibus, cotidie suscipientem: unde
et quaestibus eget pluribus et occasionibus piis, per quas sit possibilis
multitudini auxiliari tantae. 1. Cognovimus igitur quia in praesenti Eusebius deo amabilis presbyter et vasorum praepositus huius regiae civitatis sanctissimae ecclesiae adveniens in praedictam Hierosolymorum urbem et honestum suum et deo amabilem etiam nunc ostendens modum, per quem plurimis et magnis ac iustis crementis sanctae ecclesiae augere reditus valuit, trecentis et octoginta auri libris emit reditus triginta paulo plus minus auri librarum, alias quidem pecunias congregans pie, alias autem etiam mutuari procurans deo amabilibus oeconomis memoratae sanctae Resurrectionis: docuitque nos, quia creditores quae sua sunt recipere quaerunt, et quia alium invenit inopinabilem quaestum. Plurimi enim confluentium et advenientium ad memoratam Hierosolymorum civitatem desiderio dicatorum deo locorum cupiunt comparare habitacula ecclesiastica auro multo, quatinus eis liceat secundum memoratum locum frui habitatione, non autem posse haec agere praepositos sanctae Resurrectionis timore legis quae a nobis super ecclesiasticis alienationibus posita est, cum utique tanta sit utilitas, ut in annis quinquaginta velint aliqui domus has comparare; et ex hoc plurimam et nec dictu facilem provenire commoditatem, siquidem possessio sanctae ecclesiae adquisita est redituum circiter triginta auri librarum (et hoc mirabilium existentium) via in tredecim annis, habitaculorum autem venditio in quinquaginta annis agitur, et maxime causa in habitaculis existente, quae fortuitis omnibus subiacent cladibus, mox peritura et vestigium nullum facile salvare valentia, si ex quadam (quod absit etiam dici) clade deiciantur aut aliter absumantur. |
CAPUT I. |
Haec
nos respicere ad praesentem legem procuraverunt, quam dicamus domino
deo et omnium ecclesiarum sanctissimae Resurrectioni: per quam sancimus
alia quidem omnia legis de ecclesiasticis alienationibus teneri et in
sanctissima Resurrectione occasione agrorum ecclesiasticorum (non enim
ei penitus concedimus venditionem neque unam facere agrorum), super
habitaculis autem relaxamus aliquid subtilitatis legis. Si enim pro
utilitate sanctissimarum ecclesiarum hanc scripsimus, videmus autem
tantam in causa utilitatem existentem, quomodo non per praesentem legem
hoc eis concedimus, omnem dantes et vendentibus licentiam et ementibus
cautelam? quoniam cognoscimus tempore veloci ad eam revocanda rursus
habitacula, utpote cum haec comparantes sicut propter divinum studium
haec emerunt, ita et dum moriuntur ei haec relicturi sunt. Liceat igitur
nunc sanctissimae ecclesiae facere habitaculorum venditionem, nihil
metuenti legem generaliter de his positam, eo quod lege iuniore subdivisionem
habuit, neque ulla poena contra quamlibet personam competente; 1. et in reliquum tempus hoc ipsum agere, sicubi aliqua talis emerserit utilitas, tamquam multiplex bonum pro parvo sanctissimae adquisitum Resurrectioni. Omnem habentibus cautelam haec comparantibus nunc et in omne deinceps tempus et nullam ablationem metuentibus, non ipsis, non heredibus eorum, non successionibus, neque nunc neque in aliud tempus, eo quod secundum praesentem legem ipsi confidentes subeunt emptionem, neque esse iustum aliquem de hoc pati tumultum aut querelam aut damnum aut sublationem. Quippe decreto agendo apud tuam beatitudinem, praesentibus qui ex venerabili clero sunt, et ostensa causa per quam alienatio habitationum fit, quia maiorum causa bonorum horum venditio celebratur, paucis quidem quae alienantur extantibus, pluribus autem ac melioribus, quae hinc adquiruntur; secundum hoc pretiis videlicet recollectis ex pensionibus ex venditione in quinquaginta annis facta, transactione debitorum solvendis, quae creditores dederunt in praedicti reditus emptione. Si enim omnium dominus simul et mundi creator deus dignatus est tantum ei dare privilegium ultra alias civitates, ut ex ipsa resurgeret secundum carnem, palam est quia et nos sequentes dominum deum et magna eius miracula secundum quod homini possibile est privilegium aliquod dedimus ei citra ecclesias alias: ut ipsa fruatur hac nostra lege, quam ei velut quoddam munus offerimus, utilitatem ei per omnia conferentes et honorantes. |
<Epilogus>
Quae igitur placuerunt nobis et per hanc specialem legem et ipsam legem
inscribendam codicibus, tua beatitudo cognoscens manifesta illic omnibus
instituat, doceatque nostram voluntatem, quam in sanctissima et iuste
ab omni hominum genere adoranda Resurrectione nostra habet potestas
et domino offerat deo, qui tantorum nos et talium bonorum ultra alios
omnes ante nos imperantes per singula dignos fecit et faciet. Specialis lex scripta Petro sanctissimo et beatissimo archiepiscopo et patriarchae Hierosolymitanorum civitatis. Dat. XV. kal. Iunii CP. Belisario v. c. cons. |
|