~  NOV. XXXIX  ~
  
DE RESTITUTIONIBUS ET EA QUAE PARIT UNDECIMO MENSE POST VIRI MORTEM.
  
( AD 536 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Imp. Iustinianus Aug. Iohanni pp. Orientis secundo.
     <Praefatio> Decursio et varietas humanae naturae et paulatim egens curatione non aliter ad bene se habendum revocatur, licet prima eius gubernentur principia, nisi etiam quod particulariter ei resistit corrigatur sicque constituatur sub tranquillitate et quiete ut legi conveniens. Quale scilicet quiddam etiam nunc emergens ad legis nos opus adduxit. Scimus enim quia etiam dudum dubitabatur de restitutionibus, et si contigisset quasdam hypothecas obligari eius qui restitutione gravabatur, plurimae contentionis erat negotium, sive oporteret etiam res quae restitui iussae fuerant periculum pati, sive solas eius qui gravabatur restitutione; et multa quaedam erat etiam circa ipsam verborum differentiam quaestio, utrum defunctus praecepisset res quae remanerent post mortem eius qui gravabatur restitutione oportere restitui, an absolute restitui quod relictum erat post detentionem legitimae partis iuberet? Et introducebantur etiam fideicommissi persecutiones et ex inopia in rem missiones, et plurimi illi et varii et insolubiles paene praedictae in rem missionis circuli. Sed tamquam nos dudum haec sanantes legem scripsimus, modis omnibus prohibentes restitutione gravatas res aut alienari aut obligari, sed cum propria ambulare fortuna, et apud quemcumque fuerint non manere firme, sed reverti ad illum cui dari iussae sunt. Et facta lex iam quodammodo longaeva est et in iudicio approbata frequentatur: sed futurum erat, quod praediximus, ut quod ferre omnia consuevit tempus ostenderet indigere quadam exceptione necessaria legem. Adierunt <enim) nos viri et mulieres ex his laesi. Moriente namque viro <in> quodam moto negotio uxor quidem et dotem exigebat et donationis ante nuptias factae partem seu propter nuptias quam viri mors ei dabat; defuncti vero frater aliunde vindicabat res et patris proferebat voluntatem, et trahebat mulieris res, dicens fratrem quidem suum eas expendisse, se vero apud mulierem videre paternas res, quas pater non existentibus filiis restitui praeceperat ei, et recipere ex omnibus eas instabat neque cessabat, donec satisfactio nostrae legi per omnia perveniret. Sed ingemiscebat iuste mulier et dicebat iniustum esse quasi per detentionem dominum quidem. virum fieri dotis totius, et si praemori mulierem contigisset lucrum habere secundum pactum, quia vero vir mortuus est, se ignorantem restitutionem amissionis periculum sustinere. Sed hic quidem data est negotio forma quam bene se habere putavimus. Rursus autem alter supplex apparuit dicens uxoris patrem substantiam eius substituisse aliis suis filiis parvamque partem solam apud eam iussisse manere, et magnum sibimet inminere periculum, si suae quidem substantiae periculum pateretur et circa dotis restitutionem et circa totum ex dotalibus instrumentis super antenuptiali donatione pactum, sibi vero nihil liceret promereri horum propter sublationem ex restitutione. Haec nos merito commoverunt, et melius arbitrati sumus nostram corrigere legem quam subiectos despicere periculum sustinentes, maxime in nuptiis, quarum nihil est hominibus utilius, tamquam solis facere homines valentibus.
CAPUT I.
     Quam ob rem praesentem ponimus legem, omnia quidem alia prioris. a nobis positae constitutionis rata manere volentes, hoc vero innovantes solummodo, ut si quis de cetero restitutionem fecerit suarum rerum, primum quidem servet filio legitimam partem, non quartam (id enim emendavimus inopiam eius plurimam reprehendentes), sed tertiam modis omnibus aut mediam secundum filiorum numerum, deinde et ex reliqua substantiae parte, si non suffecerit legitima pars ad dotis aut ante nuptias donationis oblationem honeste et secundum personarum qualitatem metitam, excipere etiam hoc a restitutione secundum quod adiectum legitimae parti dotem aut antenuptialem facit donationem. Sancimus enim secundum hunc modum excipi modis omnibus a restitutione nuptialia documenta et super his factas alienationes aut hypothecas, et vel si gravata sit persona aut viri aut mulieris restitutione tali, liceat etiam ei nuncupatam antenuptialem seu propter nuptias donationem offerre, nihil quantum in illis rebus restitutione valente; et ei mulier restitutione gravetur, non impedimentum fieri ad dotis oblationem. Ea enim quae communiter omnibus prosunt his quae specialiter quibusdam utilia sunt praeponimus. Sitque hoc nuptialibus oblationibus et harum exactionibus privilegium. Si enim et ante nos ex generalibus hypothecis plurima per praesumptionem exceperunt, cum utique non ita nobis necessaria consistant, quomodo non nos ex maiori et meliori sententia nuptialium lucrorum exceptionem faciemus?
     1. Haec igitur omnia futuro conferimus tempori et postea faciendis restitutionibus secundum hanc legem. Non enim illam concedimus fieri laesionem, ut si qua mulier parvam habens dotem, deinde legem cognoscens nostram, aut si quis vir mediocrem fecerit antenuptialem donationem, ad circumventionem legis velit augmentum aut dotis aut antenuptialis facere donationis, hoc trahere ad insidias restitutionum: et hanc enim perimimus circumventionem, nullam utilitatem habere concedentes facientibus augmentum quantum ad restitutionis laesionem, puram futuro tempori nostram servantes legem. Unum siquidem hoc capitulum est praesentis legis.
CAPUT II.
     Secundum vero illud de mulieribus, quae post priores nuptias ad secundum venerunt matrimonium et antequam annus expleretur, quem lugubrem legis appellant quas puniebant constitutiones tres ante nos imperantium, et nos nuper de his scribentes legem cum quibusdam correctionibus etiam super his sancita in brevi quadam parte nostrae legislationis tetigimus. Sed impudentissimum quiddam nunc accessit, quod in nostris provenire temporibus nolebamus; quamobrem nobis recte placuit emendatione dignum existere. Mulier enim ad virum veniens hunc extulit, ut apparet etiam superstite eo non caste vivere cogitans; nondum enim completo anno undecimo mense perfecto peperit, ut non esset possibile dicere quia de defuncto fuisset partus; neque enim in tantum tempus conceptionis extensum est. Et quoniam etiam haec una est poenarum earum quae acerbas nuptias faciunt, ut uxor cadat mox antenuptiali donatione a viro data et repente eam amittat et neque usum habeat, recte filii sic mirabili matris partu iniuriati antenuptialem patris poscebant accipere donationem, et non lucrari velle mulierem per virum quem sic velociter dehonestavit. Illa - sed quomodo dicamus verba illius erubescimus - non dignam se dicebat esse ut caderet, quia legem nosset de legitimis loquentem nuptiis. sibi vero nuptias non fuisse nisi primas, porro partum hunc esse opus naturalis concupiscentiae. Sed quia haec etiam decies milies aliis subiacet castigationibus committendo stuprum indubitatum est, et poenis illis eam non privabimus (interim enim parcimus defuncti filiis), inferimus autem ei antenuptialis donationis amissionem et in hoc casu, quam constituit lex super eis quae ad legitimas accedunt nuptias intra lugubre tempus. Si enim illas lex inultas non reliquit licet legitimas nuptias celebrantes, eo quod forte suspicio fuerit ne qua praeextiterit suspicionis malignae causa ad secundum maritum, eo quod velociter ad nuptias festinavit, quomodo non hic, ubi causa non per suspicionem est solam, sed hoc ipsum increpatio manifests et indubitata praebita est delicto omnium impiissimus iste partus, noxiam eam relinquemus?
     1. Unde sancimus, si quid tale contigerit et ante luctus tempus pepererit mulier circa terminum anni, ut indubitatum sit sobolem non ex priori consistere matrimonio, modis omnibus eam privari antenuptiali donatione et secundum proprietatem et usum, subdendam quoque aliis omnibus poenis, ac si secundas eam contigisset ante luctus tempus legitimas celebrasse nuptias. Non enim aliquid amplius habebit castitate luxuria, sed subiciatur quidem et ipsa poenis periculumque sustineat et circa spem scripturae propter stuprum, ut neque nuptias acerbas desideret neque legitimas nuptias maiori malo circumveniat.
     <Epilogus> Quae igitur placuerunt nobis et per hanc sacram declarata sunt legem, tua celsitudo cognoscens sollemniter per programmata propria manifesta faciat universis.
     Dat. XII. kal. Maii CP. p. c. Belisarii v. c.
 

  
►  
Sources : Auth. XLI ; Coll. IV, tit. 6 ;
Ep. Theod. 39 ; Ath. 9, 3 ; Iul. const. XXXVII.