~ NOV.
XXXVIII ~ DE NATURALIBUS IN CURIAM DEPUTANDIS VEL DE DISTRIBUENDA FACULTATE CURIALIUM IN FILIOS MASCULOS SEU FILIAS VEL SI SINE FILIIS FUERINT CURIALES IN QUOTAM PARTEM SUCCEDANT. ( AD 535 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Imp. Iustinianus Aug. Iohanni pp. per Orientem. |
<Praefatio>
Qui rempublicam olim nobis disposuerunt, aestimaverunt oportere secundum
regiae urbis instar adunare in unaquaque civitate nobiles viros et unicuique
senatus dare curiam, per quam debuissent agi quae publica sunt atque
omnia fieri secundum ordinem competentem. Sic namque res floruit, sic
apparuit clara, ita ut magnae et populosae domus curialium essent, multitudine
quidem existente curialium, quod autem functionum videbatur esse onus
nulli omnino intolerabile existebat: nam quod in multitudinem dividitur
onus insensibile propemodum facit eis, qui hoc sustinent. Quoniam autem
per partes quidem coeperunt se eximere albo curiae et occasiones invenire
per quas liberi harum efficerentur, sic paullatim deminutae sunt curiae
innumeris excogitatis occasionibus, per quas potuissent specialia quidem
bene habere, communia autem et publica deminui per omnia. Propterea
ad paucos viros redactae functiones et illorum facultates commoverunt,
et civitates ita deminutae sunt, ut sub istos perditos conductores quos
vindices vocant redacta curia plena quidem defectibus, plena vero omni
iniustitia fieret. 1. Haec nos saepe perscrutantes aestimavimus oportere medelam rei adhibere; et quantum nos in hoc laboramus, tantum omnem adinvenerunt curiales artem adversus ea quae recte iusteque sancita sunt et contra fiscum. Dum enim vidissent compelli se omni modo servare curiae quartam partem, et hoc vir per nostras leges impositum, coeperunt discerpere proprias facultates, quatinus minus idonei deficerent et non quartam portionem, sed omnem continuum paupertatem suam curiae derelinquerent. Deinde quoniam et ipsis corporibus fraudare curiam voluerunt, iam et rem omnium impiissimam adinvenerunt, a nuptiis legitimis abstinentes, ut eligerent magis sine filiis quam sub lege deficere aut generi suo vel curiae utiles apparere. Et rursus egerunt dudum poni legem, quae praeter decretam iubebat eis donare propria, cum quando venditionem cum decreto fieri eadem lex volebat: sed haec ipsa erat mirabilis, quae solam venditionem subiciebat adiectioni decreti et aliis exhinc necessitatibus, alia vero omnia derelinquebat eis agere secundum quem voluissent modum. Haec transtulerunt curialium facultates ad alias <et alias> personas, nihil exinde habente curia. Denique si quis denumerat nostrae reipublicae curias, attenuatas inveniat, alias quidem neque virorum neque rerum copias habentes, alias autem paucorum forsan hominum, rerum autem nihil penitus. 2. Igitur olim per partes nos protulimus sanctiones quasdam quippe volentes et venditiones et donationes simplices et omnem actum alienationem habentem immobilium rerum curialium subicere decreto cum observatione facta quae in illa lege posita est. Deinde post haec quia sub falsas causas faciebant donationes, et hoc omnino abrogavimus donationem simplicem facere curialem in quacumque persona: excepimus autem competenter antenuptiales donationes, eo quod neque donationes omnino sunt, sed contractus species in eis inserta est et filiorum procreandorum copiam introducunt, quod nobis et maxime in curialibus studii est. Post haec conspicientes et de hoc ipso circumscriptiones multas fieri, legem conscripsimus, ut omni modo debere curiam sive cum corpore sive sine hoc omnino tres uncias habere, et non minus licere cuidam relinquere curiae neque circumscribere neque deminuere ea sub ullo modo, sive filius sit qui in curia est sive ipsa susceperit curia tres uncias. 3. Et non usque ad hoc stetimus, sed et feminas in propria institutione dare quandam partem sanximus, quatinus per nullam occasionem deminueretur curiae, sicut praediximus, quarta pars totius substantiae curialis. Sed et multas istas et diffusas munificentias abrogavimus, non concedentes liberari curia aliter nisi per maximarum dignitatum adeptionem, patriciatus aut consulatus aut praefecturae sive civilis sive militaris (praefecturas autem esse et eas quae principatum agunt exercitus lex novit): unde qui praefecturae dignitatem administraverit in ipso actu constitutus, et sive administrans eam sive principatum agens exercitus, iste liberatur a condicione secundum nostram legem, aliis omnibus exceptionibus abrogatis. Nam <quae> propter solum honorem dantur tales dignitates (praefectorias dicimus qualis et magistromilitatus dici potest) non eximere de curiae albo eos qui haec meruerunt sanximus. Haec itaque in anterioribus a nobis sancita sunt cum aliis multis, quae licebit ex ipsis olim positis legibus advertere. Absolvimus autem et quosdam a curiae condicione, diversas his pragmaticas concedentes leges, quas omnes firmas esse volumus, et praesentem sanctionem ab undecima indictione nuper delapsa incohare, ex <quo> nobis <in> consilio venit haec lex. 4. Quoniam autem vidimus quosdam sic adversos esse contra proprias patrias, ut elegant potius alii suas relinquere substantias et vix quartam partem curiae, et hoc per nostram legem aestimavimus oportere, ubi filii desunt, hanc partem augere. |
CAPUT I. |
Si
igitur post hanc nostram legem defunctus fuerit curialis filios non
habens neque masculos neque feminas, iste propriam substantiam curiae
derelinquat, quartam vero quibus voluerit. Erit namque ei pro filio
forsan uno vel pro plurimis tota curia, idem est dicere et totius civitatis
plenitudo in filiorum modo existens, et fama bona perpetua et immortalis
memoria et fructus tantus quantus nequaquam a filiis esset. Quodsi quis
legitimos filios non habuerit, naturales autem ei fuerint, liceat cum
onere curiae scribere sibi hos heredes, et scriptura pro omni datione
sit et non indigeat antiquarum legum aliis adiectionibus neque dum adhuc
superessent datione, sed mox scripti, si quidem liberi fuerint, curiales
et heredes efficiantur, et habeant et ipsi substantiae novem uncias
secundum quod pater eis diviserit. Quodsi et omnia eis relinquere voluerit,
adhuc melius faceret: verumtamen usque ad novem uncias modis omnibus
eis relinquat, cognoscens quia vel si reliquerit minus, a lege eis omnino
usque ad novem uncias supplenda erit substantia; illi vero, si quidem
desideraverint, et curiales efficiantur. Quodsi quidam voluerint, quidam
autem recusaverint, ad eos qui elegerint recusantium veniant partes;
quodsi omnes recusaverint, tunc tamquam si nullus filius sit taliter
ad curiam veniant omnes novem unciae. |
CAPUT II. |
Quodsi
ille quidem tacuerit, filiorum autem legitimorum ei procreatio non fuerit,
tunc quarta pars ad heredes qui sine scriptura sunt veniat, naturales
autem filii, si voluerint se offerre curiae, recipiantur secundum quod
voluerint, sive omnes sive quidam ex eis, modis omnibus novem unciis
substantiae ad <eos vel> eum, qui curiae se dederit, devolutis. 1. Quodsi ex ancilla ei progeniti fuerint, deinde ipse eos manumiserit aut dum superest aut in testamento, et obtulerit eos, et isti suscipiantur et sint curiales secundum quod testator voluit aut secundum quod ipsorum desiderium fecit dantium se in curiam, accepturi secundum quod dictum est novem uncias. Ubique enim volumus, sive testatus fuerit sive non testatus decesserit, eos qui ad curiam venerint novem uncias accipere. Quodsi manumiserit quidem tantummodo, non tamen obtulerit, illi autem etiam taliter voluerint aut unus aut quidem ex eis ad curiam venire, et tunc novem unciae ei vel eis qui in curia sunt secundum virilem partem dentur. Quodsi nullus naturalium voluerit, aut datus non fuerit, tunc novem uncias curia percipiat. |
CAPUT III. |
Quodsi
legitimorum filiorum fuerit pater, tunc res decernenda est, utrum tantummodo
masculi an tantummodo feminae an certe permixti sexus sint, quatinus
lex undique perfectionem habeat et curiae utilitatem. Si ergo masculi
tantummodo ei fuerint filii, vel nepotes forsan masculi ex praedefuncto
filio, novem uncias in omnes filios sicut voluerit dividat, sic tamen
ut in nullo diminuatur lex quae de inofficiosis legitur testamentis,
nisi forte ingratitudinis modus hoc fecerit: neque enim quae in his
positae sunt leges omnino destruimus. Illo omnimodo custodito ut novem
unciae inter non ingratos filios dividantur, et secundum hoc unusquisque
subeat curiae paternae functionem secundum quantum eis pater diviserit
substantiam, tribus unciis tantummodo paternae derelictis voluntati,
ubi eas pervenire voluerit, sive ad filios sive ad alium. |
CAPUT IV. |
Quodsi
omnes feminae fuerint, si quidem eiusdem civitatis nuptae fuerint curialibus,
licebit patri, si quidem nuptae fuerint sicut dictum est curialibus,
dividere inter eas omnem substantiam aut certe novem uncias secundum
quomodo voluerit, respiciens et hic legem quae de successionibus sine
scriptura disposuit. Quodsi quaedam ex eis nuptae sunt curialibus, quaedam
non, his talibus quidem novem unciae omnino relinquantur a patre curialium
uxoribus, divisis et his secundum quod pater voluerit, residuum autem
eis quae non curialibus propriae patriae nuptae <sunt>, vel certe
aliis, procul dubio legitima portione et eis omnino reservanda. Quodsi
necdum nuptae sint, tunc sub tali definitione scribendum est de his
aut quandam aut quasdam ex eis in novem unciis esse heredes, quatinus
omnimodo nubant eiusdem civitatis curialibus. Quodsi hoc non voluerit,
aut ipse quidem scripserit, illae vero non pertulerint, novem unciae
quidem ad curiam civitatis veniant, tres autem unciae tantummodo inter
omnes secundum quem lex vult dividantur modum, deductis in ratione etiam
dotibus earum. |
CAPUT V. |
Quodsi
masculi et feminae fuerint, masculi quidem omnimodo substantiae mediam
habeant portionem, feminae vero residuam mediam, non integram quidem:
dabunt namque ipsae quartam partem curialibus fratribus, si tamen non
fuerint curialium uxores omnes aut quaedam ex eis. Quodsi ad tales pervenerint
nuptias et curialibus propriae <patriae> fuerint sociatae, tunc
liberabuntur a quarta curiae, utpote quae videntur et ipsae per viros
suos donec supersunt esse participes functionum. Haec nos sancire oportere
aestimavimus, non quo auferamus hominibus propriarum rerum dispensationem,
sed ut civitates non in integrum desolatae curiae remanerent neque adinventionibus
quibusdam forsan et impiis deminuerentur curiae. Denique cognovimus
quosdam interdictas lege contrahere nuptias, ut ex hoc non legitimi,
sed naturales filii procreentur, et ipsis revera utpote extraneis relinquere
et sic fraudare curiam debita facultate. |
CAPUT VI. |
Sed
et illud etiam ex ipso reperimus experimento quod adversus curiam fit:
multi quasi dicentes aut sacri aerarii aut vicaneorum aut purpurariae
aut alterius cuiusdam esse condicionis alterum suorum parentium se temptant
coniungere aut sacri aerarii aut vicaneorum vel purpurariae aut alteri
cuicumque condicioni et curiam evitare. Sancimus itaque nullam esse
talem artem adversus publicum, sed omnino, sive ex sacri aerarii matre
sive ex purpuraria sive ex vicanea nati fuerint filii curiali, condicionem
curiae obtinere. Curiales namque pauciores ubique nostra in republica
sunt, sacri autem aerarii et vicanei et purpurarii in multitudine effusi
sunt; deinde est congruens magis ampliare curias civitatum in paucis
corporibus angustatas quam multitudinem multitudini adicere. Quodsi
quidam nomine propriae matris, tamquam quae sacri aerarii vel purpurariae
aut vicaneae condicionis <sit>, se subtrahere a curiae condicione
temptaverunt vel temptaverint, a nuper praeterita decima indictione
et ipsa, ea quae secundum hunc acta sunt modum sive a nostra aula sive
aliunde vacua et invalida sint, et hos tales curiales de cetero esse
sancimus. Nam si quid actum est ante decimam indictionem, hoc firmum
et in sua fortitudine permanere volumus. Excepimus autem ab hac nostra divina constitutione Theodosium et eius fratres, et filios Iohannis qui cognomen habuit Sexcon, qui se in sacri aerarii condicionem permutaverunt, licet de curialibus essent patribus, et omne quicquid actum est in eorum liberatione destruimus. Nihil enim eorum quae elicuerunt frui volumus, sed curiales esse et quae curialium sunt agere et ad functiones curiae respicere, nihil, sicut praelocuti sumus. eis prodesse possibile, etsi quid elicitum eis est sive ex nostro palatio sive aliunde. |
<Epilogus>
Quae igitur visa sunt nobis et ad utilitatem civitatum et curiarum complacuerunt
et quae per hanc indicantur legem, tua excellentia et custodire et operi
tradere festinet; inminente poena XX librarum auri adversus eum qui
hanc legem nostram praevaricare praesumpserit. Dat. XV. kal. Mart. CP. Belisario v. c. cons. |
|