~  NOV. XXXVII  ~
  
DE AFRICANA ECCLESIA.
  
( AD 535 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Idem A. Salomoni pp. Africae.
     Venerabilem ecclesiam nostrae Carthaginis Iustinianae ceterasque omnes Africanae dioeceseos sacrosanctas ecclesias imperialibus beneficiis relevare noctu dieque festinamus, <ut>, postquam nostrae reipublicae, per dei praesidium a tyrannis abreptae, sociatae sunt, nostras etiam sentiant liberalitates.
     1. Cum igitur Reparatus vir sanctissimus sacerdos eiusdem nostrae Carthaginis Iustinianae, qui venerando concilio totius Africae sanctissimarum ecclesiarum praeesse dignoscitur, una cum ceteris eiusdem provinciae reverentissimis episcopis litteris propriis per Theodorum virum religiosum diaconum et responsalem eiusdem venerabilis ecclesiae civitatis Carthaginis Iustinianae destinatis nostram deprecati sunt maiestatem possessiones ecclesiarum totius Africani tractus tyrannico quidem tempore ablatas eis, post victorias autem caelesti praesidio nobis <contra> Uuandalos praestitas per nostri numinis piam dispositionem eis redditas, salva in quocumque loco constituta videlicet tributorum solutione, firmiter possidere secundum legis tenorem quae iam super hac causa promulgata est, petitionibus eorum prono libentique animo duximus annuendum.
     2. Ideoque iubemus sublimitatem tuam suis disponere praeceptionibus, ut praedictas possessiones, salva prout dictum est tributorum ratione, venerabiles ecclesiae tam nostrae Carthaginis Iustinianae quam omnium civitatum Africanae dioeceseos firmiter possideant et sine ulla concussione, a nullo penitus abstrahendas.
     3. Si quas autem alias possessiones sive domus sive ecclesiarum ornamenta apud aliquos vel Arianos vel paganos vel alias quaslibet personas detineri probatum fuerit, ea quoque omnimodo sine aliqua dilatione avelli et sacrosanctis ecclesiis orthodoxae fidei adsignari, nulla prolixitate temporis his qui easdem res inique detinent uti concedendis, sed earum restitutionem omni explosa machinatione facere compellendis, quia non patimur sacratissima vasa vel ornamenta venerabilium ecclesiarum aut alias possessiones apud paganos vel alias personas detineri; et lex quae nobis antea prolata est sat abundeque huiusmodi capitulo consultum fecit.
     4. Alterius etiam nostrae constitutionis praerogativa, quam pro ecclesiasticis fecimus rebus et possessionibus, Africae quoque venerabiles ecclesias perpotiri censemus, et secundum eius tenorem licentiam eis damus res proprias et possessiones recuperandi a quacumque persona per provinciam occupatas, ut possint quicquid ad eas pertinens ablatum est vel fuerit ab iniquis detentatoribus vindicare.
     5. Curae autem erit tuae sublimitati, quatenus neque Arianis neque Donatistis nec Iudaeis nec aliis qui orthodoxam religionem minime colere noscuntur aliqua detur communio penitus ad ecclesiasticos ritus, sed omnimodo excludantur a sacris et templis nefandi, et nulla eis licentia concedatur penitus ordinare vel episcopos vel clericos aut baptizare quascumque personas et ad suum furorem trahere, quia huiusmodi sectae non solum a nobis, sed etiam ab anterioribus legibus condemnatae sunt et a sceleratissimis nec non inquinatis coluntur hominibus.
     6. Omnes autem haereticos secundum leges nostras quas imposuimus publicis actibus amoveri, et nihil penitus publicum gerere concedantur haeretici nec aliquam administrationem quibuslibet subire ambitionibus, ne videantur haeretici constituti orthodoxis imperare, cum sufficit eis vivere, non etiam sibi aliquam auctoritatem vindicare et ex hac orthodoxos homines et dei omnipotentis rectissimos cultores quibusdam afficere detrimentis.
     7. Rebaptizatos autem militiam quidem habere nullo modo concedimus, paenitentiam autem eorum, si ad orthodoxam fidem mente purissima venire maluerint, non respuimus, sed damus eis licentiam hoc faciendi, quia et deo omnipotenti nihil ita est acceptabile ut peccantium paenitentia. Iudaeis insuper denegamus servos habere Christianos, quod et legibus anterioribus cavetur et nobis cordi est illibatum custodire, ut neque servos orthodoxae religionis habeant neque, si forte catechumenos accipiant, eos audeant circumcidere.
     8. Sed neque synagogas eorum stare concedimus, sed ad ecclesiarum figuram eas volumus reformari. Neque enim Iudaeos neque paganos neque Donatistas neque Arianos neque alios quoscumque haereticos vel speluncas habere vel quaedam quasi ritu ecclesiastico facere patimur, cum hominibus impiis sacra peragenda permittere satis absurdum est.
     9. Privilegia insuper sacrosanctae ecclesiae nostrae Carthaginis Iustinianae omnia condonamus quae metropolitanae civitates et earum antistites habere noscuntur, quae etiam Codici nostro in primo eius libro segregata sacrosanctis ecclesiis suum honorem praestare noscuntur: ut civitas quam nostri numinis cognomine decorandam esse perspeximus imperialibus etiam privilegiis exornata florescat.
     10. Confugas etiam, qui ad venerabiles ecclesias et earum fines convolare festinant et suae saluti prospicere, nulli penitus licere sacrilegis manibus ab his abstrahere, sed eos venerabilibus locis debita reverentia perpotiri, nisi tamen homicidae sint vel virginum raptores aut Christianae fidei violatores: illos etenim qui talia facinora committunt nullis esse dignos privilegiis quis non confiteatur? cum non potest sacrosancta ecclesia et homines iniquos adiuvare et hominibus laesis suum adiutorium praestare.
     11. Sin quid praeterea sacrosanctae ecclesiae saepe dictae nostrae Carthaginis Iustinianae vel aliis venerabilibus ecclesiis Africanae dioeceseos a quacumque persona pro suae salute animae oblatum est vel fuerit quocumque modo legitimo seu in possessionibus seu in aliis quibuslibet speciebus, et hoc apud easdem venerabiles ecclesias manere firme, nullius iniquis manibus abstrahendum, cum homines qui tam laudabiles tamque deo acceptabiles actus et pias facere oblationes deproperant satis et nos laudamus et dei caelestis remuneratur clementia.
     12. Haec igitur omnia quae ad honorem sacrosanctarum dedimus ecclesiarum totius Africanae dioeceseos per praesentem piissimam et in perpetuum valituram legem, quam omnipotenti deo dedicandam esse perspeximus, sublimitas tua cognoscens firma illibataque custodire festinet et omnibus prout solitum est manifestare edictis ubique proponendis, ut nostra iussa summae pietatis rationem habentia ex omni parte inmutilata serventur; temeratoribus eorum poena decem librarum auri subdendis, aliaque gravissima nostri numinis indignatione plectendis omnibus qui nostram dispositionem quocumque modo vel tempore violare temptaverint vel violare concesserint.
     Dat. kal. Aug. CP. Belisario v. c. cons.
 

  
►  
Sources : Auth. XXXIX ; Ep. Theod. 37 ; Ath. 2, 6.