~ NOV.
XXXVI ~ UT HI QUI IN AFRICA SUNT INTRA QUINQUENNIUM COMPETENTES SIBI RES USQUE AD CERTUM GRADUM DEBEANT VINDICARE. ( AD 535 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Idem A. Salomoni pp. Africae. |
Omne
infinitum et perperam effusum merito et incivile et incompositum esse
credentes certis finibus nostras actiones limitare censemus. Nuper itaque
in Africa nostra, quam deus Romanae dicioni nostris vigiliis subiugavit,
sacram pragmaticam sanctionem promulgavimus, ut omnes quae iam Uuandalicis
temporibus amiserunt ea possint a detentatoribus iniustis tam abstrahere
quam sibimet vindicare, et quinquennale spatium statuimus intra quod
liceret hoc facere. Quam sanctionem in suo quidem robore manere volumus,
sed cum certo moderamine certaque definitione, ut non liceat Afris tam
prolixa annositate elapsa et antiquis generibus paene deletis calumnias
veteres resuscitate et invicem sibi molestias ingerere et in tanta pace
bella gerere intestina. 1. Per hanc itaque legem sancimus, si quis praetendat res vel ad se vel ad patrem suum vel ad avum pertinere et inique contra leges nostras ab aliis detineri, posse eas recuperare, scilicet antea legi cognitis probationibus praestitis, vel ab instrumentis legitimis recitandis vel a testibus idoneis educendis et quorum gravitas iudicibus acceptabilis sit, videlicet cognitionali certamine agitato: et extendi hanc nostram constitutionem tantummodo ad patres et avos, non autem ad alium gradum superiorem. 2. Et hoc in utrumque videlicet sexum sancimus, ut quod suum vel ad patrem vel matrem vel avum vel aviam quisque eius masculus sive femina pertinuisse ostenderit, hoc ab iniustis detentatoribus abstrahat, ulteriore requisitione penitus quiescente, <ne> quis proavum suum vel abavum vel atavum, vel proaviam vel abaviam vel ataviam inducens miserae posteritati calumniae cumulum ingerat. Hocque et in transversa linea observari praecipimus, ut usque ad tertium gradum tantummodo stetur, id est ad fratres et germanas, ad patruos et amitas, et avunculos et materteras, non autem ad alios superiores agnationis seu cognationis gradus. 3. Et si quis huiusmodi quaestionem deferre sit paratus, non alibi, sed ad iudicium sublimitatis tuae vel praesidum provinciarum et insularum stricto iudicio celebrato huiusmodi praebeat probationes, et non ex una parte neque in aliis provinciis vel in hac florentissima civitate, sed tantummodo in Africa dioecesi, praesentibus adversariis suis, et tunc mereat nostri numinis nostraeque constitutionis auxilium. 4. De fide enim generis probationes praestari ex una parte nullo concedimus modo, et si quis huiusmodi acta ostenderit quasi in hac florentissima civitate confecta vel in alio loco, ea non esse audienda censemus, licet antea hoc fuerit permissum. Inventa etenim circa tales requisitiones summa calliditate respuendas esse huiusmodi concinnitates sancimus, ne dum sua reddere cuidam cupimus, alienas ei substantias dolose accipere concedimus. 5. Rerum autem requisitionem secundum antelatum modum apud sublimitatem tuam vel praesides provinciarum intra definitum tempus nostrae sanctioni fieri volumus, id est in quinquennium, anno qui iam transactus est ex prioris pragmaticae sanctionis editione in quinquennium computando, ut actor reliquum habeat quadriennium ad huiusmodi inquisitionem, scilicet si temporis computatio legitimas exceptiones excedit. Huiusmodi enim quadriennii metas praeterire nullo patimur modo, ne immortalis fiat iudiciorum completus. 6. Quae igitur pro securitate Africae mea sanxit aeternitas, haec sublimitas tua per edicta sua in omnem Africanum tractum proponenda manifestare cunctis civibus Africanis deproperet, ut omnes quod in transactis annis observari oporteat scientes hoc observare festinent. De cetero enim si quis casus talis emerserit, successiones omnes et temporales cursus sic procedere disponimus quemadmodum in omnibus terris nostro orbe inclusis sacratissima iura disponunt, et sint et descendentium et ascendentium et ab utroque latere venientium gradus omnes et temporales cursus intacti, quemadmodum generales nostri numinis leges eos omnibus tradiderunt. |
Dat.
kal. Ian. CP. Belisario v. c. cons. |
|