~ NOV.
XXXIV ~ NULLUM CREDENTEM AGRICOLAE TENERE ILLIUS TERRAM, ET QUANTAM DEBEAT USURAM DARE. ( AD 535 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Idem A. Agerochio v. c. praesidi Haemimontis. |
Rem
duram atque inhumanam et quae ultra omnem impietatem et avaritiam fit
perspeximus lege saluberrima sanare et communem omnibus deponere medicinam
non tantum in praesentis necessitatis tempore, sed etiam in omni aevo
futuro. Venit enim ad nostras aures quosdam in Mysia secunda provincia
quam administras avare temporum necessitate captata ad quosdam feneraticios
fecisse contractus, et paucam mensuram fructuum dantes totas terrulas
eorum abstraxisse, et ex hac causa quosdam colonorum fugae latebras
petisse, alios fame esse necatos, et tristissimam pestem homines invasisse
incursione barbarica non minorem. |
CAPUT I. |
Sancimus
itaque omnes huiusmodi creditores, quantumcumque modum vel tritici vel
hordei vel aliae speciei quae in fructus aridos est dederint, hoc reddito
in praesenti cum parte modii octava pro singulo modio in unoquoque anno
praestanda terrulas colonis restituere; nemine penitus eorum audente
terrulas detinere sub occasione feneraticiae cautionis, sive in scriptis
sive sine scriptis credita sunt contracta; si autem pecunias dedit,
nihil amplius quam unam siliquam pro singulo solido annuam praestare.
Et hanc saluberrimam legem in omnes extendimus, ex praesenti quidem
tempore initium accipientem, in omne autem aevum modis omnibus observandam,
ut si quando fuerit vel triticum vel hordeum feneratum vel alii aridi
fructus, creditores tam quod dederunt accipientes quam pro usuris octavam
modii partem annuam pro singulis modiis, vel siliquam pro singulo solido
(et secundum hunc modum in quantum fenus permanserit) percipientes,
sive terrulas sive aliud pignus acceperunt, boves forte vel pecora vel
mancipia, haec modis omnibus reddere; et hanc legem communem omnibus
esse, humanitate et pietate gaudentem et omnibus egenis consulentem
et creditoribus mediocre solarium adferentem. |
<Epilogus>
Haec igitur quae a nobis statuta sunt claritas tua in omni provincia
quae tuo moderamine gubernatur observare festinet: scituris omnibus
creditoribus quod, si aliquid praeter haec commiserint, exactione cadant,
et cui fenus ablatum est hoc habebit solarium, ut ipse quidem securus
degat, avarum autem creditorem videat in suis pecuniis patientem iacturam. Dat. XVII. k. Iul. CP. Belisario v. c. cons. |
|