~ NOV.
XXXIII ~ UT NULLUS MUTUANS AGRICOLAE TENEAT EIUS TERRAM. ( AD 535 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Idem A. Dominico viro illustri praefecto praetorio per Illyricum. |
Propter
avaritiam creditorum, qui angustia temporum abutentes terrulas infelicium
agrestium sibi adquirunt pro pauco frumento omnem illorum substantiam
retinentes, legem posuimus, quam primo quidem in Thraciam et totas eius
provincias, in praesenti autem in Illyricianas patrias direximus. Cuius
exemplarium subdi etiam praesenti legi praecipimus, ut ne privati quidem
homines putent legem contra se solummodo esse positam, milites autem
altiore nitentes fastigio legem contra se non esse prolatam existiment.
Ut igitur et tua magnitudo sciat, quod communis lex posita est et provincialibus
et militibus et omni cingulo, nulla excusatione cuidam competente, ideo
et ad tuam sublimitatem praesentem legem destinavimus, scituris militibus
qui praesenti legi non esse oboediendum existiment, quod cingulo denudati
inter privatos habeantur, poenis quas in anteriore lege posuimus prius
nihilominus subiugandi. Dat. XVII. k. Iul. CP. Belisario v. c. cons. |
|