~ NOV.
XXXII ~ NE QUIS MUTUUM DANS AGRICOLAE TENEAT ILLIUS TERRAM, ET QUANTAM USURAM AB AGRICOLIS ACCIPERE. DEBEANT. ( AD 535 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Translated from the Greek ~ |
Imp. Iustinianus Augustus Agerochio clarissimo praesidi Haemimonti Thraciae. |
Praefatio.
Rem gravem et quae ultra omnem impietatem et avaritiam fit lege communi
sanare visum est, quae non solum in praesenti necessitate, sed etiam
in omne futurum tempus exerceri possit. Novimus enim quosdam in provincia
cui praees opportunitate frugum sterilitatis captata fenus cum quibusdam
exercere et minima fructuum mensura mutuo data pro ea omnem eorum terram
auferre ausos esse, adeo ut colonorum alii aufugerint, alii fame perierint,
et gravis pestis evaserit barbarorum incursione nequaquam minor. |
I. Sancimus
igitur omnes qui quantamcumque mensuram aridorum qualescumque sunt fructuum
mutuum dederint, ea recepta sine ulla accessione terrulas agricolis
reddere, nec quemquam audere terram detinere sub praetextu dicti mutui,
sive id scriptis sive sine scriptis factum est : sed si quidem
fructus mutuo dati sint, octavam modii partem pro singulis modiis per
integrum annum percipere, sin autem pecunia credita sit, usurae nomine
pro singulis solidis singulas siliquas annuas. In posterum vero creditores
octava modii parte pro singulis modiis in annum unum (aut quamdiu mutuum
manet, secundum hanc proportionem) vel siliqua contentos omnino reddere.
sive terram sive aliud quid, veluti boves vel oves vel mancipia pignori
acceperint. Et hanc legem omnibus communem esse humanam simul et piam
quaeque tam necessitati egentium medeatur quam creditoribus mediocre
solacium afferat. |
Epilogus.
Quae igitur nobis placuerunt tua claritas operi effectuique tradere
studeat : sciatque creditor, si quid contra haec agere ausus sit,
exactione se privatum iri, atque eum qui acceperit ac deinde iniuriam
passus sit hoc solacium habiturum esse, ut ipse quidem liberetur negotiis,
creditorem vero in suis rebus iacturam facere videat. |
Dat.
XVII. k. Iul. CP. Belisario v. c. cons. |
|