~ NOV.
XXXI ~ DE DISPOSITIONE QUATTUOR ADMINISTRATIONUM ARMENIAE. ( AD 536 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Imp. Iustinianus Aug. Iohanni pp. |
<Praefatio> Ea
quae frustra posita sunt et effuse si ad competentem veniant ordinem
et disponantur bene, aliae pro aliis causae videntur, meliores ex peioribus,
ex indecoris ornatae, dispositae et discretae ex inordinatis prius atque
confusis. Hoc et super Armeniorum regione commissum invenientes aestimavimus
oportere in unam congruentiam deputare eam et ex disciplina robur ei
dare competens ordinemque imponere decentem. |
CAPUT I. |
Itaque
quattuor fecimus Armenias, aliam quidem interiorem, cuius metropolis
piae nostrae appellationis cognomine decorata est, primitus Bazane sive
Leontopolis nuncupata: quam etiam proconsularitate honoravimus, cui
Acacius praefuit magnificus, spectabilemque, declarantes administrationem
et omnia dantes ei quae competens est proconsularitatem habere. Stola
quoque eam decoravimus proconsulis et omnia quae haec sequuntur habere
disposuimus, et urbes ei dedimus Theodosiopolim, quam etiam prius habuit,
et Satalam et Nicopolim et Coloniam ex prima, dudum Armenia nuncupata
sumentes Trapezuntaque et Cerasuntem ex Ponto dudum Polemoniaco nuncupato,
secernentes earum alias quidem a clarissimo provinciae iudice, alias
autem a spectabili moderatore, septem civitatibus totam provinciam statuentes
et quodammodo confinium est earum. 1. Secundam vero ordinavimus Armeniam prius Prusam nuncupatam, cui praeest Sebastiopolis, ei tribuentes et Sebastiopolitarum quam etiam prius habuit, insuper et Comana ex appellato pridem Polemoniaco Ponto et Zelam ex Helenoponto nec non et Bersam, ut in quinque civitatibus sit provincia haec, et administrationem praesidalem existentem relinquentes in priori figura et iudicem eius nullo decorantes nomine potiori, sed quod prius habuit hoc ei relinquentes. 2. Ad haec autem tertiam Armeniam constituimus, prius et secundam, cui praeest Melitene civitas antiqua, civitas mediocris, in bona terra et aere posita nec procul distans a fluctibus Euphratae. Hanc aestimavimus oportere in praesenti augere et in spectabilium mutare figuram, iudicemque eius Iustinianum nominare comitem, et dare ei et pro annonis solidos septingentos et eius assessori solidos septuaginta duo officioque eius solidos numero trecentos sexaginta, et omnia habere quae talium propria sunt sedium; et pridem nominatos officiales omnia quidem agere quaecumque et prius, et maxime circa publicam exactionem vacare, in comitianorum vero appellationem mutari, omnibus eis ita servandis sicut dum officiales sunt constituti. Civitates autem subcumbere quidem ei tam Arcam et Arabissum quam Ariarathiam et Comana altera (vocant autem eam etiam Crisin) et Cucusson, quas et prius habuit in sex urbibus constituta. 3. Statuimus autem et quartam Armeniam, quae prius non in provinciae iacebat imagine, sed et gentium erat et diversorum complicita barbaricorum nominum, Zopanene et Anzitene vel Zopene et Asathenia et Balbitene appellata et sub satrapis constituta: administrationis autem hoc nomen erat neque Romanae neque nostrorum progenitorum, sed ex alia republica introductum. Et illam igitur administrationis civilis schemate decoravimus, et iudicem civilem statuentes et civitatem ei Maripolitanorum et Citharizon dantes castrum. Et haec autem inter ordinariarum constituta <est> figuram, consularia a nobis facta. Quocirca quattuor Armeniis existentibus duas quidem esse spectabiles, eam quae proconsulis et eam quae comitis <est>, et proconsulem quidem esse primae praesidentem Armeniae, comitem vero tertiae, secundae autem et quartae ordinarios esse. Et quoniam hoc nobis studii est, ut usque ad quingentorum solidorum appellationes non ad hanc referantur felicissimam civitatem, sed ad vicinos spectabiles iudices, et hoc disponimus, ut iudici quidem primae Armeniae, hoc est proconsuli, ex secunda Armenia appellationes deferantur, hoc est secundum Sebastiam, tertiae vero Armeniae comiti, secundum Melitenem dicimus, ex quarta Armenia appellationes usque ad memoratam competant quantitatem. |
CAPUT II. |
His
igitur sic a nobis ordinatis illud quoque determinare iustum ad haec
putamus, ut praeponamus tertiae Armeniae virum nobilem et qui ministravit
nobis iam et dignum fastigio cinguli et figurae. Invenientes igitur
Thomam magnificentissimum qui iam quidem administrationes in Armeniorum
egit provincia, et in aliis quoque virum optimum et qui integre nobis
ministravit et ministrat, hunc in administrationis huius constituimus
regimine, ut interim quidem provinciae isti praesideat secundum dictam
a nobis figuram, provideat autem etiam aliorum quaecumque ei per sacra
iniunxerimus commonitoria sive in provincia quam commisimus sive etiam
in aliis; quod et egimus sacra ad eum facientes commonitoria de multis
et diversis actibus, quos eum etiam in alia provincia competit ad effectum
perducere. 1. Quae tamen de sacerdotiis sunt, sicut saepe diximus, manere secundum prius volumus schema in nullo neque de metropolico iure neque de ordinationibus causa mutata aut innovata, sed his qui prius ordinabant etiam nunc habentibus ordinationis potestatem, et prioribus metropolitis in suo manentibus ordine, ut nihil quantum ad has innovatum sit. |
CAPUT III. |
Illud
quoque palam est ut, quia tertiae Armeniae comitem non civilium solum,
sed etiam militarium fecimus iudicem, necessario habeat et milites in
ea provincia collocatos sibi subiectos, licentiam habens, sicut militaribus
iudicibus conceditur, et ad nomen vocare eos et requirere et providere
annonis eorum et exequi quae contra eos sunt, si laeserint, et neque
permittere milites nocere subiectis; si tamen aliquid egerint et vehementius,
etiam criminales audire causas, si militares sint, et omnia agere quaecumque
militaribus dedimus iudicibus. Et sicut Isauriae comiti et Pacatianae
Phrygiae nec non et praetoribus Lycaoniae et Pisidiae et Thraciae et
militarem manum subdidimus, ei et ipsi non solum esse civilium causarum
ordinem, sed etiam militarium potestatem et cingulum, et esse honoratum
eum militibus et privatis, iubentem cunctaque agentem, utpote uno cingulo
existente; et unam ponere providentiam, ut nullum crimen in provincia
committatur, castigationibus subdere competentibus. Hac igitur potestate
non privamus penitus eum, in nulla persona quae in provincia sunt, sive
privata seu militari sive aerarii: unam enim et continuam pacem in omnibus
subiectis nostris servari volumus, non differentia personarum contra
leges introducentes contemptum. |
<Epilogus>
Quae igitur placuerunt nobis, tua celsitudo secundum quattuor Armeniarum
dispositionem, et maxime secundum tertiae cuius occasione praesentem
sacram fecimus legem, nunc et futuro omni tempore custodiri festinet,
omnibus agentibus et inscribentibus secundum particulares dispositiones
sedibus tuis, quaecumque dari annis singulis ordinavimus. Dat. XV. kal. April. CP. p. c. Belisarii v. c. |
|