~  NOV. XXX  ~
  
DE PROCONSULE CAPPADOCIAE.
  
( AD 536 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Imp. Iustinianus Aug. Iohanni pp.
     <Praefatio> Quantum sit Cappadocium nomen et gens, et quomodo principio ut adquireretur causas praebuit Romanis, antiquae multiscientiae non ignoraverunt amatores. Ponto namque paene omni praeerat, et viri nominatissimi et sollicitudine digni Romanis facti magna, inde floruerunt. Terraque eis plurima et mirabilis et ita placens imperio, ut et administrationem statueret illinc possessionibus propriam, Ponticae administrationis non minorem, magis autem etiam potiorem. Populosa enim consistit et urbem praebet magnam amantissimi Caesaris nobis cognominem, qui dedit principium bonum quae nostra est monarchiae, per quem in omnibus terrae gentibus nominatissimum est Caesaris nomen et quo nos pro alio quodam imperialium signorum nobilitamur.
CAPUT I.
     Hanc provinciam traditam (parva satis nobis visa est quam decet indigna), proinde etiam tumultuantem eam semper et adversus institutam nostris domibus videmus administrationem. Et divisa quae civitatis sunt, et aliquid quidem eius aerarii est, liberale autem vocant aliud : et una quidem est civitas muro, duplex autem voluntatibus, ut et seditionum occasiones et ad malum homines sollicitari ex ea sit ut putamus occasione. Quam perimentes fortitudinem simul et unanimitatem causae dabimus, qua numquam nihil in hominibus fiet melius.
     1. Aliis itaque administrationibus, quas nuper in Pisidiis et Lycaonibus et Thracibus constituimus, ex duplici quodam conventu figura et collectio consistit, hanc autem maiori ornare volentes figura triplicem imponimus potestatem ei. Qui enim in hoc est cingulo praeerit quidem simul et civili omni officio, praeerit autem et militibus, et qui in memorata provincia et qui in aliis regionibus Ponticae diocesis collocati sunt, in quibus aerarii praedia consistunt, ac si militaris hoc ipso esset iudex. Dabimus autem ei et aerarii praeesse hominibus, et omnes quanticumque pridem comitiani officii sunt (et summarii dicimus et si quid tale aliud est), obaudient ei. Et trinum erit quoddam schema colligens ei cingulum; ipse namque civilis iudex erit et militaris et aerarii praeerit rebus, ministrante utroque ei officio et comitiano, quod etiam propria aget et nihil communicabit civili officio, et clarissimi provinciae iudicis. Totum vero proconsularium et fieri et vocari volumus, officio quidem unam habente appellationem (proconsulariam dicimus), quae vero propria sunt, divise agente et quod pridem comitiano et quod pridem civili, ut civile quidem diligentiam adhibere fiscalium et civilium quaecumque eidem competere olim novimus, pridem vero comitianum officium praeesse imperialium rerum gubernationi et exactionem facere secundum quod nunc explanabimus schema.
CAPUT II.
     Tutorum vero et tracteutarum nomen neque esse penitus volumus, ad prisca respicientes exempla et plurimam eorum calumniam quam miseris inferebant collatoribus. Nominari autem volumus per <domum> unamquamque periculo totius comitiani officii et tredecim priorum, quos scilicet magistros primos et secundos vocant, alios post illos continuo respondentes tredecim, unum, sicut dictum est, per domum unamquamque; hos autem qui post priores tredecim sunt facere exactionem et salvare quae eius sunt fisco, providere autem et securitati collatorum, quatinus a nullo ullam sustineant laesionem, scientes quia hinc accedens damnum collatoribus multo amplius eorum respiciet facultatem, utpote etiam [a] periculo eis inferendo totius fiscalis exactionis. Nihil autem praebere penitus neque eos, qui dudum priores vocabantur et secundi magistri, neque quos post eos tredecim sancivimus exactionem fiscalium celebrare neque alium comitiani officii [quo] per tempus spectabili proconsuli occasione denominationis aut alterius cuiuslibet causae, tantum quinquagenis solidis ab unoquoque tredecim exactorum prioribus tredecim magistris praebendis.
CAPUT III.
     Ipsos autem exactores nihil accipere amplius a colonis aut omnino a sustinentibus per eos exactionem circa quam continetur formis Nicetae magnificae memoriae et quae definita sunt exactoribus; non valentibus eis fingere nomina et pro nominibus istis inferre damna salutationum causa aut tracteuticorum aut alterius cuiuslibet occasionis sive quasi ad consuetudinem aliquam relatae sive ad quamcumque calumniam. His enim omnibus liberos nostros subiectos servari volumus: maxime namque eos liberos onere quod per tempus praebent tracteutis minuere et quod circa fiscum et circa propria faciunt pabula; sed vel si qua forma fuit volens praebere aliquid tracteutis aut longa consuetudo, etiam hanc perimemus. Ipsum enim tracteutae abscidentes nomen et omne quod in eo competit rite simul auferimus, hanc specialem munificentiam nostris collatoribus dantes. Si quis autem praesumpserit exactorum aliud quicquam accipere citra quae definita sunt forma Nicetae beatissimi (haec enim sola accipere permittimus eis), sciat et militia et substantia se casurum sua.
CAPUT IV.
     Quia vero possibile est inter tredecim exactores, quoniam per gradum ad hoc accedere officium eos sancivimus, non esse ad causam opportunum, manere quidem ei etiam sic ex gradu provectum sinimus, sancimus autem tredecim priores magistros nec non et sequentes alium quempiam adiutorem ei denominare periculo proprio <et> existentium eis rerum, qui causa utatur competenter, ut nec publico noceatur propter invalitudinem illius neque ille cadat temporis gradusque solacio; periculo quippe tredecim magistrorum et aliorum qui post eos sunt adiutoris eius qui non ad hoc opportunus est ordinatione facienda, sicut dictum est. Et magnam nobis fiscalium exactores debent gratiam profiteri liberantibus eos plurimis illis damnis, quae prius magistris praebebant et per tempus spectabili comiti et eius officio. Propter hoc enim eos his omnibus liberavimus, ut nec ipsi subiectis noceant nec occasiones illas, quae ad calumniam excogitabant introita et alia denominantes, agricolarum destruant vitam, sed solis contenti quae praebentur exactoribus secundum formam Nicetae clarae memoriae aliis omnibus abstineant.
CAPUT V.
     Ipsi quoque spectabili proconsuli similiter omnium erit cura, sive sit aliquid civile sive ad militarem administrationem sive ad aerarii potestatem respiciens, et nullius neglegat omnium, quoniam et maiorem aliorum iudicem dare loco volumus. Cum enim solitum fuerit antiquitus Romanis provincias adsignare aut factis consulibus aut pro illis missis quos proconsules vocabant, propterea et Cappadocorum magistratum proconsularem esse volumus: quo Romani prius in Africa cingulum ornaverunt, quem nos nunc tantum auximus, ut accipiens eum gloriosissimis praefectis sacrorum nostrorum praetoriorum connumeretur. Voceturque huius rector patria voce proconsul Iustinianus Cappadociae, ut et magistratus habeat quod suum est et qui praesidet cingulo connominetur causae. Suscipiet enim qui cingulum obtinet talem habitum facile; nam et plurimam habet potestatem, extensam occasione aerariae possessionis et ad loca alia, et omnino erit decora tantis praesidens rebus et hominibus, et disponet facilius omnia, militari sibi coniuncta virtute. Civilia siquidem agit secundum consuetudinem, militaribus autem praeerit facile, utpote et illis subiacentibus ei.
     1. Intendat itaque maxime mentem aerariarum gubernationi causarum, quae in tam pessimam et undique cauponaticiam dilapsae sunt mercationem, ut nullo digna paene consistat. Tanta namque didicimus delinqui in provincia quanta vix viro maximo erunt ad sanationem facilia. Potentium enim conductores possessionum, sed iam etiam erubescimus dicere cum quanta capiuntur absurditate, et quia clientes eis observant et multitudo hominum inportabilis sequitur, et latrocinantur universi impudenter; et miramur, quomodo hactenus illic subiecti duraverunt oppressi. Itaque diebus singulis orantibus nobis et communia [sunt] agentibus multitudo adiit Cappadocorum iniustitiam passorum, et plurimi quidem inter eos sacerdotes, mulieres autem multae, et omnes ingemiscentes et suarum ablationem accusantes rerum, quia nullus est iuxta qui talia prohibere valet. Aerarii vero possessio paene privata facta est tota, dilacerata atque direpta cum ipsis equorum gregibus, contradicente penitus nullo, sed ore eis obstruso auro.
CAPUT VI.
     Propterea igitur unum nobis notissimorum praeponere provinciae huic volumus, qui huic triplici praesit officio, solus in se totum circumferens magistratum et potestatem, utens quidem causis civilis administrationis carpentumque ex argento et proximam (seu securem) vel fasces habens et quaecumque signa sunt antiqua legis, imperabit autem et militibus et diligentiam habebit aerariorum quaestuum, ut accedant indeficienter ad omnes super hoc statutas administrationes, et multo magis ad nostra regalia, sicut et nunc accedunt occasione et eorum quae ad nos deferuntur et quae ad sacratissimam et piissimam Augustam nostram coniugem, in auro autem et veste; nihil enim inde minui volumus.
     1. Non tamen secundum hoc dari schema et sicut hactenus, ex telonum et subtelonum calumnia et suffragii nomine (haec omnia et odimus et a nostra expellimus republica), sed ex causis iustis et legitimis, quas etiam subdi huic sacrae nostrae praecepimus legi, ut has accipiens qui per tempus habet administrationem inferat, sicut dictum est, quinquaginta libras auri sacratissimae Augustae nostrae coniugi. Administrationem enim et gratis constituimus nos et sine suffragio ordines in ea ponimus, et erit omnino nullus qui pro ea quicquam accipiet.
     2. Sed etiam annonam ei quidem usque auri libras XX. damus, sicut subiectum est, eius autem assessori usque ad auri libras duas praebemus; accipiet autem et officium utrumque quod a fisco hactenus erogabatur in nullo penitus imminutum. Neque enim secundum aliquid administrationem hanc imminuimus, et maxime gloriosissimi praepositi sacrorum nostrorum cubiculorum. Manere enim in Cappadocia et ipsam eamque sub devotissimorum palatinorum schola simili potestate et ordine et ipso schemate sancimus, nihil tamen penitus hinc accipientem neque titulo consuetudinum nec annonarum, neque in auro neque in veste neque in aliis speciebus, neque a temporali proconsule neque ab eius officio: Non enim aliter custodietur puritas; sub una namque administratione causam colligimus in provincia, ut non dilacerata claudicet.
CAPUT VII.
     Providentiam igitur et ipse qui a nobis dirigitur ponat multam aerarii possessionum, et inspiciet quod ablatum est ex aerarii terra aut frustra ab aliis detinetur sive in pascuis sive in arabilibus sive in vinealibus locis, sive in praediis sive in domibus, et vindicet rei antiquam terram, nulla obicienda ei temporali praescriptione. Non enim aliquis obiciet tale aliquid fisco, neque ad lucrum agens neque ut substantiam augeat suam; hoc enim deminutio potius quam augmentum est, cum manibus sordidis utens putat aliquid lucrari, quod postea reddat cum impietate et confusione multiplex.
     1. Sed et civitatem servabit sine omni tumultu, et seditioni non permittet depopulari rempublicam, fiscaliaque tributa vigilanter et cum iustitia exiget, nec in illis neglegens neque permittens aut publicum aut privatos in aliquo circa propria laedi, utpote super omnes potestatem habens, sive milites sive scriniarii gloriosissimorum praefectorum aut fortissimorum sint magistrorum militum, sive civilem habeant ordinem sive aerarii cingulum, sive maioribus sive minoribus dignitatibus sunt, sive inter sacerdotes ministrent. Unus enim iste omnibus iudex praeponitur tam suae gloriae quam nostrarum legum vel dei prae omnibus memor. Hic itaque publicas functiones per proconsulare officium indeficienter inferre curabit, aerarii vero quaestus per subiectas dudum illi sedi personas offeret, et eis qui ex consuetudine mittuntur a gloriosissimis praepositis sacrorum nostrorum intendens cubiculorum; non valentibus per tempus directis canonicariis <a> gloriosissimo praeposito usque obolum unum accipere aliquid aut nomine consuetudinum aut alterius cuiuslibet causae a temporali summario aut publicas exactiones facientibus aut spectabili proconsule aut officio eius aut his qui vocantur instructores aut praepositis aut alia quacumque persona competenti sacrae nostrae substantiae. Militaris autem manus utrique curae horum auxiliabitur, removebitque potentibus obsecundantes et non sinet praedia devastari et latrociniis affici; neque ipse circumibit ea, sicut pridem faciebant comites. Sed neque loci servatores destinabit, sed locorum defensoribus et qui ex eius officio sunt ad ministerium utitur.
     2. Si vero alicubi etiam militibus egeat, ex locis quibus causa vocat adiuvari praecipiat, et isti expensis propriis omnia agant et nihil damnificent subiectos neque expendant aliquid gratis. Sed et ipse his abstinebit utens sumptibus propriis ubicumque fuerit, vel si ad aliam eum praecipiamus venire provinciam, et assessor eius et reliquum ministerium proconsularium et militum et si quod talia omnia servitium aut in iumentis sequitur; necessitatem habentibus, sicut praediximus, militibus et si qui per loca habitant scholarii forsan aut domestici praeceptis oboedire eius, in cingulo et substantia periculum formidantes. Damus enim ei licentiam et hac eos privare, nisi his quae ab eo praecipiuntur oboediant, eo quod volumus hanc administrationem habentem terribilem et reverendum subiectis consistere. Etenim si quid miles aut proconsularianus aut scholaris aut domesticus occasione praeceptorum eius damnificaverint nostrum collatorem, hoc competens est eum ex illius annonis proprio periculo percipientem mederi laesum: neque permittet penitus ullum nec hinc venientium laedere nostros collatores.
     3. Sed etiam publicorum veredorum cursum sine vexatione servabit; nihil enim excipimus iurisdictione eius. Et si quis ex quocumque foro ad provinciam venientium laeserit et ultra quam constitutum est exegerit, hunc castigabit.
CAPUT VIII.
     Curam habebit autem et civitatis et frumentorum appellatorum et operum eius, et procuret secundum nostram legem conscribi ratiocinia et expendi et quae aerarii sunt et civilia. Et vel si quem invenerit horum qui quasi solita insinuant praecepta, vel quia aliqui privat aquis aquaeductus, aut quomodo quae circa muros sunt consistunt, aut si qui sunt pontes in provincia et viae quaecumque, et si qua alia huiusmodi olim male disposita constituta <est> occasio, et hunc eicere omnino foras provinciam, non permittens eum neque insinuare huiusmodi praeceptionem nec lucrum aliquod penitus inde percipere. Si enim quandam perspexerit quidem inspectionem fieri, hanc nos divino pragmatico utentes typo ad eum qui administrationem hanc habet et tuae de hoc sedi communicantes causam disponimus, ut nulli tales pecuniae collectiones ingressibiles et incursibiles facile fiant. Qui autem administrationem habet maxime quidem per se omnia prohibebit; si vero aliquid etiam vehementius indiguerit, nuntiabit et ad tuam celsitudinem et <ad> gloriosissimum praepositum et ad alios famosissimos nostros iudices, quibus aliqua est ad causam participatio, et ad nos ipsos, nosque ipsum quod agendum est explanabimus.
     1. Titulos autem imponi in provincia cui praeest appellationem aliquorum habentes, excepto imperio et aerario, prohibebit in tantum, ut etiam fisci faciat substantiam aliquid tale agere nitentium et manus auferat horum qui eos imponunt, si praesentes ipsi praesumpserint; si vero absentium rectores, magnis illos subdat verberibus. Titulos autem quicumque praesumpserit sive praesens sive pro absente agens imponere, deponens mox infringet imponentium capitibus, sciens quia, si haec agnoscens neglexerit, ipse in suis rebus publicationem sentiet.
CAPUT IX.
     Causarum vero diligentiam habebit cum omni constantia, nec sinet agricolas sicut hactenus laedi, nec molestabunt nos ulterius Cappadoces multum clamantes et adorantes atque ingemiscentes, sed ipse eis iudicabit. Nos enim si quem viderimus venientem, qui suas ei non prius defleverit passiones, hunc rursus ad provinciam cum contumelia dirigimus, eo quod iudicem relinquens mox currit ad nos. Si vero illi quidem adierint et dixerint violentos, ille autem iudex et epulator non susceperit verba, sed gemere supplicantes dimiserit, illi vero coacti recurrant ad nos, et maxime si mulieres sint, nosque discamus quia illi quidem adierunt, ille vero non iuvit, causam statim suspicabimur quia propter lucrum aut propter gratiam aut propter medelam aliquorum factum est, nosque ei omnibus modis resistemus, et cum triplex etiam administratio sit, triplicem contrarietatem habebit, rebellante ei iustitia et nobis et legibus.
     1. Quae eum decet metuentem et nostra praecepta rememorantem, quae ei dabimus cum administrationis codicillis (vocabant autem haec veteres mandata principis), omnia celebrare secundum nostram intentionem, et voluntatis aequitate et puritate manuum utentem et iustitiam honorantem, qua nihil inter homines est fortius atque melius nec commendando deo ac principi magis valens. Talem enim eum extantem et ita a nobis testimonium habentem solum omnia agere in provincia volumus, nec causas altero aliquo audiente nec nobis facile eligentibus eas alteri cuiquam delegare neque dirigentibus aliquos aut occasione violentias prohibendi aut per aliam quamlibet causam; insuper et si quid tale hactenus gestum est aut ex sacris nostris formis aut ex praeceptis iudicialibus, hoc omnibus vacare modis, ipso totam suscipiente gubernationem provinciae et alteri accessum habere penitus non sinente.
CAPUT X.
     Hanc quoque administrationem secundum proconsulum speciem inter spectabiles ponimus; et appellationes quas ..... tuum culmen una cum gloriosissimo quaestore sacri nostri palatii secundum consultationum schema audire volumus. Si qua vero ex utraque Cappadocia causa quingentorum minor aureorum sub appellatione fiat, sive ex nostra iussione datus sit iudex sive ab aliquo cingulo (ut tamen non spectabilis sit), hanc ipse spectabilis proconsul audiet secundum divini iudicis schema et secundum sacrum auditorium. Ius enim ei etiam hoc damus et decoramus eius cingulum privilegio tanto, quantum nullus hactenus in Cappadocibus inspexit. Sit ergo iustus et excelsae sententiae et ad nos legemque respiciens, quia si quidem haec observet, manebit in cingulo longius et suscipiet eum merito aliud potius; nostras autem neglegens iussiones et aliquos potentium et non nostras leges et nos curans citius amittet quae data sunt, et de cetero in reprehensibilibus erit, nostro apparens indignus iudicio.
CAPUT XI.
     Adulteria quoque virginumque raptus et violentias et homicidia et quicquid talium est delictorum puniat amare, utpote paucorum hominum supplicio omne quod reliquum est perpetue temperetur, sitque cum lege castigator subtilis delinquentium. Non enim inhumanum est hoc, maxima magis humanitas, dum paucorum correptione multum salvum est. Si vero passus fuerit aliquem in talibus accusatum, qui ei militiam aut dignitatem aut sacerdotium aut aliquid tale proponens speravit se abstrahere illius manibus, sciat nostra se indignum ostendi sententia. Nullam enim neque virtutem propriam neque aliunde patrocinium ullus proferens super talibus criminibus <effugiet> legem. Sed et si quis inmiscere se ipsum talibus praesumpserit patrociniis, et ipse similem sustinebit quam is qui deliquit poenam, idem existens peccare et peccantem ac delinquentem taliter festinare abripere legis manibus.
     1. Subuitur autem legi huic et descriptio <*> declarans, quid quidem eum de fisco percipere et qui circa eum sunt competat, quid autem occasione dare codicillorum, quid vero inferre piae domui sacratissimae Augustae nostrae coniugis, trifariam quippe quinquagenis libris auri inferendis, hoc quod olim et hactenus tenuit.
     2. Et pure nostris subiectis (hoc quod saepe diximus) utetur, causam festinatam nobis et pecunias neglegere procurantem magnas, utique in tantis expensis et in bellis maximis, per quae dedit nobis deus et apud Persas agere pacem Uuandalosque et Alanos et Maurusios religare et Africam universam insuper et Siciliam possidere, et spes habere bonas quis etiam reliquorum nobis detentionem annuet deus, quam prisci Romani usque ad utriusque oceani fines tenentes sequentibus neglegentiis amiserunt; quas nos divino solacio confidentes in melius convertere festinamus, nihilque nos pigebit horum quae ad novissimam difficultatem tendunt, vigiliis et aliis universis laboribus pro nostris subiectis semper uti. Incumbat autem etiam mandatis nostris, quae dabimus ei cum codicillis administrationis, sicut dudum diximus, et si quidem secundum illa egerit universa, mirabilis erit et per omnia dignus apparebit nostro iudicio.
     <Epilogus> Haec igitur omnia, quae per hanc sacram nostram declarata sunt legem, tua celsitudo cognoscens et memoratas annonas cinguli huius praebeat sedi et sic eam noverit honestam factam, ut merito plurimis sit studium nunc ei dati a nobis floris et dignitatis concupiscentia.
     Dat. XV. kal. April. CP. p..c. Belisarii v. c.
——————
(*) Not extant.
 

  
►  
Sources : Ep. Theod. 30 ; Ath. 4, 10 ; Iul. const. XXII.