~  NOV. XXIX  ~
  
DE PRAETORE PAPHLAGONIAE.
  
( AD 535 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Imp. Iustinianus Aug. Iohanni pp.
     <Praefatio> Paphlagonum gens et antiqua et non sine nomine constitit, sed in tantum, ut etiam colonias magnas mitteret <et> in Italorum habitaret Venetiis, in quibus utique et Aquileia civitas in Hesperia maxima habitata est et imperialem morem [pro dietam] suscepit.
CAPUT I.
     Igitur Paphlagonum gentem sub Honorii piae memoriae temporibus imminutam et civitates amittentem aliquas et per nullam utilem occasionem divisionem quandam suscipientem rursus aestimavimus oportere ad pristinam revocare figuram, et unam denuo Paphlagoniam efficere, et quae ex duobus egimus omnibus, haec etiam super ea disponere; et gentium harum habentem cingulum unitum et unum pro duobus prioribus (dicimus autem Paphlagoniae et Honoriadis) vocari praetorem (Romanum quoque etiam hoc nomen et provincias gubernantes decens), officio vero uti uno, coaptato ex prioribus duobus officiis et viris centum numero complendo. Praeeritque etiam iste et fiscalibus omnibus quaecumque Paphlagones et quaecumque pridem Honoriadis habitatores solvebant, et ponet providentiam civitatum omnium quas utraque prius habuit provincia, hoc est in Honoriade et Prusiadis et Cratiae et Adrianopoleos <et Tii et Claudiopoleos et Heracliae; si enim etiam quandam earum ex Bithynia assumptae sunt prius, ut Prusias> et Heraclia et ipsa metropolis provinciae (dicimus autem Claudiopolim), sed tamen quoniam semel migratae sunt, rursus deducere eas in Bithynos et conturbare schema plurimae iudicavimus esse [et] tergiversationis. Quocirca et ipsae quae dictae sunt civitates sex prius Honoriadis existentes nunc pars et ipsa Paphlagoniae erit. In Paphlagoniis autem ipsis habebit iurisdictionem civitatum aliarum sex olim illi competentium provinciae, dicimus autem Germanicopoleos circaque Gangram et Pompeiopoleos et Dadybrorum et Sororum et Amastridis, insuper Ionopolitanorum. Duodecim enim erunt civitates omnes provinciae universae. Et hic quoque circa sacerdotia quidem nihil novamus, sed metropolitae primitus sacerdotia hic suscipientes manent in ipso ordine, super eis quantum ad locum ordinatione non permutata, sed a beatissimo patriarcha felicis huius ordinandi civitatis, ipsi vero qui sub eis sunt ordinantes, quos hactenus ordinabant, nihil alterutris de his neque contendentes neque permiscentes: sed una iam provincia fiet plures habens metropolis, hoc quod et in aliis nostris provinciis <est>.
CAPUT II.
     Qui autem cingulum habet provinciae totius (Paphlagonia vero vocetur omnis, sicut et prius), civitatesque circueat prohibente nulla prius forte prohibitione talium facta forma, vices agentes tamen civitatibus non dirigens (hoc enim ei penitus interdicimus; nam absurdum est simul quidem ipsum in provincia appellari, simul autem alio suum officium contra legem dare): sed ipse omnia gubernet, et fiscum exigat cum omni alacritate, neque superexigens neque minuens, sed secundum iustitiam aequalitatem tuens ponensque providentiam, vel si quid laesus est fiscus, hoc emendare, civitatesque custodiens indemnes communiterque et proprie; et annonas quidem accipiens quas utraque prius habebat administratio, collectas in aureis septingentis XX. quinque, habens autem et consiliarium septuaginta duos percipientem aureos et officium unum ex ambobus compositum et in virorum centum collectum numerum, trecentos XL. septem et tremissem aureos pro emolumento percipiens a fisco; gratisque accipiens cingulum et gratis hoc impetrans. Nos enim et hic nostris collatoribus prosumus et accipientibus ex consuetudine occasione appellati suffragii dabimus ipsi, hoc ex tributis ipsius provinciae largientes per sedem tuam, et non permittimus sub imagine et velamento venditionis nostros subiectos in servitium redigi. Non enim qui barbaris pridem subditos eripuimus et antiquam in eos reduximus libertatem, eos qui apud nos ipsos sunt aliis servire permittimus, sed deo per nos plurimis gentibus libertatem largienti hoc etiam nos, quantum est possibile, semper venditorum subiectorum nostrorum offerimus libertatem, neque accipientibus nocentes (repensamus enim eis sollemnem utilitatem) neque sinentes administrationibus nomine suffragii subiectos nostros veluti quoddam mancipiorum emere quidem a venditoribus, vendere vero opprimentibus. Sit igitur tibi etiam haec Ponticae diocesis provinciarum una, duplex primitus nescimus cur facta: et vocabis quidem, sicut praediximus, in hac praesedentem praetorem Paphlagoniae Iustinianum, licet autem eum lingua Helladica strategon appellare.
CAPUT III.
     Iurisiurandi vero eum commemorabis semper, secundum quod percipiet cingulum, ut puras habeat manus et non lucris illicitis sordidatas, quatinus fisco prosit et augeat iustis et undique inculpabilibus crementis, ut tribuat nostris collatoribus aequitatem atque iustitiam et <in> fiscalibus et in contractibus et in litigantibus inter alterutros. Circumibit autem indemniter civitates, ut neque ipse neque eius assessor neque sequens eum ministerium sive militum sive officialium sive servorum aut aliquid lucretur aut gratis expendat. Oportet enim eos quidem ex quibus eis damus de fisco annonis expensas facere cum mediocritate competenti viventes, sequentes autem eos milites agnoscere quia, nisi propriis contenti annonis iter egerint, sed praesumpserint collatores nostros vexare aut quibusdam eos circumvenire dispendiis aut gratis facere expensam, per eum qui habet administrationem indemnitas erit collatoribus, ex eorum annonis eos exigentem, proprio autem periculo collatoribus eorum procurantem indemnitatem.
CAPUT IV.
     Sit autem et haec lex nobis in Paphlagonia posita, faciens eis administrationem honestiorem et inter spectabiles adnumerandam et dantem et contra milites provinciae potestatem, in quibuscumque eis cum iustitia imperat, et contra alios omnes provinciae ipsius, uti privilegio non valentes, vel si maiores vel si forte minores, et si rerum praesunt potentibus competentium hominibus. Curabit quoque praecipue quod in illis delinquitur locis, non permittere titulos imponi praediis aliquibus conscriptos in alicuius nomine aliorum citra fiscum et imperiales domos, sed si quid tale invenerit factum, titulos quidem repente deponet, illius vero praediis qui haec deliquit, si praesens hoc agit, titulos imponet omnibus modis nomine fisci et primitus depositos titulos in illius confringet caput; si vero absens fuerit, praediorum praepositum comprehendens et corpus eius verberibus subiciet et titulos etiam sic repente deponet in caput praepositi praediorum eos confringens, sciens quia, si tale aliquid despexerit et didicerimus titulos infigi <ab> aliquibus impositos aliis praeter fiscum et imperiales domos nostras et piissimae Augustae, et iudicem agnoscentem factum despexisse, ipse qui cingulum habet sustinebit confiscationem, quia <cum> potuerit haec facile prohibere magnitudine utens administrationis, tamen studio haec contempsit.
CAPUT V.
     Illius quoque ponere eum providentiam volumus, ut omnes latrocinantes insequatur et arripientes alienas vitas aut etiam uxores et alia crimina committentes, et comprehendat eos et suppliciis subiciat competentibus, et omnem iniustitiam inhibent et non sinat aliquem mitioribus nocere: ne denuo nos aliis egeamus qui talia exequantur, ut rursus patiamur biocolytas (id est violentiarum inhibitores) et latronum insecutores, et aliis huiusmodi nominibus atque rebus, quas nos adversantes ad hunc cum ordinem eduximus, et sic ei honestam administrationem fecimus, ut et appellationes, quae ei iudicanti dantur, et ad tuam celsitudinem et qui per tempus eandem susceperint dignitatem, et ad famosissimum quaestorem sacri nostri palatii, qui secundum ordinem consultationis eas audibunt, minores autem quingentorum solidorum causas in provincia eius motas apud aliquos non spectabiles, qui etiam ex delegatione sint, quando sub appellatione fiunt, ad semetipsum deducere in divini secretarii ordinem, ut undique et ipsa connumeretur administrationibus quae a nobis adinventae sunt et ad honestiorem repositae figuram. Erunt enim et ipsae maiores et priorum digniores et facile nobis ad maiores causas ministrabunt. Nihil enim in parvo consistere magnum et a praecedentibus nos dictum est et apud nos ipsos in ipsis valet et approbatum est rebus. Subicietur igitur et descriptio <*> huic legi declarans, quid quidem accipiet a fisco tam is qui cingulum reget quam assessor et officium eius, quid autem dans cinguli percipiet codicillos.
     1. Modus autem secundum quem praesidebit et hic quidem breviter designatus est, manifestus autem ei et ex lege fiet quae de omnibus administrationibus in communi conscripta est et ex imperialibus nostris mandatis, quae ei dabimus, quando et cinguli dederimus codicillos eius et iusiurandum exegerimus, hoc quod secundum legem nostram conscriptum est.
     <Epilogus> Haec omnia tua celsitudo cognoscens et tantas ei annonas praestet et sic eam noverit honestam factam, ut plurimis rite sit studiosa nunc ei dati a nobis floris dignitatisque concupiscentia.
     Dat. XVII. kal. Aug. CP. Belisario v. c. consule.
——————
(*) Not extant.
 

  
►  
Sources : Ep. Theod. 29 ; Ath. 4, 9 ; Iul. const. XXVIII.