~ NOV.
XXVIII ~ DE MODERATORE HELENOPONTI. ( AD 535 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Imp. Iustinianus Aug. Iohanni pp. |
<Praefatio>
Bene antiquitus compactum, unitum, in sua virtute compositum sine rationabili
quadam causa novare aut dividere non erit dispensationis sanae: non
enim in nominum multitudine fortitudo ponenda est, sed in vero rerum
effectu. Quale videlicet factum circa hos duos Pontus appellatos didicimus:
<dicimus> autem Helenopontum et Polemoniacum Pontum. Cum enim
sub uno esset pridem iudice constituta provincia, facti sunt duo, neque
publica hoc necessitate cogente neque alia rationabili qualibet occasione,
quam aliquis etiam facile inveniat. Et tanto probatur causa ita se habere,
quia usque ad praesentem diem uno tracteuta publicarum functionum et
dispositionum utuntur provinciae ambae. Civitatesque si quis enumerat
quae in utraque sunt, vix provinciae unius fit mensura sufficiens: denique
octo quidem civitates complent Helenopontum, hoc est Amasia et Hebora
et Euchaita, insuper et Zela et Andrapa et circa undas positae Sinope
et Amissus, civitates antiquae, nec non et Leontopolis, si oportet et
illam in civitatibus numerare; quinque vero aliae Polemoniacum continent
Pontum, Neocaesaria et Comana et Trapezus et Cerasus et Polemonium (Pityonta
enim et Sebastopolin inter castra magis adnumeramus quam civitates):
ut usque ad has uterque sit Pontus. Post quos etiam nostra consistit
Lazica, in qua et Petraeorum est civitas, a nobis civitas esse et nominari
percipiens et utens nostrae pietatis cognomine et Iustiniana vocata,
et Archaeopolis et Rodopolis, castra maxima et antiqua. Inter quae sunt
et ea quae a nobis ex Persis capta sunt castra, Scandis et Sarapanis
et Muriseus et Loriseus et si quod aliorum nobis in Lazis est laboratum.
Deinde Tazannorum succedit provincia, nunc primum a nobis Romanis acquisita
et civitates et ipsa alias quidem modo factas suscipiens, alias autem,
quantum fuerit, faciendas susceptura; aliaeque post illam gentes sedent;
Suani et Scymni et Absilae et Abasgi et aliae nunc deo dante amicae
et nostrae. |
CAPUT I. |
Sed
ad haec quidem de locis istis nos sermo deduxit, revertimur autem rursus
ad Pontus et unitionem eorum. Nunc enim ambos Pontus, qui tredecim civitatibus
continentur, in unam provinciam denuo colligimus, et reddimus eis vetustatis
quidem unitionem, novitatis autem cognomen. Helenopontus enim omnis
vocetur, hoc videlicet quod positum est ei a Constantino piae memoriae
nomen occasione nobilissimae eius matris, Helenae dicimus piae memoriae,
quae nobis et sacrum Christianorum invenit signum. Itaque nomen Polemonis,
qui fuit antiquus multorum illorum in Ponto tyrannorum, quiescat, primum
quidem quia tyranni est, secundo autem quia et civitatem cognominatam
habet, dicimus Polemonium, et quia melius erit provincias ex nominibus
christianis et imperialibus magis quam ex bello et tumultu cognitis
designari. |
CAPUT II. |
Omnesque
tredecim civitates provinciae sint unius, privanda quidem neutra earum
metropolium (Amasia dicimus et Neocaesaria) metropolis nomine, deo amabilibus
autem earum episcopis metropolitis quidem hic ordinandis, qui vero sub
eis constituti sunt similiter ab eis qui metropolis habent, sicut hactenus
fuit, ordinandis. Nihil enim circa sacerdotium eorum novamus, quoniam
et in una provincia etiam vetus tempus et hoc, quod nunc ornatum a nobis
est, novit talia plurima statuta super deo amantissimis episcopis consistentia.
Et praesit eis vir unus, iudex quidem provinciae utriusque, moderator
autem appellatus, quem aliquis compositorem vocarit consueta utens lingua,
quoniam et moderatoris nomen antiquum est et Romanam nobilitatem decens,
et compositor antiquus quidam iudex erat ex Lacedaemone ad subiectos
missus. |
CAPUT III. |
Unde
qui hoc cingulum sumit, nominetur moderator Iustinianus Helenoponti:
oboediant <autem ei> et milites in provincia collocati, habeatque
et ad responsum, omnisque succumbat fortuna rationem privilegii obicere
non valens. Audiat autem et causas pecuniarias et criminales et alias,
minores quidem ex non scripto et gratis, maiores autem scripto quidem,
cum ordinata vero secundum sacram nostram constitutionem expensa. Et
qui cingulum hoc acceperit, utriusque administrationis accipiat annonas
collectas in septingentos XXV. aureos, et officio utatur uno, et fiscalium
cursus ac periculum unum et commune sit et circa eum qui cingulum habet
et adversus officium, quod in unam conveniet figuram et coaptabitur
in semet ipso, sicut a praesedenti ordinatur. Et assessor administrationis
duos et septuaginta aureos a fisco percipiet, et officium, quod ex ambobus
unum fit, quadringentos quadraginta septem et tremissem accipiet aureos. |
CAPUT IV. |
Qui
vero administrationem habet, loci servatores quidem per civitates non
diriget (hoc enim observabit, sicut et sacris nostris continetur mandatis),
ipse vero circumibit civitates a nulla lege forsan aut sacra pragmatica
prohibendus forma, licet tale aliquid prius imperabat tempus. Eritque
et in metropolibus et in aliis, ubicumque providerit (si omnino civitas
sufficiens est ad susceptionem eius), ipse tamen lucro abstinens et
sine damno omni. Nec ipse enim nec officiales, nec miles [nec similis]
sequens eum percipiet aliquid a tributariis, aut expendet gratis et
aut collatores nostros conteret aut sequentes se milites hoc ipsum agere
sinet (utique et hoc pars sacrorum nostrorum mandatorum est): ipse quidem
et iusiurandum considerans quod iuravit, et quia gratis accipiens cingulum
et augmentum tantum habens annonarum numquam audebit aliquid accipere,
nisi cum magna reddere hoc poena voluerit, nec officium tale aliquid
agere aut accipere per talem occasionem sinet; milites autem nisi propriis
annonis contentos sequi procuraverit, nec ipse extra iustam indignationem
erit cogiturque ex emolumentis eorum exigens ab eis factum dispendium
hoc collatoribus restituere. 1. Propterea itaque volumus has administrationes maiores et honestiores esse et multitudine ministrorum (centum ei volumus officiales esse) et nobilitate dignitatis (spectabilem ei facimus administrationem), ut in necessitatibus iudicibus utamur nobilioribus et nostris iussionibus ministrare potentibus. Quid enim et agerent viri secundum ante nos schema provinciis praesedentes, pauci quidem existentes paucisque praepositi, percipientes a fisco satis mediocria, dantes autem plurima, furari vero coacti et unum habentes hoc studium sequentibus se creditoribus occasione horum quae circa cingulum data sunt paulatim reddere eranum? quo nostros collatores consueverunt vendere, impios simul et periculosos sibimet invenientes quaestus. 2. Haec nos exoraverunt non solum ex hoc lucra repudiare, sed etiam de proprio superexpendere multum, et sicubi aliquibus venalis a praecedentibus nos administrationis dabatur figura, hoc redimere et liberos nostros sinere collatores et ex proprio ferre solacium percipientibus, ut et hanc eis impertiremus libertatem. Repositum enim erat nobis ut videtur deo talia largiente non solum Afris neque gentibus illic donare libertatem, sed etiam in media nostra republica annis singulis venditos et neque sub eodem manere permissos emptore, sed paulatim aliorum et aliorum potestatis semper factos liberare tali dispendio et confusione. Hanc iudicavimus nos gratiam competere dicare deo, qui imperialem coronam nobis imposuit, qui purpuram communi decreto a patre nobis donavit, qui largitus est talia simul et tanta qualia priorum dedit nulli. |
CAPUT V. |
Oportet
igitur eum qui ad cingulum accedit hoc, scientem quantorum quidem virorum,
quantarum praesedet civitatum, quomodo autem est nobilis mutatus ex
consulari et praesidali in administrationem maiorem et spectabilem,
parcere ubique subiectis et servare eos indemnes, et puris <uti>
ubique manibus, et fiscum augere et utilitatis eius omnem ponere providentiam
et acceptionibus abstinere, et civitatibus communiter et proprie interponere
quae iusta sunt, et circuire eas et sanare, et lucri causa neque quicquam
agere neque minus neque maius, sed gloriam bonam appetere et per omnia
bene iurare et nobis in omnibus gratum esse. 1. Quod autem maxime in Ponto delinquitur, observet, ne ulli det licentiam aut titulos imponere praediis aut possessionibus alienis. Solius enim proprium hoc fisci et imperialium domuum est et nostrarum et piissimae Augustae. Si autem in alterius cuiuslibet inveniat appellationem tabulas impositas, eas quidem repente deponat, investiget autem, qui eas fixit. Et siquidem ipse qui dicit se dominum rei hoc agat, repente illius rebus titulos imponat publicos, in caput ei frangens ab eo positos titulos; si vero curator fuerit rerum alienarum, et titulos, sicut praediximus, confringat eius capiti verberibusque eum subiciat amaris, ut haec discens cui competit persona cognoscat, quia non licet neque per se neque per aliquos obsequentium aut <ad> avaritiam susceptorum subiectos laedere. |
CAPUT VI. |
Oportet
autem eum similiter spectabilem moderatorem cohibere etiam latrocinantes
<et> vim facientes et mulieres atque substantias, iumenta et similia
abripientes, quatinus purum servet quod iustum est, et appareamus recte
super eo cogitasse, et ne ulla nobis ingrediatur paenitentia quia latronum
persecutores et violentiarum inhibitores amovimus, aliquibus quidem
discurrentibus per provinciam, ipso vero non ulciscente. Ideo enim ei
et milites subdidimus, ut et illorum habens manum inexpugnabilis violentis
sit. |
CAPUT VII. |
Haec
eum complexive monemus. Particulariter autem sciet aperte et ex lege
omnibus in commune conscripta, secundum quam ordinavimus cingula, et
ex imperialibus mandatis quae ei dantes explanavimus, quemadmodum disponat
administrationem. Et haec agens nobis non exosus erit et deo legique
suam animam commendabit ac bonas pro omni gubernatione habebit spes.
Subicietur autem et descriptio <*> huic legi, per quam fiet manifestum,
quid quidem ipsum et assessorem et officium eius a fisco competat accipere,
quid autem pro administratoriis praebere codicillis, quatinus sciens
liberalitatem dationis in se factae et paucitatem a se circa codicillos
procedentis expensae utatur competenter rebus, maioribus gentibus et
amplioribus hominibus sperans praeesse, si praesentibus utatur competenter. |
CAPUT VIII. |
Damus
autem et isti appellationes quae ab eo fiunt secundum spectabilium iudicum
schema et apud gloriosissimos praefectos et apud gloriosissimum nostrum
secundum consultationem iudicari quaestorem; causasque minores quingentorum
aureorum in eius provincia apud aliquos motas (vel forte ex delegatione,
<ne> tamen apud spectabiles dicantur), quando <sub> appellatione
fiunt, ipsum in ordine sacri examinare auditorii: ut is etiam secundum
hoc honestior memoretur a nobis datum augmentum sibi, et ita utatur
rebus, quatinus inculpabilem semet ipsum omnibus subiectis et nobis
ipsis, insuper et nostro deo legique praestet. |
<Epilogus>
Haec igitur omnia tua celsitudo cognoscens tantas ei annonas det sicque
eam noverit honestam factam, ut plurimis rite sit studiosa nunc ei dati
a nobis floris dignitatisque concupiscentia. Dat. XVII. kal. Aug. CP. Belisario v. c. cons. |
—————— |
(*)
Not extant. |
|