~ NOV.
XXVII ~ DE COMITE ISAURIAE. ( AD 535 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Imp. Iustinianus Aug. Iohanni pp. |
<Praefatio> Quod
quibusdam ante nos imperatoribus in imagine et figura de Isaurorum provincia
venit in animo agere, hoc nos ipsis rebus per ipsam operum virtutem
et in Galatia egimus prima et in Pacatiana Phrygia, pridem appellatorum
vicariorum administrationem unientes civilibus et unum constituentes
officium, componentes eas ut oportebat et unicuique dantes pro prisca
appellatione comitum nomen, alterum quidem comitem Galatiae vocari primae,
alterum vero comitem Pacatianae nominari Phrygiae, sequente utrumque
horum et nostro cognomine. |
CAPUT I. |
Et
hoc quoque in Isaurorum agimus regione. Non enim ulterius volumus qui
ad hanc accesserit administrationem duplicibus uti codicillis et accipere
quidem et civilis cinguli appellationem, accipere autem et militaris
potestatis insignia, et nomen circumferre duplex causa existente una,
sed hoc ipso unam esse administrationem hanc ponimus, ipsam quidem providentem
armorum, ipsam vero fiscalia suscipientem, omnia autem habentem sub
se, et uno utentem officio comitiano appellando, et accipientem probatoria
militiae a sacro libellorum scrinio. Erit autem et haec omnino sine
suffragio, et non praebebit pecuniarum ullum commodum, sed et ipsa puris
utetur manibus sicut ceterae. Et mittemus etiam ad eam nuper a nobis
prolatam legem, dabimus autem ei super codicillos, qui eum spectabilibus
inscribant iudicibus, etiam divina praecepta (haec autem mandata principis
et ab antiquis nominata sunt et a nobis denuo in rempublicam introducta),
ex quibus discet, quia providendum ei sit et fiscalium omnium et privatorum
instrumentorum et disciplinae alterius et ut in nullo laedatur fiscus:
et simpliciter omnia quae competens est eum facere inde ei fiunt manifesta. |
CAPUT II. |
Sciat
autem solum, quia et ipse inter spectabiles iudices ordinatus est, et
appellationes ab illo factas et gloriosissimi praefecti sacrorum nostrorum
audient praetoriorum et gloriosissimus noster quaestor, sicut augustalis
et proconsulis utriusque et praetorum trium nunc a nobis statutorum
Pisidiae et Lycaoniae atque Thraciae et comitis Orientis, insuper et
comitis Pacatianae Phrygiae Galatiaeque primae. Si qua vero in Isauria
causarum minor fuerit quingentorum aureorum, deinde sub appellatione
fiat, hanc ipse audiet secundum sacrorum auditoriorum figuram: etenim
etiam hoc damus ei, nobiliorem ei et in hoc administrationem declarantes. |
<Epilogus>
Tua igitur celsitudo secundum imitationem memoratorum cingulorum et
de istis ordinet. Subicimus enim et descriptionem huic nostrae legi
declarantes, quid quidem ipsum et eius officium eiusque assessorem de
fisco competat accipere, quid autem occasione administrativorum dare
codicillorum. Et sciant qui a nobis nuper ornatas per nos administrationes
adsumunt, quia passi sumus pecunias pro cingulis sollemniter oblatas
valde repellere ipsisque de proprio et assessoribus eorum quae non habuerunt
dare et officiis quae ab aliis sunt ablata largiri ipsisque administratoribus
maiora facere emolumenta, ut undique nostros subiectos servemus inviolatos.
Si autem et aliquos iudices vicinarum sibi regionum neglegentes inveneris
circa fiscum, non alium destinabis, sed ipsos spectabiles iudices urgebis,
ut ipsi immineant ex vicino iudicibus, si neglexerint, et procurent
haec omnibus inferri modis, ut sit administratio melior et multo priore
superior. Dat. XV. kal. Iun. CP. Belisario v. c. cons. |
Oportet
praeberi comiti Isauriae pro annonis solidos octingentos, eius assessori septuaginta duo, eius officio auri libras quinque. Oportet autem eum praebere occasione codicillorum ita : spectabilibus cartulariis tribus sacri cubiculi solidos novem, primicerio clarissimorum tribunorum notariorum et laterculensibus solidos XXIIII, adiutori eius solidos tres, officio gloriosissimorum praefectorum pro praeceptis et omni alia causa solidos XL. |
|