~  NOV. XXVI  ~
  
DE PRAETORE THRACIAE.
  
( AD 535 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Imp. Iustinianus Aug. Iohanni pp. secundo.
     <Praefatio> Illud indubitatum est quia, si quis Thracum nominaverit regionem, mox simul aggreditur menti et quaedam fortitudo et militaris multitudinis atque bellorum pugnaeque cogitatio: haec enim in genere et patria illius provinciae sunt. Ideoque nobis primitus cogitatio facta est etiam quae in illis sunt locis statuere, et nunc super his quae iam cogitavimus praesentem ponimus legem. In Longo enim Muro duos quosdam sedere vicarios et nominari novimus universi, alium quidem militarium praesedentem ordinum plurimorumque in illo loco exercituum, alium vero civilibus superesse causis: ambo autem isti complent alius quidem gloriosissimorum praefectorum illic officium, alius autem fortissimorum magistrorum militum, concordant autem numquam adinvicem, sed fiscus quidem singulis et annonas ministrat et aliud impendit solacium, illi autem unam habent perpetuam et infinitam actionem litigandi inter alterutros inmortaliter.
CAPUT I.
     Placuit igitur nobis habere recte hoc, quod etiam in aliis fecimus nationibus licet non ita bellicis nec militari munitione indigentibus, hoc et hic agere, et harum quoque administrationum utramque in idem contrahere, non alterum quidem in civilibus, alterum vero in militaribus esse negotiis et solis praesedere, sed unam administrationem instituere loco honestam quandam et reverentia dignam, quae similiter civilium ibi causarum curam habebit et pro militantium disciplina cogitabit. Provinciae namque iudex in aliis quibusdam locis positus vix illis sufficiet, (1) murorum vero horum custodia et circa loca illa gubernatio <et> disciplina atque ducatus eget aliquo viro bono et qui ad utrumque opportunus existat, milites ordinare et legibus praeesse. Sed quod nomen huic competens ex antiquitate donemus, aut qualem sumentes appellationem cingulum hoc habentem nominemus? an certe non hoc ipso manifestum est, quia etiam iste praetor nominabitur, nostrae pietatis cognomen accipiens, sicut Pisidiae iudex et Lycaoniae praesul nominatus et factus est a nobis? Si enim praetor Romanorum dux simul et legislator hoc in suo cingulo habebat officium, indubitatum est quia decentissimum erit praetoris nomen huius administrationis appellationi. Militum etenim praeerit multitudini, privatos autem non paucos subiectos habebit, quibus ex nostris legibus iudicabit. Et egent in locis illis viro bono et quae civilia et quae bellica sunt. Nam et priscis temporibus semper aliqui viri militares in maximis dignitatibus constituti et exercitibus praeerant et aliis omnibus praebebant auxilium, licet non milites aliqui, sed tamen privati essent. Incursiones enim barbarorum non mediocri egent rebellione. Oportet autem eis delegari ut cum legibus ipsi praesint exercitui, tamquam multa sit differentia disciplinae et indisciplinationis: et omnibus est apertum quia militaris quidem manus, si sola sit in semet ipsa, asperior est quam decet, civilis autem, nisi cum militaribus misceatur, mediocritate erit inferior, ex utroque vero in idem convenire, hoc perfectissimum et sufficiens est ad bellum simul et pacem.
CAPUT II.
Ergo et haec administratio coniungatur, et praetor iste Iustinianus in Thracia vocetur, honor autem ei a nobis erit codicilli procedentes hinc secundum reliquorum spectabilium iudicum figuram et quaedam insignia imperialia modum explanantia quo regat administrationem, quae priores nostri mandata principis appellabant, cum quibus ad provinciam egredientes qui administrationes sortiebantur quod agendum erat inde sumebant. Et causa servabatur bene, erantque praetores probabiles in multis nostri imperii gentibus et maxime hesperiarum, ex quibus Romani procedentes et septentrionem ut ita dicatur omnem et meridiem et orientis plurima tenuerunt. Quaecumque igitur in lege a nobis dudum prolata scripta sunt de administrationibus, et quaecumque de Pisidiae et Lycaoniae disputavimus praetore, ut gratis quidem hinc ordinentur, gratis autem eos oporteat se collatoribus exhibere nostris, omnibus manifesta sunt: in totam namque dicionem processit lex et omnibus iam facta manifestissima est. Cui etiam iusiurandum inscriptum est, secundum quod competat nostros iudices suscipientes administrationes suam animam consecrare deo et custodire nostros subiectos sub aequitate atque iustitia, ab omni remotos turpi lucro et inimicitiis atque gratia.
     1. Officiales autem ei ministrabunt non amplius centum, et habebit quidem civilis cinguli codicillos, habebit autem et <militaris. Et aderit quidem ei et ad responsum propter ibi> constitutum exercitum; habebit autem licentiam et imperare eis et quae utilia sunt rei publicae cum eis efficere et agere.
     2. Exactio vero circa loca illa fiscalium functionum et ipsum et officium respiciet ipsius: praetorianumque officium omne vocabitur, et hic datis militabit probatoriis ex sacro epistolarum scrinio procedentibus, ex quo et vicarianum dudum percipiebat officium huiusmodi probatorias.
CAPUT III.
     Cura vero ei erit primum quidem muneribus puras servare manus, deinde omnem aequitatem nostris subiectis privatim et publice custodire litigantibus et documenta inter alterutros facientibus, ut tumultus universus eorum propellatur; et milites quidem semper in bellicis exercitationibus efficere meliores ac proniores, privatos autem coaptare lege, iustos et malignitate universa liberos, et perficere hos quidem ad iustitiam, illos autem ad fortitudinem augere; et si qua opus fuerit belli causa discursio, pro hac facile celebrare: officio utroque praesente, alio quidem ministrante quaecumque civile officium decent, exercitu vero inexcusabiliter prohibente hostiles invasiones.
     1. Oportet autem eum etiam lites sive <ad> pecunias respicientes seu ad crimina sive ad quodlibet aliud audire et iudicare recte et secundum nostras leges et sub nulla passionis causa, ut nullus inde diffugiens nostram inquietet tranquillitatem. Neque enim volumus nostros collatores relinquentes provinciam huc currere a provincialibus despectos iudicibus. Nam et si postea fuerimus ab his qui exinde venturi sunt inquietati, requirimus modis omnibus venientes, si haec denuntiaverunt administrationem habenti: et si quidem cognoverimus eos haec non denuntiasse, cum omni correctione dirigimus eos ad provinciam; si vero illi quidem interpellaverint, qui vero administrationem habet aut neglexit aut per aliam causam non decoram leges neglexit, tunc in eum omnem convertimus motum. Sicut enim ei dedimus annonas ampliores (dicimus autem utriusque cinguli) et super homines eum constituimus tantos, ita si didicerimus eum indigne circa cingulum agere, neque veniam dabimus neque in mediocribus statuimus poenam, sed quantum eum ad celsitudinem elevamus ornatum, tantum ei citra nostras aliquid agenti leges increpabimus. Oportet autem eum ad nullos penitus inclinari, nec si de sublimibus sint, nec si valde sit locuples. Propter hoc etenim etiam nobilioribus tradimus huiusmodi cingulum, ut non facile cedant his qui per divitias volunt nocere.
CAPUT IV.
     Curam quoque habebit et operum omnium quae ibi sunt, et non sinet destrui nec portus nec muros nec pontes nec itinera nec aliquid aliorum, sed ipse quantum possibile est ex civilibus <reditibus> reparari procuret, et quicquid maiori indiget sollicitudine, hoc ad nos referat, et ratiocinia fiant secundum quod a nobis sancitum est. Non enim ulterius volumus aliquos ex administratione praesidis mitti per provinciam, qui consuetas has habent mercationes ad aquarum inquisitiones et hortorum et murorum et imaginum et huiusmodi, quae dudum penitus amputari perspeximus: sed ipse quidem examinet quae fiant, et rationes reddere eos secundum sacram nostram constitutionem faciat.
     1. Si vero nos perspexerimus alium quempiam ad hoc destinare, hoc per pragmaticam agimus sanctionem et ad tuum, si perspexerimus, cingulum destinandam. Undique enim nostros subiectos arripientes et liberos detrimento facientes ideoque etiam pecunias despeximus (sicut et tu nosti) maximas, et tantis annonis iudices et officia et circa eos qui sunt remuneravimus, ut non propter egestatem forsan aut aliquid huiusmodi indecorae quaedam contingant causae; sed insignes esse voluimus et ex magna curia sic procedere ad provinciam cum dei nostraque memoria. Quae nisi per aliquem modum obliviscatur, melior sui per omnia erit.
     2. Si autem consularibus et praetoribus viris prisci Romani cingula committebant, non absurde et nos agimus, si etiam talibus ea aliquibus tradiderimus, qui et violentias removebunt hinc executorum ad provincias venientium et nostros subiectos damnis afficere irrationabiliter ex tali necessitate liberabunt. Dedimus utique ei fiduciam etiam haec perscrutari et prohibere et ad nos referre et alia quidem per se corrigere, alia vero velociter ad nostram referre notitiam, ut in quibus inferiores rerum sunt, in his augeantur et adimpleantur nostrae voluntatis ac iussionis adiectione.
CAPUT V.
     Haec eis etiam imperialibus mandatis subdimus et cum codicillis ea cinguli dabimus, ut memores iurisiurandi, quod subeunt, et mandatorum, quae eis dabimus, digne nobis nostroque consilio suam condecorent vitam, et regant cingulum cum legibus nostris. Haec sunt in quibus eis <damus cingulum, dantes eis>, sicut dictum est, et iudicandi omnem potestatem in pecuniariis et criminalibus et omnibus absolute negotiis, et appellationem eis oblatam ad gloriosissimos nostros praefectos et per tempus gloriosissimum perduci quaestorem, communiter negotium audientes secundum figuram ad sacrum auditorium introducendarum causarum. Si qua vero per illa loca sub appellationem fiat causa quingentorum minor aureorum, aut etiam ex delegatione sive imperiali aut iudiciali sit, et cui causa commissa est non sit spectabilis iudex, ab illis locis appellationem ad eum venire, et audire eum tamquam in sacro auditorio. Decoramus enim ei etiam hoc modo cingulum, et similem ponimus spectabili comiti Orientis et proconsulatibus et comitibus Phrygiae atque Galatiae, ut et ipsa spectabilis sicut illae in hanc figuram consistat: nihil hac nostra lege clarissimi provinciae iudicis minuente administrationem, sed illo in aliis provinciae locis agente quae propria legum sunt, hoc autem in quibus commoratur partibus commissam sibi a nobis implente sollicitudinem.
     1. Subditur autem a nobis et descriptio huic legi dicens, quid quidem eum competat praebere occasione codicillorum administrationis, quid autem accipere eum et qui circa eum sunt de fisco secundum annonarum occasionem. Quae etiam sola accipere eos sinimus alio lucro penitus abstinentes. Propterea enim eos honestiores facimus praebendis maioribus, ut et ipsi hanc nobis in operibus retribuant compensationem, nostros subiectos per omnia liberantes, et sacramentorum quae subeunt memores. Praesentem vero legem habebit quidem et legum codex, et tua sedes suscipiens et agnoscens perpetue eam in ipsis servet operibus.
     Dat. XV. kal. Iunii CP. Belisario v. c. cons.
     Oportet praeberi praetori Thraciae
          pro annonis et capitibus et reliquo solacio solidos numero octingentos,
          eius assessori solidos septuaginta duo,
          eius officio auri libras V.
     Oportet eum praebere occasione codicillorum ita :
          spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi solidos novem,
          primicerio clarissimorum tribunorum notariorum et laterculensibus solidos XXIV,
          eius adiutori solidos tres,
          officio gloriosissimorum praefectorum pro praeceptis et alia omni causa solidos quadraginta.
 

  
►  
Sources : Ep. Theod. 26 ; Ath. 4, 6 ; Iul. const. XIX.