~ NOV.
XXV ~ DE PRAETORE LYCAONIAE. ( AD 535 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Imp. Iustinianus Aug. Iohanni pp. II. |
<Praefatio> Lycaonum
gentem maiori quam nunc est cingulo decorare iustum aestimavimus respicientes
ad priores administrationes, unde eam consistere tradiderunt nobis qui
vetera conscripserunt et narraverunt, quoniam est cognatissima Romanorum
et paene ex ipsis consistens occasionibus. Lycaoni namque olim in Arcadia
Hellade regnanti etiam Romanorum habitare contigit terram et cum priscos
Oenotrios adquisisset, Romanorum principatui dedisse prooemium (dicimus
autem haec quippe vetera, multo Aeneae et Romuli temporibus antiquiora),
qui coloniam ad has dirigens partes portionem quandam Pisidiae abstulit
eique dedit suum vocabulum Lycaoniamque a semetipso nuncupavit provinciam.
Iustum igitur erit et eam administrationem decorare antiqua Romani officii
conscribentem signa, et nunc eius magistratus (iudicem dicimus civilis
cinguli et praesedentem armis) in unum colligere et praetoris appellatione
decorare. Nomen enim hoc patrium est cinguli Romanorum et ante ipsos
etiam consules in magna Romanorum habitum civitate. Romani namque olim
suos duces praetores nominabant et exercitibus praeesse praecipiebant
et ab eis conscriptis legibus oboediebant: eratque magistratus quidam
ex utroque temperatus et in semetipso circumferens et ostendens et in
aciebus fortitudinem et in legibus disciplinam. |
CAPUT I. |
Quia
igitur etiam hic intentio nobis est ad unum aliquid utraque colligere,
propterea merito ei etiam praetoris damus vocabulum, quatenus simul
ingrediatur animis audientium cum appellatione praetoris administrationis
disciplina atque natura, et quoniam non simplex quaedam est neque ad
unum respiciens tantum aut quod armorum aut legum est, sed utrumque
subtrahit officium, <et> ex militaribus quidem vehemens atque
fortis est, per legem vero mitis et mansueta, et secundum hoc illata
facile violentis quidem vehementius, mitibus autem legalius atque castius.
Et nec simpliciter hoc agimus nec nomina respicimus solum, sed ut oportet
cingula moderamur. Virorum enim est fortium regio et ab Isauria nullo
intervallo distans, et utpote mediterranea existens et plana equorumque
nutrix plurimos quidem viros, plurimos autem equos alit, vicorumque
est ei multitudo magnorum et virorum opportunorum ad equitandum et sagittandum
et facile ad asperiores insurgentium voluntates et arma tractantium
prone, et in militari cingulo non versantium, eo quod status eorum privatam
habet fortunam solis civilibus cingulis inclinatam: quae cingula rursus
contemnunt, eo quod legem respicere solam non cum severitate consistentem
non similiter contumacibus metuendum est. Haec nos erexerunt etiam hanc
unam declarare administrationem, sicut in Pisidis egimus, et dare huic
etiam praetoris appellationem cum adiectione nostra: nam et hunc praetorem
Iustinianum Lycaoniae nuncupari volumus, sicut etiam Pisidiae alium.
Officiumque utrumque in idem colligimus, cui et civilis et militaris
iudex praefuit; praetorianumque etiam hoc nominamus ex probatoriis hinc
sollemniter procedentibus, ex quo et pridem duciani eas accipiebant,
de sacro libellorum scrinio; et ad virorum centum numero eum metimur.
Eique damus utriusque administrationis emolumenta, assessorique et ceteris,
quae et manifesta constituimus ex subditis descriptionibus huic sacrae
nostrae constitutioni. Habeat quoque et adresponsum ad militarem disciplinam:
denique etiam praeesse eum in memorata nostra provincia collocatis militibus
sancimus. |
CAPUT II. |
Et
destinabimus, qui cingulum suscipiat hoc, apud nos probatissimorum unum
ex collegio nostrorum iudicum, unde etiam olim praetores procedebant
<et> suis laboribus rempublicam decorabant, aliquando quidem in
Italica manentes terra, aliquando autem ad extranea loca directi. Sit
enim iste sui memor semper et unde ei cingulum est collatum, venerandus
subiectis, terribilis latrocinantibus et violentis, et cum ampliori
fiducia cuncta gerens. Palam namque est quia puris quidem utitur manibus;
nam sine suffragio accipit administrationem, et alio modo a nobis posita
nuper lex omnibus administrationibus quae inscriptae sunt in ea aperte
praecipit manibus abstinere (pro quo etiam iusiurandum subeunt) et secundum
nostras leges iudicare et tribuere subiectis aequitatem atque iustitiam.
Sic et olim Romani rempublicam decorantes omnes alias respublicas obtinebant.
Quis enim non administrationem hanc revereatur simul et contremiscat,
videns eam duplici figura munitam et facile quidem quae sunt ex lege
praecipientem, velociter autem, si quid transcendatur legis, hoc armis
corrigentem? 1. Quae vero Pisidiae sunt denuntiata praetori secundum legem de illo conscriptam, haec bene se habere credidimus denuntiare etiam isti. Oportet enim eum hoc cingulum adsumentem undique sine suffragio constitutum, et ipsum sine muneribus esse et contentum solis quae fiscus praebet, sicut etiam de administrationibus iam posita loquitur lex, et pure atque iuste uti causis: et sicut ei mixta sunt cingula, sic etiam animi congruentia temperata sit, et utatur aliquando quidem asperioribus et vehementioribus, aliquando vero mitioribus et placidis elocutionibus. 2. Et odio quidem habeat simul et puniat adulterium universum, et ante illud homicidium, et quicquid vehementius est virginum raptus. Et violentos, si quidem inmedicabiliter aegrotant, etiam omnino torqueat; si vero mediocriter, ad meliora convertat. Erubescat autem violentorum nullum, licet idoneus sit, licet qualibet decoratus dignitate maiori. Propterea enim ex nobilioribus eum ordinibus destinamus, ut ex auctoritate sui habeat nullum respicere alium nisi nos et legem, et iudicet quidem secundum illas, subiectos autem coaptet secundum eas conversari. |
CAPUT III. |
Et
neque neglegat neque laedat, ut non aliqui ex provincia cui praesidet
deserant quidem provinciam propter iniustitias quae ibi fiunt, frequenter
autem nos adeant. Sed ipse iudex sit prius horum quae denuntiantur,
et haec determinet semperque memor sit traditi sibi a nobis honoris,
et sic utatur iudiciariis laboribus, ut laudabilis ei et sine reatu
fiat administratio: illud aperte sciens quia, si quidem aliquis venerit
ad nos non insinuans ei proprias passiones et operiens utrum mereatur
quae iusta sunt, hunc ei remittimus responsum ei praebentes nullum;
si vero denuntiaverit, deinde quae iusta sunt non adeptus ad nos recurrerit,
tunc nos non illi, sed administrationem habenti iudices erimus. Et sicut
illi maiorem fecimus honorem, ita et si invenerimus neglegentem et traditis
desidiose utentem auxiliabimur legibus et competenter eum castigabimus:
et sicut ille neque nostra verba neque leges neque cinguli erubuit figuram,
sic neque nos eum erubescimus, sed obviamus ei secundum modum quo turpiter
administrationis utitur rebus; et sive manibus non puris eum utentem
capiamus vel ad aliquam passionem respicientem aut nostras transgredientem
leges, nos ei secundum leges inferimus ultiones. Neque enim pecuniis
pepercimus nec alteri omnium, ut subiectos liberaremus. |
CAPUT IV. |
Oportet
quoque eum et civitatum ornatui providere: et primum quidem seditione
liberare sub se positas civitates, aequitatem ubique servantem, et ut
nihil subiectis desit, omnem ponere providentiam. 1. Sed nec opera civitatum neglegere, quatenus neque secundum hoc minuantur neque aquaeductus neque pontium transitus neque murorum cautela neque itinerum diligentia, sed omnia corrigere et ad nos nuntiare, quatenus alia quidem ex civilibus quaestibus, alia vero ex nobis valeat reparare. 2. Cavere autem illic venientes a iudicibus executores, ne licentia sit eis nostros subiectos in aliquo aut laedere aut onerare, neque haec videlicet consueta circumferre praecepta, quae pridem ex tuis procedebant sedibus vastantia sub mediocritate viventes et praecipientia aliquando quidem murorum instructiones, aliquando autem itinerum diligentias, aliquando vero imaginum pontiumque et portuum et formarum et thermarum renovationes et locorum quasi publicorum ablationes, aedificiorum quoque tamquam non opportuno loco fabricatorum subversiones, et alia horum adhuc peiora ad calumniam. Sed ipse quidem huius faciet providentiam agens universa sine damno. Si vero perspexerimus nos maiori etiam inspectione egere causam, sacra pragmatica utimur forma, quam videlicet etiam ad tuum culmen, si perspexerimus, dirigemus, secundum quam praecipiemus etiam alio cuipiam hanc facere inquisitionem. Sic respirabunt aliquando subiecti, sic florebunt denuo civitates augmentumque habitantibus eas plurimum fiet, et non patrias deserunt velut aliquid terribilium propter iudicum nequitiam habitare in propriis formidantes. |
CAPUT V. |
Oportet
autem tuam celsitudinem scire cingulum hoc unum de cetero et non duplex
esse, ideoque quae fiscus dabat prius utrique administrationi, haec
secundum subiectam descriptionem huic sacrae nostrae legi dabis ei et
qui circa eum sunt et eius officio, sicut hactenus dabatur. 1. Fiscaliumque exactio et ipsi imminebit et oboedientibus ei praetorianis officialibus; et insignia utriusque habebit cinguli, et quamvis iam militaris sit, attamen et in argenteo vehiculo portabitur praecedetque proxima (consularis namque est etiam hoc signum administrationis) fascesque similiter eum praecedent, procurabitque etiam militaris manus universa in provincia collocata, cui curae erit et latrocinia abscidere et laesis ferre solacium et temperatos nostros subiectos inter alterutros facere. 2. Sed neque vicaneis permittat adversus publica resultare tributa. Inter spectabiles administrationes autem haec quoque deputabitur, licet forsitan suscipiens eam dignitatis sit potioris. Administratores enim erunt tales quales nos opportunos esse ad cingulum iudicaverimus, ipsam autem administrationem competens est inter spectabiles numerari, sicut proconsules et Orientis comes et Galatiae et Phrygiae sunt: 3. ut et audiat causas in provincia sua et pecuniarias et criminales et pro libertate, sicut etiam omnes magistratus. Et appellationes, quae contra sententias eius fiunt, examinabunt hic secundum antiquam consuetudinem qui super spectabilibus hoc agebant, gloriosissimi sacrorum nostrorum praetoriorum praefecti et gloriosissimus quaestor (hoc quod olim est traditum), eo quod civiliora administrationis huius iam facta sunt, permixta legibus, quas videlicet etiam ipsis armis praeesse volumus. |
CAPUT VI. |
Secundum
nuper autem a nobis positam legem, si qua causa quingentorum solidorum
non transcenderit quantitatem in provincia eius, deinde sub appellatione
apud iudicantem fiat, hanc non Pacatianae Phrygiae iudex, sicuti prius,
sed ipse audiet, sive ex delegatione nostra sive ex aliquorum gloriosissimorum
iudicum causa tradita sit alicui non spectabili consistenti, propter
rationes quas de appellationibus nuper positae conscripsimus constitutioni.
Et erit etiam secundum hoc honoratus quod et sacrum auditorium habebit
et imponit iudicio finem non secundum antiquitatem hic dirigendo, ne
propter exiguas querelas damnorum maximorum haec res nostris subiectis
occasionem praestet. Haec autem et nos ei faciemus manifesta. Studium
namque nostrae potentiae est non solum eis praebere signa magistratuum
ex appellatis codicillis, qui spectabilibus iudicibus tribuuntur, sed
etiam ex imperialibus praeceptis, quae mandata principis dudum vocabant
imperatores atque legislatores, quae scribentes nos recondi in sacrum
nostrum laterculum iussimus, quatenus inde semper dentur administratoribus
una cum codicillis, et codicilli quidem eis praebeant cingulum, mandata
vero eius ornent modum. Ex subiecta vero descriptione huic sacrae nostrae
legi palam erit, quid quidem competat eum ordinatum occasione codicillorum
administrationis praebere, quid autem ei et assessori et qui circa eum
sunt ministrari. Si autem etiam aliquos iudices iuxta eas provincias
neglegentes inveneris circa fiscalia, non alium destinabis, sed ipsis
spectabilibus iudicibus delegabis, ut ipsi immineant vicinis iudicibus,
si neglexerint, et procurent haec omnibus inferre modis. |
<Epilogus>
Praesentem igitur legem nos quidem recondi sacrarum nostrarum constitutionum
procuravimus codici, ipse vero suscipiens secundum eam universa ages
inmortalem semper praebituram beneficii nostri memoriam. Dat. XV. k. Iun. CP. Belisario v. c. cons. |
Oportet
praeberi praetori Lycaoniae ita : ipsi quidem pro annonis et capitibus <et> reliquo solacio solidos numero octingentos eius assessori solidos numero septuaginta duo eius officio auri libras quiuque. Oportet autem eum praebere occasione codicillorum ita : spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi solidos novem primicerio clarissimorum tribunorum notariorum et laterculensibus solidos numero viginti quattuor eius adiutori solidos numero tres officio gloriosissimorum praefectorum pro praeceptis et omni alia causa solidos numero quadraginta. |
|