~ NOV.
XXIV ~ DE PRAETORE PISIDIAE. ( AD 535 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Imperator Iustinianus Aug. Iohanni. pp. |
<Praefatio> Et
antiquos Romanos credidimus numquam potuisse tantam rempublicam ex parvis
exiguisque principiis constituere et omnem ex ea orbem terrarum ita
dicendum capere ac possidere, nisi maioribus iudicibus per provincias
destinatis gloriosiores hinc viderentur et praeberent eis potestatem
armorum et legum et ad utrumque haberent eos opportunos et dignos existentes.
Quos etiam praetores vocabant, eo quod praeirent aliis omnibus et acies
ordinarent hanc eis dantes appellationem, et committentes eis et civilia
gubernare et de legibus scribere. Unde iudicialia quoque habitacula
praetoria vocari disposuerunt, et copiosa lex ex praetorum nata est
voce, multique praetores alii quidem Siciliam, alii vero Sardiniae insulam,
alii Hispaniam, alii aliam et adquisiverunt et gubernaverunt mare ac
terram. |
CAPUT I. |
Haec
considerantes nos, antiquitatem rursus cum maiori flore ad rempublicam
reducentes et Romanorum nobilitantes nomen, et videntes quia in provinciis
asperioribus dupla quadam hactenus administratione missa nulla ad perfectum
sufficiens quodammodo erat, propterea in quibusdam <provinciis nostris
in quibus> et iudex civilis erat et militaris alter, semper quidem
adinvicem contendentes, semper vero litigantes, non ut aliquid agerent
circa subiectos bonum, sed quatenus amplius eos contererent, aestimavimus
oportere ad unam quandam figuram colligere utrumque magistratum, civilem
simul et militarem, et dare hanc habenti potestatem praetoris rursus
appellationem, ut ipse et militiarum in provincia existentium secundum
antiquitus ei natum cognomen praesit et praeponatur legibus (et hoc
quoque olim praetorum proprium fuit), et habeat quidem utriusque magistratus
annonas, officio autem utatur uno officialium centum (sufficiunt enim
ei tanti), praetoriano officio nuncupando et ex probatoriis hinc competentibus
facto. Sic enim erit nobilis, sic terribilis latrocinantibus, sic iniustis
inevitabilis, si cum multa potestate gerat cuncta: ut puris quidem utatur
manibus, quod iam a nostra nuper data lege dictum est omnibus administrationibus,
ipso quoque oboediente illi et iusiurandum subeunte et secundum eam
gubernante causas, et armis utente et civilia secundum nostras disponente
leges; ut si etiam gloriosissimorum aliquis consularem dignitatem habentium
ad cingulum venerit, et <hoc imitatio sit> priorum, secundum quod
sortiebantur provincias viri consules et ex consulibus et praetores
modice consulibus minores, et ita paulatim Romanorum auxerunt nomen
et tantum egerunt, quantum nulli penitus alteri aliarum rerumpublicarum
contulit deus. Quod super Pisidorum regione incipere primum volumus,
eo quod et in prioribus historiis dictum invenimus dudum toti illi terrae
Pisidorum gentem praesedisse, sed et nunc quoque regionem hanc egere
maiori et vehementiori cingulo credidimus, et quoniam vici maximi in
ea sunt et populosi et crebro et contra ipsa resultantes tributa fiscalia,
et latrocinantibus illis et homicidis praediis, quae in aliqua summitate
montis Lupi caput appellata commorantur - Lycocranitarum [Lupicapitorum]
habitaculum nominatur -, administrationem hanc praeesse; et nunc quidem
non secundum ordinem legitimum ad eam accedere, sed secundum quandam
discursionis figuram: cingulo autem mixto et compositis in idem et militaribus
et iudicialibus signis, sequente quoque eum militari multitudine cuncta
quanta in provincia est, insuper et civile officium totum, nobili iam
appellatione eius constituta et praetoris honorata cognomine, quis non
eum pertimescat, quis non revereatur, simul leges, simul et arma conspiciens
in unum convenientia, et hoc ipso condicione proposita aut oboedire
legibus et confidere atque salvari, aut solum e contrario dispicientes
repente deperire, cum omnes de proximo legibus auxilientur? |
CAPUT II. |
Oportet
igitur hoc cingulum adsumentem, cum gratis hoc ei praebeamus semper
et sub nulla penitus mercede, ut et ipse sine redemptione perduret et
his quae de fisco dantur solis contentus (hoc <quod> etiam prior
nostra dicit lex), sic utens subiectis, sicut in priori disposuimus
constitutione, iusteque et pure et cum industria clementer, et homicidia
et adulteria expellens de provincia et virginum raptus et iniustitiam
omnem, et haec delinquentes secundum nostras puniat leges, et erubescat
nullum violentorum, licet maiorum sit, neque subcumbat eis qui prodesse
quidem nihil, occasiones autem impietatis praebere possunt; sed per
omnia servet quod iustum est, et respiciat ad nostras leges et iudicet
secundum eas et subiectos nostros secundum eas faciat et vivere et conversari,
et ad deum respicere nostramque formidinem, alterum vero nullum debeat
omnino considerare. Et neque ex provincia venire hic frequenter et subtilibus
mediocribus nos adire, sed ipsum prius audire omnia et discernere ea,
et memorem honoris quem ei dedimus sic uti causis, ut sine reatu ei
cingulum fiat, scienti quia, si quis eum adierit, deinde non meruerit
quod iustum est, et coactus haec nobis nuntiaverit, certamen ei de cetero
adversus nos erit. Nos enim sicut eum honoravimus administrationis augmento,
ita si eum invenerimus indigne [et citra] nostra intentione utentem
his quae tradidimus ei, et deo ministrantes et legibus auxilium ferentes
competenter eum castigabimus, si inveniamus furantem forsan vel gratia
aut inimicitiis victum aut nostras transcendentem leges. Volumus enim
subiectos erigere et quae hactenus sunt mederi malis, pecunias autem
despeximus magnas et ad hanc respicere dispositionem studuimus. |
CAPUT III. |
Convenit
autem eum non solum his quae dudum a nobis sunt dicta prospicere, sed
etiam curam habere civitatum abundantiae et ut nihil civibus desit;
contemplari quoque opera civitatum et non permittere neque secundum
hoc eas sui minores fieri, sed etiam aquaeductus et pontes et muros
et itinera reparare studere, et non permittere illic venientibus exactoribus
nostros collatores in aliquo praegravare, neque ea quae ex consuetudine
maligna fiunt praecepta suscipere, quae de murorum fabricatione et itineribus
sternendis et aliis denis milibus causis procedunt a sedibus tuae celsitudinis.
Horum enim omnium causa et si quid tale aliud est nulli permittat subiectos
nostros laedere, neque procedat sententia a sedibus tuis tale aliquid
dicens: iam etenim hoc prohibuimus Sed ipse quidem omnium curam habebit;
si quem vero nos secundum pragmaticam formam direxerimus, quem merito
etiam ad tuum destinabimus culmen, ille examinabit quod a nobis decernitur,
alteri vero nulli penitus licentia erit vexare subiectos: quatenus provincias
videamus rursus hominibus plenas, rursus propriis civibus florentes,
et non confluens hic multitudo hominum ad suam terram remeare propter
iudicum malitiam non confidat. Propterea igitur sancimus tuam celsitudinem
nequaquam divisas habere Pisidorum gentis administrationes, sed unum
esse in ea spectabilis praetoris magistratum, ipsum quidem militarem,
ipsum vero civilem constitutum, et similiter quidem fiscalium civiliumque
curantem, similiter autem militibus praesedentem, quatenus alterno solacio
et administratio ex armis fortis sit et armatus ordo lege decoretur.
Non enim ulterius indisciplinatio erit per civitates, cum vir praesedeat
talis de cetero, qui dignus nobis utroque cingulo videatur. |
CAPUT IV. |
Cuncta
igitur, quae fiscus ministrabat, haec secundum subiectam descriptionem
huic sacrae nostrae legi dari spectabili iubemus praetori et qui circa
eum sunt. Cui praefulgere sacri nostri cognominis volumus signum, sitque
praetor Iustinianus in Pisidia factus iudex. Oboediatque praetorianum
officium ei, factum quidem ex probatoriis, sicut dicentes praevenimus,
similiter autem et civilibus et militaribus hominibus atque rebus vacans.
Ad haec etiam fiscalium exactio iudicem hunc officiumque respiciunt
eius, et omnia habebit administrationis insignia quae hactenus habet,
vehiculum ex argento et proximam et fasces; habebit quoque super militibus
et adresponsum: cum utique ex hoc ipso ei demus in hac provincia militum
praesulatum, ut eos et componat et ordinet et procuret insequi quidem
latrocinantes, mansuetos autem et castos collatores inter alterutros
fieri, et neque civitates tumultuari permittat neque vicaneos resultare
contra fiscum, habeat autem super omnes potestatem excepto penitus nullo.
Sitque etiam haec administratio inter medias constituta et in spectabilium
iudicum numerum conscripta: ut quaecumque olim quidem in vicariis, nunc
autem comitibus Iustinianis et Pacatianae Phrygiae et primae Galatiae
sunt et spectabili comite Orientis et spectabilibus proconsulibus, haec
etiam in isto consistant, et sit spectabilis iudex, et appellationes
ab eo factae hic destinentur et examinentur, sicut in aliis spectabilibus
iudicibus, atque introducantur in foro gloriosissimorum praefectorum,
pariter audiente negotium et gloriosissimo quaestore sacri nostri palatii:
eo quod cingulum, licet aliquid militare habuerit, sed tamen totum ad
legaliorem mutatum figuram oportet habere necessario ordinem, qui hactenus
in spectabilibus est iudicibus observatus secundum quod tenuit olim
consuetudo. |
CAPUT V. |
Quia
vero nuper sacram constitutionem scribentes usque ad quingentos solidos
appellationum causas a spectabilibus iudicibus in ordine sacri auditorii
examinari decrevimus, sancimus, si talis aliqua fuerit lis, in Pisidia
tamen solum, sive ex delegatione nostra sive ex alicuius gloriosissimorum
nostrorum iudicum, si non spectabilis datus fuerit iudex, non ad spectabilem
Iustinianum comitem Pacatianae Phrygiae (hoc quod dudum sanximus) advenire,
sed ad eum deferri appellationem provinciae suae, ipsumque eam audire
secundum sacri auditorii figuram (utique etiam in hoc nobilitamus magistratum),
ipsumque ei definitivam imponere sancimus formam, non remittentem ad
hanc felicissimam civitatem, ut non parvarum causa occasionum maximas
litigantes turbas damnaque sustineant. |
CAPUT VI. |
Ut
autem sciant et qui percipiunt praetoris administrationem et alias quae
a nobis adinventae sunt et adinveniuntur, quemadmodum competat cingula
gubernari, perspeximus non solum eis praebere magistratus insignia in
his qui vocantur codicilli, sed etiam inscribere modum secundum quem
regant administrationem, quae ante nos legislatores mandata principis
appellabant: ut ipsi ad ea respicientes suam regant administrationem,
et ita nostris subiectis in omnibus prosint. Igitur etiam recondi in
sacro nostro laterculo huiusmodi divina mandata praecepimus, quatenus
una cum codicillis dentur iudicibus et iusiurandum praebentibus, quod
in sacra nostra constitutione conscripsimus, et alia universa ita regentibus
sicut nos iussimus. Subicitur autem etiam quaedam descriptio a nobis
huic sacrae legi, declarans quantum quidem competat ordinatum praebere
occasione codicillorum cinguli sive in sacro laterculo sive in praetorio
gloriosissimorum praefectorum, quid autem dandum sit ipsi et assessori
et qui circa eum sunt: sicque <a> nobis circa administrationes
providentia cunctis manifesta illum nobis decet purum et undique approbatum
suum praebere ministerium. 1. Hanc itaque legem declarabit equidem universis etiam sacrarum nostrarum constitutionum lectio (nam et hanc ibi conscribi praecepimus), ipse autem ad effectum perduces, quatenus maneat semper ipsis operibus effulgens et luciscens. |
Dat.
XV. k. Iunias CP. Belisario v. c. cons. |
Oportet
praeberi praetori Pisidiae ipsi quidem pro annonis et capitibus et reliquo
emolumento solidos numero octingentos, eius assessori solidos numero
septuaginta duo, eius officio auri libras quinque. Oportet autem eum praebere occasione codicillorum ita : spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi solidos numero novem primicerio clarissimorum tribunorum notariorum et laterculensibus solidos numero viginti quattuor eius adiutori solidos numero sex officio gloriosissimorum praefectorum pro praeceptis et omni alia causa solidos numero quadraginta. |
|