~  NOV. XXIII  ~
  
DE APPELLATIONIBUS ET INTRA QUAE TEMPORA DEBEAT APPELLARI.
  
( AD 536 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Imp. Iustinianus Aug. Triboniano illustri magistro officiorum et quaestori sacri palatii.
     <Praefatio> Anteriorum legum acerbitati plurima remedia imponentes et maxime hoc circa appellationes facientes et in praesenti ad huiusmodi beneficium pervenire duximus esse necessarium. Antiquitati etenim cautum erat ut, si quis per se litem exercuerit et fuerit condemnatus, intra duos dies tantummodo licentiam appellationis haberet; sin autem per procuratorem causa ventilata sit, et in triduum proximum eam extendi. Ex rerum autem experientia invenimus hoc satis esse damnosum: plures enim homines ignaros legum subtilitatis et putantes in triduum esse provocationes porrigendas in promptum periculum incidisse et biduo transacto causas perdidisse. Unde necessarium duximus huiusmodi rei competenter mederi.
CAPUT I.
     Et sancimus omnes appellationes, sive per se sive per procuratores seu per defensores vel curatores et tutores ventilentur, posse intra decem dierum spatium a recitatione sententiae numerandum iudicibus ab his quorum interest offerri, sive magni sive minores sunt (excepta videlicet sublimissima praetoriana praefectura): ut liceat homini intra id spatium plenissime deliberare, sive appellandum ei sit sive quiescendum, ne timore instante opus appellatorium frequentetur, sed sit omnibus inspectionis copia, quae et indiscussos hominum calores potest refrenare.
CAPUT II.
     Ad hoc sancimus, si quando lis speratur in nostrum inferri consistorium, si forte contigerit imperatoriam maiestatem occupatam publicis causis ex mundanis provisionibus non posse convocare patres, quatenus causa agitetur, non ex hoc litem periclitari. Quod enim vitium est litigantium, si culmen imperatorium occupetur? vel quis tantae est auctoritatis, ut nolentem principem possit ad convocandos patres ceterosque proceres coartare? Sed si quid tale evenerit, causa intacta permaneat, donec imperator monitus sua sponte et convocari proceres iusserit et litem inferri patiatur et omnia secundum morem procedere.
CAPUT III.
     Illud etiam in tertio capitulo disponendum est, quod antiquitas bene statuit, novitas autem neglexit. Cum enim veneranda vetustatis auctoritas ita magistratus digessit, ut alii maiores, alii medii, alii minores sint, et appellationes a minoribus iudicibus non solum ad maximos iudices remitterentur, sed ad spectabilium iudicum tribunal quatenus et ipsi sacro auditorio adbihito litem exercerent, novitas autem hoc dereliquit: evenit, ut super minimis causis maximi nostri iudices inquietentur et homines propter minimas causas magnis fatigentur dispendiis, ut forsitan totius litis aestimatio ad sumptus iudiciales non sufficeret. Ideoque sancimus, si quando ex Aegyptiaco tractu vel adiuncta ei utroque Libya provocatio speratur usque ad decem librarum auri quantitatem, non in hanc regiam urbem eam venire, sed ad praefectum augustalem, qui audiat et causam dirimat vice sacri cognitoris, nulla ei post definitivam sententiam appellatione porrigenda. Similique modo quoties in Asiana diocesi vel Pontica tale aliquid emerserit usque ad praedictam quantitatem decem librarum auri, appellationes ad viros spectabiles, comites forte vel proconsules vel praetores vel moderatores, quibus specialiter easdem lites peragendas deputavimus, remittantur, quatenus et hi ad similitudinem praefecti augustalis vice sacri cognitoris intercedant et causas sine spe quidem appellationis, dei tamen et legum timore perferant decidendas. Orientalem autem tractum causas appellatione suspensas et usque ad decem librarum auri quantitatem limitatas ad virum spectabilem comitem Orientis mittere simili modo audientiam et finem eis impositurum.
CAPUT IV.
     Illo videlicet observando, ut viri spectabiles iudices non ad alios eadem spectabilitate decoratos iudices suas transmittant appellationes in litibus quantaecumque quantitatis, cum non oporteat ad compares iudices appellationes referri, sed a minore iudicio in maius tribunal ascendere. Sed ad illustrissimam praefecturam illorum appellationes, cuiuscumque sint quantitatis, ut dictum est, dirigantur, qui una cum viro excelso pro tempore quaestore eas dirimat; utroque officio subministrante, id est tam ex sacris scriniis more solito quam praefectorio. Ita tamen haec sancimus, ut nec a ducibus vel aliis spectabilibus iudicibus, quibus forte, etsi privati sint, imperialis maiestas causas iniunxerit, appellatio ad memoratos spectabiles iudices currat, ne causa non gradatim procedere, sed perperam videatur: sed a praesidibus quidem provinciarum et iudicibus a nobis datis, si non sint spectabiles iudices, intra memoratam quantitatem referetur. Si autem vel illustres sint dati a nobis iudices quibus apices dignitatum super spectabilitatem sunt, vel duces qui omnimodo spectabilitate sunt decorati, vel hi qui a principe delegati sunt spectabilem habeant dignitatem, eorum appellationes sub quacumque quantitate in hanc regiam urbem ad competentes antiquo more iudices referuntur. Omnibus aliis, quae in appellationibus statuta sunt vel ab antiqua prosapia vel ab auctoritate anteriorum constitutionum vel a nostra humanitate, intactis illibatisque custodiendis.
     Dat. III. non. Ian. CP. post cons. Belisarii v. c.
 

  
►  
Sources : Coll. IV, tit. 2 ; Ep. Theod. 23 ; Ath. 7, 2 ; Iul. const. XXIV.