~ NOV.
XXII ~ DE NUPTIIS. ( AD 535 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Imp. Iustinianus A. Iohanni pp. |
<Praefatio> Plurimae
quidem iam variaeque positae sunt leges a nobis unicuique parti prius
a nobis sancitorum aut dispositorum quidem, visorum autem nobis habere
non recte, ad meliora dantes viam et exponentes subiectis, quo competat
degere modo. Hoc autem quod nunc a nobis fit, lex quaedam est communis,
omnibus propria rebus competentem ordinem ponens. Si enim matrimonium
sic est honestum, ut humano generi videatur immortalitatem artificem
introducere, et ex filiorum procreatione renovata genera manent iugiter,
dei clementia, quantum est possibile, nostrae immortalitatem donante
naturae, recte nobis studium de neptiis est. Alia namque omnia, quae
sancita sunt, non omnibus competunt nec hominibus nec rebus neque temporibus,
studium vero nuptiarum totius est, ut ita dicatur, humanae sobolis,
ex quo etiam renovatur solo, et ampliori quam alia sollicitudine dignum
est. Antiquitas equidem non satis aliquid de prioribus aut secundis
perscrutabatur nuptiis, sed licebat et patribus et matribus et ad plures
venire nuptias et lucro nullo privari, et causa erat in simplicitate
confusa. Maioris autem Theodosii temporibus amplior sollicitudo facta
est circa huius rei tractatum, donec circuiens per ceteros imperatores
in Leonem piae memoriae pervenit, virum fortiter atque viriliter etiam
de istis plerumque sancientem. Nos autem in constitutionum compositione
multa quidem et alia de istis decrevimus, aestimavimus autem oportere
nunc, consiliis perfectioribus causam considerantes, etiam quaedam corrigere
non aliorum solummodo, sed iam etiam quae a nobis ipsis sancita sunt.
Non enim erubescimus, si quid melius etiam horum quae ipsi prius diximus
adiuveniamus, hoc sancire et competentem prioribus imponere correctionem
nec ab aliis expectare corrigi legem. |
CAPUT I. |
Duo
igitur haec praemittantur huic legi. Et primum illud, ut omnia quidem,
quaecumque in prioribus sancita sunt sive a nobis sive a prioribus nostris,
haec valeant singula secundum propria tempora, non habentia ullam ex
praesenti lege novitatem, sed etiam in suis casibus valitura atque tractanda
et suos eventus ex his, quae iam positae sunt, legibus expectantia et
nihil communicantia praesenti legi. Praesentem vero legem ex nunc valere
volumus in omnibus futuris casibus et in omnibus postea nuptas, sive
prioribus sive deinceps, et in posteris aut futuris sive nuptialibus
lucris sive successionibus, quae ex filiis sunt. Etenim quod quidem
omne iam praecessit, conscriptis relinquimus legibus, quod vero futurum
est, per praesentem munimus legem. Unde <sive priores> sive secundae
provenerunt nuptiae. sive parentibus successiones ex prioris matrimonii
filiis sive lucra ex dotibus aut antenuptialibus donationibus aut ex
alia causa, sive existentibus ex secundo matrimonio filiis sive etiam
non, in prioribus temporibus, haec serventur secundum sua singula tempora.
et fruantur tam viri quam mulieres priori legislatione, sive ad alias
venerunt nuptias sive etiam usque ad priores steterunt, sive successerunt
filiis sive aliquid omnium egerunt priores sequentes leges. Illis enim
credentes et ita contrahentes nullus inculpabit, quare non futurum scierunt,
et hoc, quod videbatur quidem et tractabatur, omnibus modis crediderunt,
quod vero nondum factum erat, non formidaverunt. Unde illa quidem omnia
maneant suum servantia ordinem, deinceps vero tempus in posterioribus
pariendis casibus in una omnia hac lege posita atque collecta respiciat,
quaecumque de futuris, sicut dictum est, nuptiis competunt valere. Unum
itaque hoc praemittatur legi. |
CAPUT II. |
Secundum
vero illud, ut omnia quaecumque ex hodierna die testator disposuerit
de talibus, sive vir sive mulier consistat, haec valeant. Disponat itaque
unusquisque in suis, ut dignum est, et sit lex eius voluntas, sicut
et antiquissima nobis lex et prima paene reipublicae Romanorum disponens
ait (dicimus autem XII tabularum) secundum antiquam et patriam linguam
ita dicens: Uti legasset quisque de sua re, ita ius esto. Nullo valente
citra illius voluntatem, nec si sacram impetret formam nec si quippiam
aliud omnium, aliquid aliter disponere in alienis. 1. Si vero nihil testator dixerit aut disposuerit, quod non iam positis et valentibus praeoccupatum sit legibus, nec aliquid contra universales leges ordinaverit, tunc haec nobis lex posita sit omnia, quantum est homini possibile, comprehendens et transiens in brevi et quae in prioribus erant corrigens nuptiis et quae in secundis, et in successionibus et in solutionibus nuptiarum sive ex mortibus sive ex separatione, et quae ante luctuosum tempus sunt et post illud, et unam quandam continuationem faciens totius huius conscriptionis, atque legislationem olim quidem incohatam, ex quinque vero praecipue et quinquaginta et centum annis frequentius motam et particulariter collectam simul et paulatim colligatam ad semet ipsam et cohaerentem, confusam in plurimis et quadam semper egentem correctione, puramque et consonam sibi omnino declarans. |
CAPUT III. |
Nuptias
itaque affectus alternus facit dotalium non egens augmento. Cum enim
semel convenerit seu puro nuptiali affectu sive etiam oblatione dotis
et propter nuptias donationis, oportet causam omnino sequi etiam solutionem
aut innoxiam aut cum poena, quoniam horum quae in hominibus subsequuntur,
quidquid ligatur, solubile est. Ut autem etiam super indotatis matrimoniis
distractione facta poena merito subsequatur, hoc nos adinvenimus primi. |
CAPUT IV. |
Distrahuntur
itaque in vita contrahentium matrimonia alia quidem consentiente utraque
parte, pro quibus nihil hic dicendum est, pactis causam, sicut utrique
placuerit, gubernantibus, alia vero per occasionem rationabilem, quae
etiam bona gratia vocatur, alia vero citra omnem causam, alia quoque
cum causa rationabili. |
CAPUT V. |
Secundum
occasionem itaque inculpabilem, quando conversationem altera elegit
pars, ad meliorem migrans viam et sub castitate conversationem concupiscens.
Tunc enim lex et alia nostra dicit licentiam esse viro et mulieri ad
meliora migranti transigere matrimonium et abscedere, quodam brevi dimisso
solacio ei qui relinquitur. Quodcumque enim pacti fuerint contrahentes
ex morte fieri lucrum, hoc habere oportet eum qui dimittitur ab altero,
sive vir sive mulier sit, eo quod et iste quantum ad matrimonium videtur
mori, aliud pro alio vitae eligens iter. |
CAPUT VI. |
Per
occasionem quoque necessariam et non irrationabilem distrahitur matrimonium,
quando aliquis impotens fuerit coire mulieri et agere quae a natura
viris data sunt, sed biennium quidem secundum de hoc a nobis pridem
scriptam legem transcurrat ex nuptiarum tempore, ille vero quia pro
veritate est vir non ostendat. Licebit enim mulieri aut eius patribus
disiungere matrimonium et mittere repudium, vel si noluerit hoc maritus.
Et hic siquidem dos, si qua est omnino data dos, sequitur mulierem,
et reddit hanc vir, si eam contigit accipi, propter nuptias autem seu
ante nuptias donatio manet apud virum nihil de suo damnificandum. Hanc
itaque legem corrigimus brevi quadam adiectione: non enim biennium numerari
solum ex ipso tempore copulationis, sed triennium volumus. Edocti namque
sumus ex his quae inter haec provenerunt, quosdam amplius quam biennium
temporis non valentes postea potentes ostensos ministrare filiorum procreationi. |
CAPUT VII. |
Sed
etiam captivitatis casus talis est, quale est bona gratia distrahere
matrimonium. Sive enim contingat tale infortunium viro, muliere in republica
manente, sive rursus mulier quidem in captivitatem ducatur, maneat autem
vir in republica, scrupulosa quidem et subtilis ratio transigit nuptias:
servitute namque semel superveniente alteri personae fortunae inaequalitas
aequalitatem ex nuptiis manere non sinit. Attamen humanius talia contemplantes,
donec quidem est manifestum superesse aut virum aut uxorem, manere insoluta
matrimonia sinimus, et non venient ad secundas nuptias neque mulieres
neque viri, nisi volunt videri ausu temerario hoc egisse et poenis succumbere,
ille quidem ante nuptias donationis dicimus exactioni, illa vero dotis.
Si vero incertum sit, utrum superest an non quae ad hostes persona devenit,
tunc quinquennium expectandum est sive a viro sive a muliere, post quod,
sive manifestum fiat de morte sive incertum maneat, nubere licebit sine
periculo. Et hoc enim nuncupatis bona gratia transactionibus a praecedentibus
connumeratum est, nos quoque in hoc consentimus, ut hic neque repudio
fiat opus, ita personis distantibus ab alterutris, et nullus ex hoc
lucrabitur. neque vir dotem neque mulier antenuptialem donationem, sed
unusquisque in suis manebit. |
CAPUT VIII. |
Quod
autem prius ex legum severitate introductum est, nos clementi cessione
resolvimus. Si enim ex decreto iudiciali in metallum aliquis aut vir
aut mulier dari iussus esset (quale nunc est in Proeconnisso et in appellata
Gypso), servitus quidem erat ab antiquis legislatoribus sancita ex supplicio
illata, separabatur vero matrimonium, supplicio possidente damnatum
sibi servientem. Nos autem haec curavimus, et nullum ab initio bene
natorum ex supplicio permittimus fieri servum. Neque enim mutamus nos
fortunam liberam in servilem statum, qui etiam dudum servientium manumissores
esse festinamus. Maneat igitur matrimonium hic nihil ex tali decreto
laesum, utpote inter personas liberas consistens. |
CAPUT IX. |
Si
vero decretum iudiciale libertum aut libertam aut horum filios in servitutem
redigat, constat quidem ab initio matrimonium, postea vero apparens
servitus separat eos ab invicem, tamquam morte secuta: quoniam praecedentes
nos dicunt supervenientem servitutem non procul a morte differre. Idcirco
ob hoc, quod quidem proprium est unusquisque recipiat, placitum vero
solum quod ex morte est liberis adquiratur, reliqua vero veniant ad
eum qui redigit in servitutem. |
CAPUT X. |
Si
vero ab initio putaverit aliquis liberae iungi personae, illa vero famula
postea declaretur existens, non dicimus solvi matrimonium, sed ipso
initio neque matrimonium fieri, secundum prius a nobis dictam causam,
propter inaequalitatis fortunam; unde neque lucrum ex matrimonio contemplandum
est neque aliquid tale, sed puram rerum competentium per congruas actiones
redditionem. Haec autem decernimus et tale non esse dicimus matrimonium,
si causam animus incertus disponat solum, neque consensu domini neque
malignitate eius aliqua neque neglegentia convicta. |
CAPUT XI. |
Nam
si tradidit tamquam liberam suam ancillam dominus, ille autem liber
existens et credens tradenti hanc accepit, forsan etiam dotalibus celebratis
documentis, aut neque celebratis quidem, eius autem voluntate causam
gubernante, non erit iustum tale non constare matrimonium. Sed tacitam
libertatem sequi sive virum sive mulierem, cum tale aliquid a domino
fit, sancimus, et rapi talem virum aut feminam ad ingenuitatem et causam
tamquam super liberis et ingenuis iudicari. Si vero ipse quidem non
celebraverit nuptias alterius personae dominus, sciat autem, quod agitur,
et ex studio taceat, ut postea causam sarciat alteri coniunctorum, ulciscimur
huiusmodi, si aperta probetur, nequitiam et privamus dominum ita maligne
cogitantem, sitque rursus etiam hoc matrimonium, tamquam si consensisset
dominus ab initio; et ille quidem cadat dominio, ad ingenuitatem vero
servilis persona rapiatur, hoc ipso eveniente effectu, sive consensit
sive malignatus est dominus. Palam itaque est, quia etiam filii ex talibus
nuptiis liberi et ingenui secundum hanc nostram erunt legem. |
CAPUT XII. |
Et
multo potius haec valeant, si contigit dudum servum aut ancillam seu
languentes dereliquisse seu etiam contempsisse eos et amisisse super
dominio adversus eos voluntatem. Illi namque, utpote iam constituti
liberi et secundum pro derelicto titulum sui et non aliorum existentes,
non in posterum inquietabuntur ab his qui possidere eos olim odio habuerunt. |
CAPUT XIII. |
Deportatio
tamen, in quam migravit et antiqua ignis et aquae interdictio, quam
aquae et ignis interdictionem vocant nostrae leges, non solvit matrimonia.
Hoc enim et sacratissimo pridem placuit Constantino clemens quaedam
causa et a nobis quidem probata est, praesenti vero non copulata legi:
unde neque effectus causae dicendi sunt, cum in suo maneat ordine. |
CAPUT XIV. |
Novimus
autem et huius nostrae felicissimae civitatis conditorem, divae memoriae
dicimus Constantinum, scripsisse legem secundum quam, si quis in expeditione
fuerit et tacuerit ad uxorem per quadriennium, et nullum ei fiat ab
illo signum eius circa eam affectus, tunc licentia sit mulieri ad secundas
nuptias veniendi, <libellum> offerenti prius militiae principi
et hoc ipsum testificanti: et si hoc fiat, inculpabiliter mulier ad
virum alterum transiet et non damnificabitur quidem dote, non tamen
antenuptialem donationem lucrabitur. Haec itaque sacratissimus Constantinus:
vehementer autem nobis inmature habere illa constitutio videtur. Actibus
enim bellicis occupato marito uxoris inferre privationem non minor est
poena quam ab hostibus capi. Ideoque non prius ad virum veniat secundum
huiusmodi mulier qualem legislator iste proposuit, quam etiam decennii
transeat tempus, et haec importuna quidem sit viro mittens litteras
aut per aliquos verbis utens ad eum, ille vero aut aperte renuat nuptias
eius aut absolute conticeat, tunc quoque libellum offerat aut gloriosissimo
magistro militum aut spectabili duci aut clarissimo tribuno, sub quibus
miles ille est. Tunc licentiam enim ei damus et preces porrigere imperatori
et inde hoc promereri. Sciat autem quia, si circa hoc aliquid egerit,
tamquam temerarie nubens subiacebit legitimis poenis. 1. Mitiores itaque nuptiarum solutiones, tamquam generali quadam ratione sub bona gratia factis disiunctionibus, sciendum tales esse quodammodo. |
CAPUT XV. |
Ceterae
vero causam quaerunt inspicere aut a viro aut ab uxore factam, ut damnificent
temerarium in casu horum quae ab eo data sunt, dotis dicimus aut propter
nuptias donationis. Sed harum causarum antiquiores quidem plurimos faciebant
diversosque tractatus, Theodosius autem iunior alias quidem deinde sumens,
alias autem ipse adinveniens de repudiis scripsit constitutionem; a
nobis autem et aliae quaedam adiuventae sunt causae, quas recte habere
perspeximus ad culpam referri eius qui succubuerit. 1. Si igitur secundum Theodosii piae memoriae constitutionem valuerit mulier ostendere maritum aut adulterio delinquentem, aut reum homicidii, aut veneficiis aut seditionibus occupatum, aut quod pessimum omnium peccatorum est communicantem delicto, dicimus autem machinatum aliquid contra ipsum imperium, aut condemnatum falsitatis, aut sepulcra effodientem, aut ex aliqua sacrarum domuum aliquid rapuisse, aut latrocinii sectantem vitam aut latrocinantes suscipientem, aut unum eorum qui appellantur abigei (quibus est cura. alienis insidiari animalibus aut iumentis et ea transponere alibi), aut probet plagiarium esse, aut ita luxuriose viventem ut inspiciente uxore cum aliis corrumpatur (quod maxime mulieres utpote circa cubile stimulatas exasperat, et praecipue castas), aut si insidias se passam a viro probet circa ipsam salutem aut venenis aut gladio aut per alium aliquem talem modum (multae namque hominibus ad malitiam viae sunt), aut etiam si flagellis super ea utatur: si igitur mulier tale aliquid ostendere potuerit, licentiam ei dat lex repudio uti et nuptiis abstinere dotemque percipere et antenuptialem donationem totam, non solum si omnes simul probaverit causae, sed etiam si secundum se unam. 2. Et rursus licentiam dat viro mulierem abicere. si adulteram inveniat, aut veneficam, aut delinquentem homicidium, aut plagiariam, aut sepultorum violatricem, aut sacrilegam existentem, aut faventem latronibus, aut viro nesciente vel etiam prohibente gaudentem conviviis aliorum nihil sibi competentium vel etiam invito viro circa rationabilem causam foris pernoctantem aut extra eius voluntatem circensibus congaudentem et spectaculis inhaerentem aut theatris advenientem (dicimus autem, ubi scenae et talia sunt, aut etiam ubi bestiis adversus homines pugna est), aut insidias sibi facientem ex venenis aut gladio aut alio factas modo, ex quibus circa vitam periculum est, aut etiam consciam tyrannidem meditantibus, aut falsitatis ream constitutam, aut audaces eius manus inferentem sibi: scilicet tali aliquo facto dat lex haec viro abicere mulierem, vel si unam harum et solam probaverit causam, et lucrari quidem dotem, antenuptialem vero habere donationem. 3. Si vero altera harum persona irrationabiliter repudium miserit, et hoc ipsum solvendi matrimonium sine ratione, subdita erit dudum a nobis dictis poenis. Insuper etiam uxor rea omnino ex memoratis causis pro irrationabilis repudii missione facta et in quinquennium totum ad secundum venire prohibetur matrimonium, et ante quinquennium nuptias non esse sine reatu neque legitimas vocari, sed omnis volens adeat et accuset factum tamquam contra legem praesumptum. |
CAPUT XVI. |
Si
vero etiam rationabiliter mulier repudium miserit et in certaminibus
vicerit, aut vir irrationabiliter eam abiciens subiacuerit poenis, lucretur
quidem lucra primitus dicta, erubescat autem ante annum completum ad
secunda vota venire. Quod non observandum nobis est in viro rationabiliter
obtinenti talia lucra, cum et non obtinenti etiam repente nuptias facere
licet, quoniam nulla circa sobolis confusionem rationabilis est suspicio.
Quod in mulioribus ante anni completionem recte prohibetur, et tanta
est prohibitio ex hoc, quia, licet bona gratia dissolvi contingat matrimonium,
tamen etiam sic ex Anastasii piae memoriae constitutione in annum prohibitio
secundarum nuptiarum mulieribus instituta est. 1. Has itaque causas nobis Theodosius explanavit. Nos autem ex veteribus sumentes et alias adiecimus tres. Si enim mulier tanta detineatur nequitia, ut etiam ex studio abortum faciat virumque contristet et privet spe filiorum, vel tanta libido est ut etiam cum viris voluptatis occasione lavetur, aut etiam dum adhuc constet cum viro matrimonium, ad alios de nuptiis suis loquatur, licentia datur a nobis viris mittere eis repudia, et lucrari dotes et antenuptiales habere donationes: utpote etiam his causis rationabiliter solvere valentibus matrimonium et sub eundem deferentibus ordinem, sub quem poenas Theodosii piae memoriae constitutio definivit. |
CAPUT XVII. |
Ascripticio
autem alieno nubere liberam non licet neque ignorante neque sciente
neque consentiente possessore, sed licet aliquid tale ab ascripticio
geratur, licebit domino ipsi per se et per provinciae iudicem castigare
plagis mediocribus haec agentem ascripticium et abstrahere ab ea quae
frustra ei coniuncta est. Unde neque nuptiae sunt, quod factum est,
nec oblatio dotis nec antenuptiatis donationis, sed pura, facti mali
correctio. 1. Sic itaque matrimonia dissolvuntur viventibus adhuc his qui ea contraxerunt, et pecuniariae poenae circa dotem et sponsaliciam paene consistunt donationem. |
CAPUT XVIII. |
Sed
a nobis aliquid etiam aliud adinventum est, ut etiam indotata matrimonia
irrationabilibus factis divisionibus castigationi tradantur competenti.
Si quis enim duxerit uxorem, aut etiam mulier ad virum veniat, nuptiali
quidem assumpta voluntate atque sententia, non tamen secuta dote aut
sponsalicia largitate (ubi quoque praesumptive fieri solutiones contingebat,
nullo ex hoc contra temerarium sequente periculo), constitutionem scripsimus
dicentem: si quis sub potestate constitutam mulierem voluntate parentum
aut etiam suae potestatis forte ducat uxorem neque dote oblata neque
instrumentis talibus factis, nuptiae quidem sint nuptiae, licet dotalia
non sint conscripta, ut non ob hoc vir (quod in multis novimus factum)
expellat domo uxorem sine una prius dictarum rationabilium causarum,
quasque Theodosius quasque nos enumeravimus. Si quid autem tale fiat
et aut sine causa eam abiciat domo, aut etiam ipse rationabilem causam
praestet ut mulier separetur ab eius matrimonio, quartam partem propriae
substantiae cogatur exsolvere ei. Et usque ad quadringentas quidem auri
libras substantiam habens centum libris damnificabitur, hoc est quarta
substantiae parte, minorem autem ad hoc in quantum quartae facit quantitas.
Si vero etiam maiorem praedictae quadringentarum auri librarum quantitatis
substantiam habeat, non amplius centum auri damnificetur libris. Ad
maximam namque plerumque respicientes dotem legem hanc scripsimus, substantiam
illam merito secundum nostras leges aestimantes esse quae pura debitis
videatur. Ratio quoque ex ipsis causis pro cautione procedat, et si
mulier per culpam propriam separetur a viro indotata existens, aut etiam
mittat ei sine aliqua causa rationabili repudium, iisdem in omnibus
subiaceat poenis. Et si quidem per culpam eius matrimonium solvatur,
quinquennium observandum mulieri est, et secundis non copulabitur nuptiis:
sin vero per culpam mariti aut etiam bona gratia distrahatur, merito
et hic annum custodiat propter seminis confusionem, ut per omnia nobis
lex perfecta sit. |
CAPUT XIX. |
Est
quoque quoddam et aliud a nobis pium simul et gratum adinventum, ubi
etiam repudiis missia nuptiae consistunt adhuc. Eorum namque qui sub
potestate sunt calliditates circa parentes habitas prohibemus: quoniam
quosdam invenimus ex studio repudia scribere festinantes et mittere
suis uxoribus, aut etiam e diverso et nulla rationabili penitus existente
causa solvere matrimonia, ut eorum parentes subiaceant exactioni dotis
aut sponsaliciae largitatis, quasi soluto matrimonio: et ipsi quidem
forsan latenter miscentur alterutris, discedunt autem parentes damnificati
et hanc apud filios humanitatis habentes recompensationem. Ideoque legem
scripsimus volentem neque sub potestate constitutos neque emancipatos
filios, neque masculos neque feminas, posse distrahere matrimonia in
suorum laesionem patrum aut matrum, qui dotes aut ante nuptias donationes
obtulerunt aut susceperunt soli aut etiam cum filiis. Sed sicut in contractu
nuptiarum expectamus patrum consensum, ita neque transigere matrimonia
sinimus in parentum laesionem circa illorum voluntatem. Sed etsi mittatur
repudium, competere contra eos exactionem poenarum non sinimus, sive
ipsi dederunt haec vel susceperunt, sive etiam cum aliis susceperunt.
Non enim habet rationem, parentem quidem circa voluntatem filii non
posse transigere matrimonium, filiis autem permittere forsan et in minore
aetate constitutis et neque quod utile sit scientibus circa patrum voluntatem
solvere matrimonium et ex hoc parentes laedere. Hoc autem bene quidem
incohans philosophissimus sancivit Marcus. Diocletianus autem hunc secutus
est, nos autem similiter approbavimus. Sitque terminus nobis hic disiunctionum
quae superstitibus contrahentibus fiant. |
CAPUT XX. |
Deinceps
autem matrimoniorum terminum quae omne similiter solvit expectat mors.
Unde sive morte viri solvatur matrimonium sive fine mulieris, lucrum
sit viro quidem in dote secundum quod nuptialium instrumentorum continetur
pacto, mulieri vero ex nuptiali donatione, sicut et ibi convenerit a
principio contrahentibus: non prohibendis quidem inaequalibus secundum
quantitatem oblationibus, prohibendis autem inaequalibus pactis; hoc
quod fortissimus quidem Leo in suis conscripsit legibus, nos autem hoc
sumentes adhuc clarius ordinavimus. Si enim alter quidem amplius, alter
vero minus in lucro paciscatur, incertum erat, quale oporteret esse
quod teneat, utrum quod plus an quod minus, dubitatione ex utroque similiter
insurgente. Unde nobis placuit immoderationes aversantibus ad minus
protrahere, quod in pacto plus est, et non alio quidem licere tertiam,
alio autem forsitan quartam lucri pacisci: sed si quid tale fiat, quarta
in utroque percipienda, et deinceps similiter in partibus, non tamen
in constituta ex utroque quantitate. 1. Soluto igitur matrimonio secundum praedictas omnes disiunctiones felix quidem et beatum est utrique contrahentium perdurare in priori coniugio et non procreatam sobolem sequentibus matrimoniis forsitan contristare. Et si hoc egerint et in prioribus steterint nuptiis, habebunt quidem propria, hoc est dotem quidem mulier, sponsaliciam vero largitatem vir, nihil perscrutantibus nobis (hoc quod super secundis est nuptiis), percipient autem lucra vir quidem ex dote, mulier autem ex antenuptiali donatione; et erunt haec eis propria, nihil paene alia eorum differentia possessione. Unde donec vixerint, omnem licentiam habebunt alienationis super his, sicut in aliis quae de suo ab initio habuerunt. Si vero etiam moriantur, licet eis et legatis et fideicommissis res has in alios migrare; talem quippe alienationem permisimus nos constitutionem pro his conscribentes. 2. Si vero filios ex aliqua parte scripserint heredes, extraneos autem ex alia, maneant autem tales res aut etiam quaedam earum non alienatae, non ob hoc alienatae hae videbuntur, quoniam aliquis etiam alter scriptus est heres, sed maneant etiam haec filiis. Non enim, si scripserit omnes filios heredes ex inaequalibus partibus, has secundum hereditarias accipient portiones, sed ex aequo divident secundum numerum suum, sicut etiam si nullum eorum scripserit heredem, sed extraneos omnes, eis per alios modos satisfactione habita, percipient eas, cum utique non sint heredes parentum. Placuit enim nobis per praesumptionem, quia pater, dum non vivens alienaverit aut expressim obligaverit aliquid rerum harum aut moriens non expressim in alium eas transposuerit, voluerit magis servare filiis, tamquam ex causa illorum sibimet acquisitas, et non ad extraneos deducere. Et dabuntur haec filiis honore praecipuo ex nostra lege, licet non fiant heredes aut patris aut matris aut utriusque, vel si quidam quidem earum heredes fiant, alii vero repudient; hoc enim nobis rectius quam prioribus placuit habere. Unde si praemium est ex lege descendens in eos, nulla adiectione neque turbetur neque minuatur, nisi forte causam ipsi dent filii suae deminutionis. |
CAPUT XXI. |
Si
quis enim ex eis ingratus videtur, praemium hoc aliis damus nihil tale
agentibus, ut etiam alios corripiamus parentes honorare et ad fratrum
exemplum respicere. Unde si tantum infortunium filiorum sit sobolis,
ut omnes ingrati sint, ad heredes veniant haec defuncti tamquam illius
substantiae constituta, non valentibus filiis ex parente a se exhonorato
praemium habere, quod nos eis propter hanc causam non damus. 1. Si vero filiorum alii quidem inter vivos sint, alii vero defuncti quidem sint, filios autem relinquant, defuncti portionem illius damus filiis, si heredes sint patris, alioquin ad fratres deducimus. Et ideo legem nostram perficientes volumus haec valere non super dote solum neque super sponsalicia largitate, sed etiam super indotatis matrimoniis ex constitutione nostra introductis lucris. Nam et illud, nisi ad secundas veniant nuptias parentes, sed servent, erit filiorum quo dudum diximus modo. Primae siquidem nuptiae et hinc lucra et observationes usque ad hoc dispositae sint. |
CAPUT XXII. |
Si
qui vero prioribus non contenti nuptiis etiam ad secundas venerint,
necesse est legi hos ponere aut sine filiis existentes ex prioribus,
ex secundis autem filios habentes, aut etiam e diverso sine filiis quidem
ex secundis, parentes autem ex primis, aut sine filiis ex ambobus, aut
parentes ex utroque. Si igitur sine filiis manserint ex prioribus aut
etiam ex ambabus nuptiis, nulla perscrutatio circa secundas est, sed
viri quidem ibunt omnino omni observatione liberi, mulieribus autem
solummodo imminebit metus, ut non ante annale tempus ad secundum veniant
matrimonium, aut sciant quia, si quid tale gesserint et immaturas contraxerint
nuptias, subibunt poenas, alias quidem, si sine filiis ex prioribus
sint matrimoniis, maiores autem, si etiam filii sint. Si enim non est
soboles, infamia mox sequetur, et erit omnino mulier propter nuptiarum
festinationem infamis, et neque percipiet aliquid horum quae a priore
relicta sunt ei consortio, neque fruetur sponsalicia largitate, neque
marito secundarum nuptiarum ultra tertiam suae substantiae offeret partem.
Sed neque extrinsecus sentiet largitatem neque percipiet penitus ab
ullo extraneorum non hereditatem, non fideicommissum, non legatum, non
mortis causa donationem: sed haec venient aut manent apud heredes defuncti
aut coheredes eius, si poterat heres esse, utpote ea nullam utilitatem
habente. Sed si scripti et alii sint heredes, sive etiam ab intestato
vocentur, ad illos venient quae tali mulieri derelicta sunt. Non enim
fiscus haec vindicabit, ne aliquo modo videamur talia corripientes fisci
providere utilitati: sed ita quidem, quae extrinsecus ei derelicta sunt,
ad alios venient, quae vero a priore marito sunt, ab ea sublata venient
ad decem personas relinquentis viri cognationis, quae edicto continentur,
hoc est ascendentes et descendentes et ex latere usque ad secundum gradum,
gradibus in suo servandis ordine. Quibus non existentibus ad aerarium
veniunt. 1. Sed neque longius hereditas ab intestato propriorum eius veniet cognatorum, sed usque ad tertium gradum inspiciendum undique stabit solum successio ei, longius autem existentes alios habebunt heredes. Et quae prae aliis ei poenis infertur, dicimus autem infamiam, si quidem sine filiis ex prioribus fuerit nuptiis, solvitur imperatoris litteris iubentis. Si vero filii fuerint cuiuscumque sexus, licebit quidem ei imperatori pro infamia supplicare, non tamen utilitatem aliquam rescriptorum habere: nisi tamen voluerit ex imperio habere utilitatem et aliis liberari poenis, ex priori matrimonio filios mediam suae substantiae donare portionem pure et sine omni condicione et neque usum retinere, sed omnis substantiae quam habuit, quando ad secundas veniebat nuptias, mediam, sicut diximus, cedens partem prius procreatis filiis. Et divident hoc filii omnes ex aequo, et filios quidem habentes ad suos transmittent filios (oportet enim aliquid etiam veteribus adici legibus), si vero non habuerint, defuncti seu defunctorum portiones accipient omnino pro portione eorum fratres. Si vero omnes defuncti sint, habeat consolationem suae infelicitatis mater, ut ea rursus recipiat. Et haec dicimus, si intestati moriantur filii; non enim in his, quae semel facta sunt eorum, prohibebimus eos testamenta conscribere, aut superstites quo volunt haec modo disponere. Igitur imminentes poenae ante luctus nubentibus tempus tales quodammodo sunt, et tres pro his constitutiones prius scriptas una quadam hac interpositione haec nobis lex competenti protulit adiectione. |
CAPUT XXIII. |
Si
vero expectet quidem tempus mulier et propterea effugiat praedictas
poenas, ad secundum vero veniat matrimonium priores neglegens nuptias,
si quidem non habet filios (dicatur enim etiam denuo), sine periculo
est totum ex hoc. Si vero sit soboles et filios lex hinc exhonoratos
viderit, tunc omni largitate a viro ad eam veniente eam secundum proprietatis
privat partem, solum ei derelinquens usum et fructum. Et haec sancita
sint etiam super antenuptiali donatione et super omni largitate, sive
cum viveret a viro ad eam veniente aut etiam ex testamento aut mortis
causa donatione, sive institutionis sit pars sive legatum sive fideicommissum.
Et generaliter dicendum, omnis eam deserit proprietatis modus in his
quae a priori viro in eam venerunt, et filii ea percipient et proprietatis
erunt domini secundum tempus mox quo mater coniuncta est alii. Et haec
communis mulieris et viri multa sit posita. Nam si et ille filios habens
secundam eis superinduxerit uxorem, non ex dote fruetur lucris secundum
proprietatis rationem, non largitatem aliam a muliere percipiens hanc
habebit firmam, praeter quantum licet uti et frui, donec advixerit,
solum; et hic quoque filii, licet sub potestate constituti sint, sed
tamen domini secundum proprietatem talium erunt venientium mox in eos
simul cum secundae uxoris coniunctione. Et non discernimus de dote et
ante nuptias donatione, utrum ipsi hanc dederunt pro se contrahentes
an aliqui alii pro eis hoc egerunt sive ex genere sive etiam extrinsecus. |
CAPUT XXIV. |
licet
videatur quodammodo comprehensa et antenuptialis donatio doti. Sed quod
sancitum (XXIV) est super lucris hinc venientibus ad nubentes, etiam
sic ratum sit, et ita certa talium lex eis erit cavens, ut neque alienationem
ullam permittat parentibus in talibus neque hypothecam. Sed vel si quid
egerint parentes, mox eorum obligat eis substantiam: non ut prohibeat
eos in his aliquid agere quae voluerint (erubescit enim lex castigatores
filios genitoribus statuere): <sed> illos quidem erubescit, interminatur
autem accipientibus, tamquam nihil eis quod accipiunt prosit. Et sciant
ex hac nostra lege quia, vel si quam a talibus parentibus comparationem
fecerint vel si acceperint donationem vel si quid omnium egerint, tale
erit quale neque gestum neque scriptum, quod factum est. Vindicabunt
enim ea omnino filii heredesque eorum et successores ab heredibus illorum
et successoribus, non aliter excludendi nisi tricennale transeat tempus
et detentatio dominos accipientes constituat: incipiente filiis tempore
currere ex quo suae potestatis apparuerint existentes aut facti, nisi
tamen aliqua impubes aetas adiuvet adhuc. |
CAPUT XXV. |
Venient
autem talia lucra ad filios omnes ex prioribus nuptiis. Non enim permittimus
parentibus non recte introductam electionem in eos, neque alii quidem
filiorum dare, alium vero exhonorare: omnes enim secundis similiter
exhonorati sunt nuptiis. Sed quemadmodum si omnium filiorum similiter
heredes existunt parentes et non alii quidem succedunt, alii vero non
similiter, cur non et ipsi omnibus ex aequo, quantum ad hoc, conferant,
sed alios quidem eligant, alios vero despiciant? Ideoque secundum proportionem
unusquisque hoc lucretur, et si habeat filios, ad eos hoc transmittat,
illi vero hoc inter alterutros partiantur ipsi quidem secundum mensuram,
quanti consistant, non tamen patris transcendentes portionem. |
CAPUT XXVI. |
Quoniam
infirmas declaravimus alienationes a parentibus super talibus factas,
subtiliorem imponere convenit causae ordinem. Si enim omnes supersunt
filii ex prioribus nati nuptiis, et praemoriatur eis parens, infirma
omnino manebit alienatio, secundum quod prius a nobis dictum est. Si
vero moriantur omnes et rursus ad orbitatem causa veniat, tunc ex effectu
ratum erit quod alienatum est. Quis enim hoc etiam infringat filiis,
quibus videlicet solis hoc servavimus, non existentibus? Sed hic quidam
nobis pridem ingressus est sensus subtilis et sollicitus et medium utrorumque
casuum pertractans. Quia enim, omnibus quidem extantibus filiis et praemoriente
genitore nulla relinquebatur pars eis ex lucratis rebus, omnibus autem
morientibus totum in eos revertebatur, cogitavimus medium quendam causae
ordinem invenire. Unde si pluribus existentibus filiis moriatur unus,
si quidem habeat filios, ad illos ferri hereditatem (hoc quod saepe
diximus); si vero non habeat filios, non omnino ad fratres totem venire,
sed quantum ex pacto non existentium filiorum acquirebatur generanti,
hoc eum lucrari, reliquum vero concedere in filii venire successores,
sive fratres sint sive extranei forte (quod maxime in matre contingit),
sive disponant suas substantias sive etiam intestati moriantur. Et hoc
nos scripsimus in nostra lege, cogitantes illud et invenientes primi
et clementer sancientes. Quapropter etiam haec si alienaverit parens
antequam ad secundas veniat nuptias, deinde moriatur filiorum unus,
in tantum valet solummodo quod alienatum est, quantum ad alienantem
ex pacto non existentium filiorum pervenit; alioquin secundum alias
partes, quaecumque ad filii heredes veniunt, omnino infirma erunt. Unde
alienatione facta manet causa in suspenso, sequentibus commutanda fortunis
et aut perfecte ab initio infirmanda alienatione aut perfecte valente,
aut particulatim quidem infirmanda alienatione, particulatim vero constante. 1. Et super his quoque lucris, quaecumque ad secunda venientibus vota parentibus percipiunt, non perscrutamur, utrum heredes existant aut praemorientis parentis aut secundi morientis, nec si alii quidem heredes existunt, alii vero non: sed, sicut superius diximus, praemium damus eis hoc, sive heredes fiant sive etiam non, et hoc ex aequo percipient ipsi quidem superstites, cum eis autem et defuncti filii, genitoris accipientes partem; ubique tamen ingratitudine (sicut praediximus) impedimentum ad tale lucrum faciente huiusmodi filio. Contra ingratos enim positas non transcendimus leges, taliter et parentes honorantes et filios ad pietatem deducentes. Sicut enim electionem prohibuimus et denuo omnibus damus similiter talia praemia, sic ea, quae de ingratitudine sunt, non interimimus. Palam vero est, quia ingratum oportet intellegi eum qui circa ambos parentes aut omnino circa posterius morientem factus aperte monstratur. |
CAPUT XXVII. |
Optime
vero nobis Leo divae memoriae videtur cogitasse de oblationibus, quas
in secunda faciunt matrimonia qui ea contrahunt. Ait enim quia, si ex
priori matrimonio filios habeant parentes, deinde ad secundum aut deinceps
veniant matrimonium, non possunt neque in novercam patres neque in vitricum
matres secundum vitae tempus quamlibet facere largitatem aut in morte
relinquere, nisi tantum quantum unus filios aut filia solus existens
ex generante habet. Si vero multi filii sint et unusquisque aequalem
habeat portionem, non amplius, quam ad singulos venit, aut vitricus
aut noverca percipiant. Si vero inaequalia quae relinquuntur fuerint,
tantum necesse est solum ad novercam aut vitricum venire ex quacumque
largitate parentis, in quantum qui minus habet filius ex illius substantia
percipit aut ex novissima voluntate dimissum aut in vita datum: quippe
dudum quarta, nunc autem tertia aut media secundum nostram legem portione
omnino filio relinquenda aut danda; nisi rursus ingratitudinis ratio
contradicat. Hoc idem observando et in avo et in avia, et proavo et
proavia, et nepotibus masculis aut feminis, et pronepotibus similiter,
sive sub potestate forsan sive emancipati consistant, ex paterna vel
materna linea descendentes. Et hoc decernens recte intulit quia, quod
plus est in eo quod relictum aut datum est omnino aut novercae aut vitrico,
ac si neque scriptum neque relictum aut datum vel donatum competat filiis
et inter eos solos ex aequo dividitur. Ut oporteat namque ex secundis
nuptiis filios participari etiam horum, scriptum quidem in quadam constitutione
est, non tamen etiam nunc nobis placet, sed ex priori matrimonio filiis,
propter quos et observatum est, detur solis, nulla machinatione neque
per suppositas personas neque per aliam causam interponi valente. Hoc
autem quod plus est divident adinvicem grati filii parentibus, non ingrati
circa hos approbati et ingratitudine huiusmodi obnoxii constituti, qualem
leges quaerunt. Tales namque etiam hac utilitate privamus, ne forte
propter spem huius possessionis contra parentes accedant et protervi
sint et naturae iniurientur leges. Palam quoque est quoniam et hic,
si quis horum moriatur, ad quos quod plus est deducebatur filiis existentibus,
defuncti filii hoc accipient secundum propriam quidem multitudinem,
ad defuncti vero partem. |
CAPUT XXVIII. |
Quia
vero hactenus legibus indiscretum est, quando conveniat quod plus est
inspicere, utrum secundum oblationis tempus an certe matrimonii solutionis,
optimum nobis visum est esse mortis binubi parentis observari tempus.
Scribunt itaque homines et horum quae habent amplius, scribunt autem
et minus, evenientes autem fortunae contrarios eventus saepius operantur.
Unde ut non circa haec erremus, tempus illud considerandum est, secundum
quod binubus moritur, et portionem inde sumendam, et secundum eam quod
plus est contemplantes auferre quod transcendit oportet et filiis applicare:
in omnibus talibus non ab initio datione aut scriptura respicienda,
sed qui vocatur eventus considerandus est. |
CAPUT XXIX. |
Nec
illud quoque nobis relinquendum est, quod recte habendum Theodosius
piae memoriae iunior constituit, dicens quia, si mulier filiis procreatis
ad secundas veniat nuptias et exinde ei nascantur filii <alii>,
deinde etiam secundus vir moriatur, eius quidem proprias res ex ambobus
matrimoniis percipient filii intestata matre moriente ex aequa et simillima
divisione, antenuptialem vero donationem utraque soboles proprii percipiet
patris, et ex solido quidem prioris matrimonii filii illius lucrabuntur
donationem, ex solido quoque ex secundis nati seminibus ab illo facta
fruentur munificentia, licet non ad tertium illa matrimonium venerit.
Quid enim hoc prioribus prosit? quid autem invideant priores filii secundis,
si non et illi tertiis iniuriam passi sunt nuptiis? Et absolute unaquaeque
soboles proprii parentis accipiat sponsaliciam largitatem, et omnino
prioribus filiis propter secundas nuptias accipientibus et secundi liberi
modis omnibus eam habeant, quamvis quae secundas contraxerit nuptias,
ad tertia minime vota migraverit. Ex rerum vero consequentia hoc ipsum
et in patribus sit secundo nuptias facientibus, et servetur ex priori
quidem matrimonio filiis propter secunda vota lucrata dos, secundis
quoque <ex secundis>, licet non ad tertia pater venerit vota. 1. Reliqua vero quaecumque in talibus lucratus est pater aut mater ex secundis nuptiis, aut per legatum forsan seu fideicommissum, non tamen ad tertias venerunt nuptias, haec commixta eorum substantiae et a tertiis non mutilata matrimoniis maneant apud eos inmota et ad eorum velut proprias successiones perveniant, aut etiam superstitibus quo volunt disponantur modo. |
CAPUT XXX. |
Quia
vero lucra ubique secundum rationis frequentiam in disiunctiones ex
morte sancivimus, brevi quodam sermone et illud adicimus, quia quaecumque
lucrati fuerint parentes repudio soluto matrimonio, sive bona gratia
misso sive etiam aliter, sive per dotia sive per sponsaliciae largitatis
occasionem, haec ad instar ex morte lucrorum omnia serventur filiis.
Hoc idem custodiendo etiam super indotatis uxoribus, ubi a nobis posita
constitutio procacitatem punivit. Et non discernimus, ex cuius culpa
matrimonium repudio sit solutum. Quocumque enim modo se habeat causa,
servatur et super illis quod lucratum est ex illis nuptiis filiis, ex
quibus processerunt filii, sive prima soluta sint matrimonia repudio
sive etiam secunda, licet tertiae non secutae sint nuptiae. |
CAPUT XXXI. |
De
augmentis autem aut deminutionibus dotium aut antenuptialium donationum
dictum quidem est aliquibus prioribus legibus, a nobis autem perscrutatum
perfectius est, qui etiam consistentibus matrimoniis propter nuptias
donationes non augeri solum, sed etiam a principio dari praecepimus.
et sicut augeri permisimus, ita quoque minui contrahentibus volentibus
concessimus. Sed hoc, quod de deminutione dictum est, si secundae fiant
nuptiae, non pepercimus (ut non aliquo modo Leonis piae memoriae offendamus
constitutionem), cum filii ex prioribus fuerint nuptiis. Si enim immensam
obtulerit dotem aut antenuptialem donationem parens aut aliud aliquid
largiatur, deinde sentiens, quo ferat lex, abbreviet quod factum est
et deminuat dotem aut antenuptialem donationem, nequaquam lucrum erit
filiis quod datum est, sed licebit lucrari aut vitricum aut novercam,
filiis secundum hoc laesis. |
CAPUT XXXII. |
Si
vero solum usumfructum rerum aut vir uxori aut coniux marito per novissimam
dederit voluntatem, ante nos quidem dicebat lex, si ad secundas venirent
nuptias aut pater aut mater, statim relicto usu cadere, sicut prius
cadebant proprietate, et repente filiis illum restitui, si vero impuberes
forsan filii fuissent, etiam cum medii temporis fructibus. Hoc enim
videbatur legi; nobis autem non satis hoc placuit: sed volumus, vel
si usus detur per largitatem aut mortis causa donationem factam, et
inter vivos, in quibus licet etiam donari, si relinquatur, et accipiens
ad secundas veniat nuptias, manere sic quoque usum, donec supersit qui
hunc habet usumfructum, nisi expressim ipse qui donationem, sicut dictum
est, fecit aut hunc reliquit, sive masculus sive femina, dixerit velle
ad secundas veniente nuptias eo, qui usumfructum accepit, solvi eum
et ad suam reverti proprietatem. Sed haec quidem de his quae per largitatem
dantur dicimus. |
CAPUT XXXIII. |
Si
autem in dote aut in sponsalicia largitate rerum ususfructus detur,
nihil penitus innovamus, sed dudum sancita teneant, et maneat apud accipientes
donec vivunt, licet decies milies contrarium aliquid velint morientes.
Quod enim ex lege datum est lucrum privatus auferre modis omnibus non
valebit. |
CAPUT XXXIV. |
Quoniam
omnino ad memoriam de usufructu legum venimus, illud quoque misceri
legi bonum est, quod tribus pridem dictum est constitutionibus: quia
omnium pater horum, quae ad filios veniunt sive ex materna linea sive
ex nuptiali filiorum causa sive aliunde, usumfructum habet, licet ad
secundas veniat nuptias. Usum namque eorum, donec vivunt, manere sine
casu etiam ante nos omnes volunt leges et in maternis et in aliis omnibus,
et nos simul dicimus. Castrensium vero et quasicastrensium peculiorum
excipiatur ratio. |
CAPUT XXXV. |
Mater
tamen donans aliquid filio de suo si ad secundas venerit nuptias, non
poterit per occasionem ingratitudinis revocare quod datum est. Non enim
ex pura videtur voluntate ingratitudinem introducere, sed secundas nuptias
considerans ad hanc venisse cogitationem putabitur. Nisi tamen aperte
filius aut circa vitam ipsam insidians matri aut manus inferens impias
aut circa substantiae totius ablationem agens adversus eam aliquid declaretur. |
CAPUT XXXVI. |
Non
tamen permittimus mulieribus ad secundas venientibus nuptias adhuc velle
priorum maritorum dignitatibus aut privilegiis uti: sed ad quale post
priorem venerunt matrimonium, illius amplectantur fortunam. Quae enim
priorem oblita est, non rursus ex prioribus adiuvabitur. |
CAPUT XXXVII. |
Iucundum
quoque illud et non extra pietatem a divae memoriae Alexandro super
alios plurimos antiquorum legislatorum determinatum est, ut si quis
manumiserit ancillam, deinde eam ducat uxorem, at illa ut videtur elata
et epulata solverit circa manumissorem matrimonium, non sinit lex ad
secundas nuptias venire invito priore marito, sed deinceps nuptias fornicationem
iudicat et corruptionem, sed non nuptias nec matrimonium, ex quo iniuriae
non decentes ei, qui libertatem imposuit, fiunt. |
CAPUT XXXVIII. |
Eius
quoque principis illud quoque invenientes dignam putavimus partem nostrae
facere sanctionis: quoniam omnium mater fide dignior ad filiorum educationem
videbatur, dat ei etiam hoc lex, nisi ad secundas accesserit nuptias. |
CAPUT XXXIX. |
Dotes
autem, quas acceperint contrahentes, non dabunt facile mulieribus consistentibus
adhuc matrimoniis, nisi tamen ex causis quas lex numeravit; alioquin,
si quid tale gesserint, instar donationis quod agitur hoc ipso esse
videtur: et si moriatur mulier, et recipient dotes qui dederunt eas
inmature mulieribus mariti ab heredibus mulierum cum medii temporis
fructibus, ipsi et heredes eorum, et habebunt in lucrum secundum pactum.
Et si ad secundas venerint nuptias viri, servabunt sine alienatione
haec filiis, hoc videlicet quod generaliter constitutum est. Si vero
non contigerit accipere contrahentes dotes adhuc constante matrimonio,
etiam post mortem eas uxorum secundum legem ab illarum percipient heredibus,
sicut scriptura vult dotis. |
CAPUT XL. |
Si
autem tutelam gerat mulier filiorum (palam est quia impuberum existentium)
iurans non ad secundas venire se nuptias, deinde contemnens et prius
conubium et iusiurandum ad maritum veniat secundum, non prius tutorem
petens et rationem reddens et exsolvens omne quidquid hinc debet, non
solum quae eius sunt in hypothecam habere lex permittit filiis, sed
etiam mariti substantiam trahit cum hypothecis; ipsi quoque interdicit
filii successionem impuberis morientis, licet ex substitutione pater
eam venire ad filii dixerit successionem. Sed haec quidem priores nostri.
Nos autem miramur, si mulierem sic impiam constitutam, ut etiam hoc
ipso iusiurandum neglegeret et sic ad immaturas nuptias deveniret, tribus
maximis neglectis deo et defuncti memoria et caritate filiorum, ita
parvis subdiderunt poenis, et illam quidem, quae ante luctuosum nubit
tempus et nec omnino mater filiorum consistit, puniunt amare, et licet
filios non habeat, propter solam honestatem haec agunt, mulierem vero
sic effusam concupiscentiis, non vel ipsis subdiderunt poenis quas sustinent
quae ante lugubre tempus ad secunda vota declinaverunt. Ideoque sancimus
eas, quae sic peierare de cetero praesumunt mulieres, super dudum praecedentes
poenas et has sustinere omnes quas primitus diximus super his mulieribus
quae ante lugubre tempus nubunt, et infamiam et alia omnia his inferentes
et solutionem eis poenarum dantes eandem quam etiam illis, ut supplicent
imperatori et dimidiam portionem dent filiis suarum rerum, neque usufructu
apud eas remanente. Et simpliciter aequalem eam ponimus propter nuptiarum
immaturitatem ei quae ante lugubre tempus nupsit. Si vero etiam naturalium
tutelam gerat filiorum (nam hoc quoque praebuimus ei), tamen ad virum
veniens et non haec agens, quae prius dicta sunt, iisdem subiaceat poenis.
Providentia vero sit per provincias quidem a gentium praesidibus, hic
autem gloriosissimo praefecto felicissimae huius urbis una cum praetore,
cui huius partis cura est, ut volente ad nuptias venire tutelam gerente
muliere et ordinetur minoribus tutor et rationes suscipiantur et quod
mater debet occasione gubernationis, hoc reddatur. |
CAPUT XLI. |
Placet
quoque nobis Zenonis piae memoriae constitutio volens patrem, si iubeatur
proprio filio legatum sub condicione aut die dare, non aliter exigi
pro donatione legatorum cautionem, hanc videlicet quae legatorum servandorum
causa vocatur, nisi secundas pater contraxerit nuptias. Sit enim et
hoc secundo nubentibus poena. |
CAPUT XLII. |
Sed
et si quis inter reverentissimos constitutus clericos, ultra lectorem
aut cantorem dicimus, omnino contraxerit nuptias, hunc ex nostra constitutione
cadere sacerdotio constituimus atque volumus. Si vero lector existens
et nuptias faciens deinde propter aliquam inevitabilem necessitatem
ad secundas veniat nuptias, nequaquam ad maioris sacerdotii ascendat
culmen, sed illic manebit apud mulierem, affectum illius praeponens
meliori provectui. Si vero, cum sit laicus, ad ordinationem subdiaconi
aut diaconi aut presbyteri venire voluerit, deinde appareat mulierem
habens non ex virginitate sibi copulatam, sed aut disiunctam a marito
aut aliter non ab initio mox sibi legitime coniunctam, aut etiam ipse
ad secundas venerit nuptias, non impetrabit sacerdotium, sed licet latenter
ad hoc venerit, omnino eo cadet. |
CAPUT XLIII. |
Quae
nunc vero sequitur causa est antiqua et multas quidem suscipiens correctiones
non ab aliis solum, sed etiam a nobis, non tamen ad summum sui veniens
rectitudinem: quam nunc sectantes praesentia sancimus Lex enim quae
vocatur Iulia Miscella, lex antiqua, lex vetusta, filiorum procreationis
praeponens studium permittebat mulieribus, licet vir prohiberet et aliquid
ob hoc relinqueret, quatenus non ad secundas veniret nuptias, tamen
et ad virum venire et iurare, quia filiorum causa hoc ageret, et quod
relictum erat accipere. Et hanc quidem in annum dabat mulieribus licentiam
Eo autem transeunte si vellet accipere relictum, non aliter licebat
mulieri hoc accipere, antequam cautionem exponeret, quia ad secundas
non veniret nuptias Sed hanc quoque adiectionem <non> ipse Iulius
Miscellus adinvenit, sed Quintus Mucius Scaevola hoc praesanciverat,
super omnibus quippe pendentibus in causarum prohibitionibus huiusmodi
adinveniens cautiones. Nos igitur videntes plurimas mulieres desiderio
nuptiarum, non propter filiorum procreationem, sed propter necessitatem
et iurantes et nubentes et transcendentes morientium voluntates, aestimavimus
prius interim sacratiorem mederi partem et periurium eis cohibere nec
sinere talia subire iuramenta, in quibus omnino periurium promptum est.
Nam nec illud inerat legi, ut oporteret sine filiis existentes mulieres
hoc iurare sacramentum, sed etiam filios habentibus adiacebat iusiurandum,
quod deum simul et defuncti animam contristaret, cum utique periurium
quidem esset in promptu, filiorum vero procreatio in casus munerius
reiaceret. Quia igitur hoc nostra sancivimus lege iusiurandum eis auferentes
et talem permittentes perceptionem, consideravimus quoniam alterutrumque
rerum a nobis praetermissum est oportere et defuncti animae mederi.
Quapropter praesentem ponimus legem; non enim volumus deficientium nihil
illicitum habentes voluntates frustrari. Si enim diceremus oportere
mulierem omnino viro praecipiente non nubere hoc custodire, pre amaritudine
habuisset hoc merito lex; nunc autem, cum secundum praesto sit, id est
ut, si voluerit nubere, <non> accipiat quod relictum est, novissimi
sceleris est despicere voluntatem defuncti ita fluctuantem, ut ei detur
licentia nubendi et accipiendi quod relictum est et per omnia contristandi
priorem maritum. |
CAPUT XLIV. |
Unde
sancimus, si quis prohibuerit ad aliud venire matrimonium uxorem, sive
etiam uxor maritum (idem namque est utrumque) et pro hoc aliquid reliquerit,
unam ex duabus condicionem habere contrahentium alterum, aut ad nuptias
venire et abrenuntiare perceptioni, aut si hoc voluerit, sed honorat
defunctum, omnino abstinere de cetero nuptiis. 1. Sed ut non causa suspensa sit et post tempera forsitan longa revertatur rursus exactio, propterea bene nobis visum est habere determinare causam, et usque ad annum quidem non esse penitus petitionem relicti, nisi tamen modus sacerdotii adveniens alteri personarum statim praebeat perceptionem, utpote nequaquam nuptiarum existente spe. 2. Si vero transire contigerit annale tempus, damus quidem personae huic accipere quod relictum est, non absolute tamen neque simpliciter; sed si quidem immobilis fuerit res, non aliter hoc accipere nisi iuratoriam cautionem exposuerit et supposuerit suas res (hoc quod tacite ex hac lege damus), ut si ad secundas venerit nuptias, reddat quod datum est tale quale percepit, restituens et quos accepit in medio fructus. 3. Si vero mobilis fuerit res, si quidem idoneam habet substantiam persona volens accipere, dari quod relictum est sub eadem cautione et iisdem hypothecis. Sed si quidem aliud aliquid mobilium fuerit, tale restitui quale percepit, aut deminutionis medeatur partem. 4. Si vero pecuniae fuerint, etiam cum usuris quas inde percipere valuerit, iureiurando restituendis hoc iudicando. Si vero non mutuavit quidem, sed usus est, tertiae centesimae reddat usuras. 5. Si vero non valde locuples fuerit, etiam fideiussorem hunc exigi. Si autem non valuerit fideiussorem dare, tunc sub iuratoria cautione et hypotheca, secundum quod dictum est, suarum rerum accipiat quidem quod relictum est. 6. Mox autem ut ad secundas nuptias venerit, hoc ab eo, qui dedit, vindicetur, apud quamcumque apparuerit personam, tamquam si hoc ab initio neque datum fuisse videretur. Quod in omni restitutionis casu, sive mobile sive immobile sit quod futurum est reddi, valere sancimus. 7. Si vero usus fuerit quod relinquitur, minus idonee vero se habeat ad fideiussionem et nec ipse dignus sit cui hoc credatur, manere quidem apud illum a quo relictum est, ex tertia vero centesimae eius usuram praestari, quam usque tunc solvat, donec aut secundas ille contrahat nuptias (quando et restitutio praestitarum usurarum suscipiet facultatem) aut [si] fiat manifestum nullatenus posse istum ad nuptias pervenire, sive secundum modum sacerdotii (tunc enim ei dabit quod relictum est) sive morte. Accipient enim hoc omni modo eius heredes, nihil neque de datis usuris reddentes. 8. Hanc ipsam autem introducimus observantiam et eundem intellectum, et si non coniuges alterutris sub tali reliquerint condicione, sed alius aliquis extraneus sive viro sive mulieri sub tali condicione dari quid voluerit: videlicet fortuitorum casuum secundum suam naturam et leges super his tam in praestandis quam in restituendis servata. Haec igitur ex iam nuper factis a nobis occasione Iuliae Miscellae constitutionibus retribuimus; alia vero sint firma secundum terminos et casus secundum quos haec exposuimus. 9. Praefatae autem a nobis observationes dentur, si institutionis sit pars aut legatum, heredibus aut substitutis aut illis <a> quibus haec relicta sunt; si quidem mortis causa donatio, omni modo heredibus Si vero ex asse secundum talem condicionem conscribatur quis heres, substitutis, si fuerint. aut omnino his qui ab intestato ad hereditatem vocantur, huiusmodi observationes praestentur, ut undique lex habeat propriam perfectionem. Nisi forte testator et hoc praecipiat dicens licentiam habere eum cui dereliquit sive per institutionem particularem sive ex asse, aut per legatum vel fideicommissum, sive per mortis causa donationem, et accipere quod derelictum est et nullam cautelam dare; tunc enim sequenda est defuncti voluntas. Studii enim nostri est defunctorum conservare secundum legem voluntates. |
CAPUT XLV. |
Et
quia parum addita de cautela rerum ediximus et Leonis novimus divae
memoriae constitutionem de secundis nuptiis, si ad eas veniens mulier
non valeat dare fideiussionis cautelam quia filiis restituat res, tertiam
partem centesimae accipiens: nos causam adhuc melius ab ea constituimus;
quod enim super hoc, statutis competentem adiecimus subdivisionem. 1. Et sancimus (hoc quod pridem a nobis in quadam dictum est constitutione) ut, si quis offerat vel res per nuptialem donationem, si quidem omnes immobiles constitutae sunt, maneat eorum usus apud matrem ad secundas venientem nuptias, et ea haec eligat et non recuset, neque exigat fides pro aestimatione earum usuras, sed diligentiam earum habeat secundum quod lex dat usus dominis constitutis, conservet autem haec secundum leges filiis superstitibus, aut si omnes moriantur, secundum nostram legem tam sine filiis casu [moriente] matri quam remanentibus filiorum heredibus conservato. 2. Si vero universa constituta est forte in pecuniis aut aliis mobilibus rebus nuptialis donatio, tertiam partem usurarum accipiente matre cum prius sancita cautela non exigi a filiis aurum, nisi forte sine invidia sit viri facultas et habeat aurum et argentum et vestes et quidquid conscriptum est matri Damus etenim tunc electionem matri, sive velit res accipere et dare fideiussoriam cautionem sive praedictas accipere usuras; dicimus autem ex tertia parte centesimae tam secundum anteriores leges quam etiam secundum nostras. 3. Si vero permixtae sint res et donatio tam in pecuniis quam immobilibus rebus sit, immobiles quidem omnino manere apud matrem propter quod alimenta habeat exinde, in rebus vero mobilibus illa tenere quae pridem sanximus, sive contigerit in mobilibus rebus omnia antenuptialis donationis constituta. Provideat mulier, quod non respuat immobilia neque imminuta haec faciat, sed qualia accepit restituat. |
CAPUT XLVI. |
Hinc
nos alia evocat ratio quae de filiorum successione est, quam accipere
quae ad secundas veniunt nuptias. Iam pridem enim et de his scripta
est lex a nobis ad Hermogenem gloriosae memoriae magistrum sacrorum
nostrorum factum officiorum rescripta, Belisarii gloriosi procedens
consulatu septimo decimo kalendas Aprilis, per quam sanximus matres
ad filii non relinquentis liberos cum eius qui mortuus est fratribus
sine causatione vocari successionem, et eius cum usu etiam proprietatem
habere firmam, sive prius quam heres relinquatur sive postea ad secundas
venerit nuptias; auferentes de hoc leges quae de his contrarium quid
praecipiebant. Hanc nostram sanctionem firmam etiam modo manere super
solas quae dudum ad secundum venere matrimonium sancimus et quosdam
propriorum accipientes filiorum, firme eis servantes et secundum deinceps
tempus, sive ante nuptias sive post nuptias hereditatem in eis filii
descendisse contigit. De his autem quae post haec ad secundum veniunt
virum, ita nobis praesens lex disponatur et sanciatur. Ergo necesse
est filio moriente sive masculo sive femina, sive testatus moriatur
sive etiam sine hoc: interim ergo ea quae ex testamento sunt dicentes
ita ad ordinem qui ab intestato est veniemus. 1. Si igitur legitime filius testatus fuerit et relinquat matri substantiam sive partem eius aliquam, hanc illa accipiat per scripturam, quia ubique custodire morientium volumus voluntates, et habeat quod dimissum est aut datum et secundum proprietatem et secundum usum. Sicut enim licebat relinquere alicui extraneorum et nihil heredem secundae mulieris nocebant nuptiae, ita et matri derelinquens sive institutionem sive legatum recte derelinquat et dominium et usum, sive ex rebus quae extrinsecus advenerunt fuerit facultas sive ex paternis, nihil ex hoc fratribus contradicere valentibus. 2. Si autem intestatus filius moriatur, iam ad secundas veniente matre nuptias aut postea veniente, vocetur quidem et ipsa cum filii aut filiae fratribus secundum nostram constitutionem ab intestato ad eius successionem, sed quanta quidem [quae] ex paterna substantia ad filium pervenerunt, eorum solummodo habeat usum ad secundas omnino sive prius sive postea veniens nuptias, in residuis vero omnibus rebus, quae aliunde erant filio praeter paternam successionem, veniat secundum vocationem nostram quam statim dicimus, quadam correctione et ea indigente. Et haec dicimus in rebus quae extra nuptialem donationem sunt. Quae enim in illis sancita sunt a nobis et a Leonis divae memoriae constitutione, integra conservamus, in quibus solum mater habeat usum et usumfructum. 3. Sed in aliis rebus haec sancimus et deinceps tradimus tempori, quaecumque post nuptialem donationem sunt a patre venientia filio aut ex aliis causis, tam ex testamento quam ab intestato successionibus. Ratione contra ingratos filios undique et super istis rebus servata, quando manifestae causae ingratitudinis demonstrantur; aliorum omnium quae de successionibus dicta sunt parentum in filiis aut filiorum in parentibus, intactis manentibus. 4. Ingratitudinem autem hic consideramus non solum ad matrem secundum pridem a nobis dictum, sed etiam adversus eundem ipsum fratrem defunctum. |
CAPUT XLVII. |
Et
quoniam scimus multas fratribus adinvicem factas contentiones, illum
solum tamquam ingratum circa fratrem effectum participari hoc lucrum
non concedimus, qui mortem voluerit fratri aut criminalem inducere contra
eum inscriptionem, aut substantiae ei properaverit inferre iacturam.
Eius enim portio tam ad reliquos fratres et matrem veniat. Et haec lex
super filiorum successionibus, quibus cum matre succedunt filii, maneat,
illam quae a nobis facta est subdivisionem introducens his quae futuro
tempore secundo matrimonio futurae sunt viris. Quae enim iam ad secundum
matrimonium pervenerunt, successionem sive per testamentum sive ab intestato
habere firme et secundum dominium et secundum usum et secundum usumfructum,
et alienare et testari et transmittere secundum quem voluerint modum,
nihil eis impedimentum quolibet tempore ex praesenti constituta lege. 1. Et illud autem firmum, quod ex primo matrimonio est, filiis maneat, quod super praedictam a nobis constitutum est sanctionem: quod, si antenuptialem donationem, quam mater moriente marito lucrabatur, contigerit ad morientem filium pervenire et propterea partem ei illius fieri hereditatis, matrem neque secundum quod succedit filio dominium eorum, scilicet antenuptialis donationis rerum perfrui, solum autem habere horum, quamdiu superest, usum et usumfructum. Maneat igitur et hoc his qui ex prioribus nuptiis sunt filiis condonatum, nisi forte ante praedictam constitutionem iudicialis sententia et transactio inter partes facta de his aliquid statuit. 2. Et quoniam mater excludebatur quidem a filio masculo (hoc faciente senatusconsulto quod Tertullianum vocant), filiabus autem contransmittebatur, nos non quaerentes filiorum ius, sed exinde ei legitima iura dantes vocavimus quidem eam etiam cum masculis fratribus morientis in tantum in quantum numerus filiarum fuerit, quatenus et ea partem habeat tantum quantam unusquisque fratrum; si vero et permixtim masculi et feminae fuerint, hoc ipsum disponentes. Si vero mater et filiae solae consistant, ibi senatusconsultum mediam quidem partem dabat matri, residuam vero mediam sororibus, quantaecumque extitissent. Quod quia non primitus correxiumus, modo adducimus ad competentem correctionem, et in isto casu vocantes eam pro rata filiarum, quatenus quantum unaquaeque filiarum habet, tantum solummudo et eam accipere, et in omni casu huc relato in virilem portionem (hoc quod legis est) etiam mater veniat, sive soli consistent masculi sive solae feminae sive etiam permixta utraque proles. |
CAPUT XLVIII. |
Illud
quoque super hoc adicere legi iustum aestimavimus. Si enim moriatur
vir aut mulier filios habentes et ex prioribus et ex secundis nuptiis,
quas post hanc nostram contraxerint legem (in his enim praesentia disponimus),
quae quidem super lucris ex nuptiis servari oportet, haec sanximus,
insuper et decrevimus portiones quas necesse est parentes legitimis
et non ingratis relinquere filiis: ipsos <tamen> genitores non
erit iustum ad secundam omnino declinare prolem et quod ex lege est
tantummodo relinquentes prioribus alia omnia ad secundos deducere, sed
aliquid prioribus adicere. Si quidem aliquem ex secundis habeat nuptiis,
aut etiam primis forsan, ita festivum, ita dilectum, ut velit praeponere
eum aliis in possessione, damus licentiam hoc agendi, non tamen omnino
priores quidem filios minuere, secundos autem augere, sed neque vehementer
magnificare augmentum nec omnino oblivisci priorum matrimoniorum neque
firmare quae praecedentibus nos de talibus dicta sunt: sed providere
quidem et secundis providere autem et primis, cogitantes quoniam filii
ambo sunt, et ita facientes successionum in testamentis divisionem.
Si enim intestatis eis mortuis lex omnes ex aequo vocat, competens est
eos imitantes legem non vehementer magnis eos adbreviare minutionibus,
erubescentes legem. Sic enim erunt patres boni et nostra digni legislatione:
et iusti quidem erunt solam legem custodientes, si quid autem etiam
supra legem reliquerint, erunt iusti simul et humani patres. Et non
haec dicimus inter ingratos et gratos filios (de ingratis enim iam saepius
dictum est), sed de his qui magis aut minus diliguntur: cum utique multa
differentia sit ingratitudinis et gratiarum actionis et dissimilis honoris.
Hanc itaque partem de aequitate filiorum ex priori et secundo matrimonio
venientium adhortantes potius quam sancientes dicimus; alioquin semel
augentes ab intestato partem omnino filiis relinquendam et usque ad
quattuor quidem filios quattuor uncias omnino definientes, si autem
ultra quattuor sint, usque ad mediam substantiae partem, idoneum iam
dedimus filiis solacium, non ex parva mensura antiquam eorum angustiam
resolventes. 1. Sit igitur praesens lex futuro tempori sanciens, sicut saepius dicentes praevenimus, et nihil priorum tangens, sed condensa undique et complexa sub una continuatione et omnia paene de secundis pronuntians nuptiis, et priora quidem prioribus in sua virtute servans, quae vero ab ea disposita sunt futuris secundis explanans nuptiis, et novam quandam undique ac subtilissimam introducens quaerentibus utilitatem. Omnibus quae super talibus positae sunt constitutionibus in futuris post hanc nostram legem nuptiis et quae ex his evenerint vacantibus: hac videlicet una constitutione futuro tempori, secundum quod a nobis definitum est, in his qui continentur in ea casibus pro cunctis sufficiente. |
<Epilogus> Haec
igitur tua celsitudo omnibus gentibus quae sub tuo sunt cingulo sollemni
modo manifesta fieri praecipiat, ut omnes cognoscentes, quia maiorem
laborem sustinentes quam oportet imperialibus incurrere cogitationibus,
tamen nihil prius nostra fecimus salute, nisi undique congregare quod
iustum est, et omnes videntes in unum collectam de hac legislatione
partem sciant, quia et priorem his quae iam posita sunt servavimus legem
et futuro tempori competentem posuimus congruentiam. Dat. XV. kal. April. CP. Belisario v. c. cons. |
|