~  NOV. XXI  ~
  
DE ARMENIIS UT IPSI PER OMNIA SEQUANTUR ROMANORUM LEGES.
  
( AD 536 )
 

 
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 

 
Imp. Iustinianus A. Acacio proconsuli Armeniae.
     <Praefatio> Armeniorum regionem bene legibus gubernari volentes et nihil ab alia nostra differre republica, et administrationibus eam Romanis ornavimus, prioribus eam liberantes nominibus, et figuris uti Romanorum assuevimus, sanctionesque non alias esse apud eos quam eas, quas Romani nominant, disposuimus. Et aestimavimus oportere expressa lege illud quoquo corrigere, quod male apud eos delinquebatur, et non secundum barbaricam gentem virorum quidem esse successiones tam parentum quam fratrum et alterius generis, mulierum vero nequaquam, neque sine dote eas ad viros venire, nec emi a maritis futuris, quod barbarice hactenus apud eos servabatur; non ipsis solummodo haec ferocius sentientibus, sed etiam aliis gentibus ita exhonorantibus naturam et femineum iniuriantibus genus, tamquam non a deo sit factum nec serviat nativitati, sed tamquam vile et exhonorandum et extra omnem competentem consistens honorem.
CAPUT I.
     Sancimus itaque per hanc sacram legem, ut et apud Armenios haec ipsa tenere quae etiam apud nos occasione successionis feminarum, et nullam esse differentiam masculi aut feminae: sed sicut et nostris legibus dispositum est, secundum quam figuram heredes existant parentum, hoc est patris et matris, et avi et aviae, et adhuc longius, et eorum qui post ipsos sunt, hoc est filii et filiae, et quemadmodum ipsi hereditatem transmittant: ita et apud Armenios esse et nihil Armeniorum leges a Romanorum differre. Si enim nostrae reipublicae sunt serviuntque nobis cum aliis gentibus et omnibus nostris fruuntur, nequaquam solae apud eos feminae nostra aequitate repellentur, sed omnibus sub aequitate nostrae erunt leges, quascumque ex veteribus collegimus et in nostris posuimus Institutis atque Digestis et quaecumque ex imperiali legislatione tam priorum imperatorum quam nostra conscriptae sunt.
CAPUT II.
     Haec igitur omnia valere per omne sancimus tempus, incipientia a principiis praesentis quartae decimae indictionis tantum, secundum quam hanc conscripsimus legem. Nam etiam antiquiora perscrutari et ad superiora tempora ascendere confusionis magis quam legislationis est; sed ex temporibus, sicut praediximus, praesentis quartae decimae indictionis tantum et in subsequenti universo tempore successiones maneant similes, et ex omni causa, quae in successionibus relata est, similiter in mulieribus, similiter in viris de cetero servandae. Quod autem prius factum est omne manere in priori figura sancimus, sive in progenitoralibus sive in alias factum est, nihil omnino communicantibus femineis personis super iam divisis progenitoralibus praediis aut factis successionibus usque ad tertiam decimam indictionem tantum; sed ex memorato tempore, hoc est quarta decima indictione, valere quae a nobis sunt legislata sancimus.
     <Epilogus> Quae igitur placuerunt nobis et per hanc sacram legem declarata sunt, tua magnificentia et qui post eam administrationem susceperint, in perpetuum custodire festinet.
 

  
►  
Sources : Coll. IV, tit. 1 ; Ep. Theod. 22 ; Ath. 10, 2 ; Iul. const. XXXVI.