~ NOV.
XX ~ DE ADMINISTRANTIBUS OFFICIIS IN SACRIS APPELLATIONIBUS. ( AD 536 ) |
( Based upon the Latin text of Schoell and Kroll's edition ). ~ Text submitted by Dr. Ingo Maier ~ |
Imp. Iustinianus A. Iohanni pp. |
<Praefatio> Iam
quidem sacram fecimus legem de appellationibus eloquentem, quem oportet
servari modum super eis, et unde ad quos ferri appellationes, quamque
tam ad tuam celsitudinem quam ad gloriosissimum misimus quaestorem.
Quia vero plurima facta est dubitatio de ministrantibus eis officiis,
cum ii, qui ex sacro quidem epistolarum scrinio sunt, spectabilium iudicum
vindicarent sibi appellationis ministerium, qui vero ex sede tuae sunt
celsitudinis, maxime dicerent se laedi, si mutato schemate nequaquam
soli appellationibus ministrarent his quae a clarissimis provinciarum
iudicibus veniunt ad solum tuum iudicium sicut prius erat, dum in divino
quidem et ipse audires consistorio, ministraret vero officium tuum -,
sed propter spectabilium schema in ordine sacri auditorii negotio moto
et pariter audiente tua celsitudine cum gloriosissimo nostro quaestore
utriusque partis totum sibimet applicarent, congregatisque et apud tuam
celsitudinem et gloriosissimum nostrum quaestorem saepius et his, qui
ex sacris scriniis appellationibus ministrant, et qui ex tuae sedis
officio: novissime ad quandam formam causa perducta est, quam ex non
scripto ad nos deduxistis. Causa vero nobis non incongrua visa placuit.
Et interim, quoniam Paphlagonia et Honorias, divisae prius in iudices
duos, in unum eundemque reductae sunt praetoris nomen suscipientem,
hoc indubitate placuit schema tuo competere cingulo. Hoc idem etiam
in duobus aliquando Pontis, hoc est Helenoponto et Ponto Polemoniaco:
nam et illic duobus constitutis prius iudicibus, nunc autem uno moderatore
facto et decorato etiam ipso spectabilium dignitate, rursus hoc proveniebat
et ad tuum solummodo iudicium ferri appellationum lites oportebat, secundum
terminum tamen constitutionis de appellationibus. |
CAPUT I. |
Complacuit
igitur simul quidem officiis utriusque administrationis, simul autem
vobis ambobus, insuper et nobis, et recte se habere visum est nobis,
solum officium tuae celsitudinis talibus ministrare appellationibus,
sicut et prius fuit, si et in schemate sacri auditorii dicantur et adsit
gloriosissimus noster quaestor et particeps sit gestorum. |
CAPUT II. |
Sed
etiam quoniam primae Cappadociae praeses prius ad tuum cingulum respiciebat
solum, et ibi appellationes ferebantur, nunc autem in spectabilis proconsulis
figuram mutatus est, nihilo minus competens est, et illa administratione
appellationem suscipiente et mittente litem hic, secundum sacram nostram
constitutionem in ordine sacri auditorii eam examinari, praesente quoque
gloriosissimo nostro quaestore et pariter audiente negotium, solo officio
ministrante tuo, quoniam et prius hoc solitum erat. Nam etsi spectabilis
comes domuum permixtus est, tamen neque pridem multae quaedam movebantur
causae apud eum neque ex iudicio eius ferebatur aliqua paene appellatio
hic. Nunc autem quae circa aerarii dispensationem sunt, et aliis haec
quibusdam tradidimus et non oportet ob hoc minui sedem tuam, sed similiter
tuum ministrare officium solum hic delatis negotiis. |
CAPUT III. |
Hoc
ipsum. etiam in Armeniae proconsule, quoniam prius administrationem
eam ordinariam facientes et nunc nihil ei addentes in proconsulis figuram
mutavimus. Etenim inde venientibus litibus tuae celsitudinis ministrabit
officium, lite quidem in ordine sacri auditorii, sicut praediximus,
movenda, apud ambos autem vos examinanda, nihilominus autem officio
tuo ministrante causae, sicut prius fuit, dum solum administrationis
ordinariae haberet schema maiore ordine non suscepto. |
CAPUT IV. |
Quoniam
et Lycaoniam et Pisidiam et Isauriam, sub iudicibus primitus constitutas
et appellationes destinantes ad sedem tuam nunc decorari praetorum cingulo
contingit, licet videatur quodammodo permixtum quoddam ei etiam militare
officium, quoniam prius et dux in utraque harum provincia fuit, necessarie
nobis se habere placuit propter novitatem soli sedi tuae et gloriosissimo
quaestori tradere appellationum examinationem, cedere quoque et elementius
tuo officio, ut his, quae super hoc aguntur, ministrent. Unde si quid
factum est tale prius sive etiam postea fiat, eundem causae ordinem
imponi sancimus. |
CAPUT V. |
Quia
vero duae fuerunt administrationes pure et comitis Orientis et iudicis
eius primae Syriae, et civilis quidem huius administrationis appellationes
ad tuam referebantur sedem, officio ministrante solummodo tuo, comitis
autem Orientis, utpote spectabilis, in sacrarum auditionum figura ad
sedem tuam et gloriosissimi quaestoris veniebat, solis qui ex sacris
sunt scriniis ministrantibus: (VI) Sed hoc in hac parte nobis bene se habere visum est, in hac videlicet administratione commune dare ministerium et his qui ex sacrarum epistolarum scrinio sunt et qui ex officio tuae celsitudinis. Quod enim prius duorum vicariorum fuit Ponticae et Asianae et omnino innovatum est et in unius administrationem solius provinciae mutatum dicimus autem aliud Galatiae, aliud Frigiae Pacatianae —, veniat quidem tam ad tuam celsitudinem quam ad gloriosissimum quaestorem, solum vero ministerium suscipiat officium sedis tuae. |
CAPUT VII. |
Illud
tamen sancimus, ut ex administrationibus nunc a nobis adinventis et
mutantibus antiquum schema, sive hoc ipsum secundum naturam propriae
iudicent administrationis sive etiam ex delegatione nostra, idem servetur
schema: et ubi solum ministrare officium tuae celsitudinis sancivimus,
(VIII) similiter sive ex delegatione sive ex cinguli natura appellatio
veniat, officium tuae celsitudinis ministrare appellationibus sancimus;
sive etiam ex delegatione nostra, similiter officii erit tui. (IX) In quibus autem commune diximus et tuorum officiorum et sacri scrinii ministerium, similiter communionem servamus, sive ex delegatione sive, secundum quod dispositum est, in iudicio fiat examinatio. Super illis tamen litibus, quas non spectabiles iudices iudicant, sed advocati solum, referatur negotium tam ad sedem tuam quam ad gloriosissimum quaestorem, devotissimis libellensibus ministrantibus eis: quoniam, dum nihil omnino super istis innovatum sit, antiquam servamus figuram; sicut etiam in aliis omnibus non innovatis antiqua ministeria manere in semet ipsis disposuimus, nulla novitate facienda. Accedens namque novatio aliter quodammodo oportere fieri etiam ministrantium ostendit figuram. |
<Epilogus>
Quae igitur placuerunt nobis et per hanc sacram declarata sunt legem,
tua celsitudo omnibus faciat manifesta, edictis destinatis a se, ut
omnes cognoscant, quae nobis sunt placita. Dat. X. k. April. CP. p. c. Belisarii v. c. |
|